Descriptio musei anatomici, quod ... Guilielmi I munificentia Academiae Rheno-Trajectinae concessit

발행: 1826년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

legit et praeparavit, splendor haud eXiguus adderetur, si rerum, maxime notatu dignarum, leones adjungerentur, quarum quidem p ritorum pictorum manu detineationes, propriis sumtibus paratas, plurimas possideo. Et ita primo loco nonnullorum speciminum, ad physiologiam humanam illustrandam subtiliori anatomia praeparatorum, elicolorata materie impletis Vasculis minimis ornatorum, pic, turae non sine fructu hic addi possent, atque huic descriptioni essent vero ornamento; praeterea dum eadem diligentia paratas icones habemus arte Ruischiana praeparatar a Partium ex diversis stoimalium classibus, in quibus parandis cum occupatus essem, mihi di ligentissimus eo tempore juvenis discipulus adfuit Petrus Κο ning, nunc Chirurgus in hujus urbis nosocomio et frosector Anatomiae dexterrimus et . peritissimu , et quarum tabulae si bene exhibeantur non solum fructus utiles in comparata physiologia producere sed etiam oculos simul delectare possent. Sed tandem maximus est carum delineationum numerus, quae ad partes, morbis organicis, uti Vocantur, adsectas, stilat compossitae, quae quidem non adeo gratum intuentibus omnibus spectaculum praebent; artis vero peritis aeque atque artem medicam

discentibus non parvi momenti videbuntur, quum videant, quo modo natura saepe a statu sano deflectat, et sanitas inde minuatur, itae ut saepius a tali partium fabricae mutatione vitae finis pendeat; multi

22쪽

igitur Clarissimi Viri magni pretii hane Anatomiam Pathologicam se

cerunt.

Quum autem numerus talium obserVationum numquam sine aliqua utilitate possit augeri, ita quoque has meas observationes pathologicas non sine aliqua utilitate in publicum prodire posse confido; praecipue quum non omnes sine aliqua observatione morbi praegressi in simplici partium affectarum pictura consistant; sed plerisque praeterea addere potui morbi historiam, qui ante mortem locum habuerat, et sectiones cadaverum, ut relatio partium praecipue assectarum cum reliquis etiam patere possit. Quod vero ut cum boni eventus spe suscipi possit opus, publicae auctoritatis auxilium accedat necesse est; quod igitur simul ac Regis Optimi et Virorum disciplinae publicae, ut et Academiae hujus curam gerentium Amplissimorum, liberalitate ac munificentia concedatur, altero volumine, iconibus ornato, Deo Volente, in lucem edendi animus est.

23쪽

MUS EUM

SPECIMINA,

QUAE IN LIQUORE SERVANTUR.

SANGUIS

1. Senim sanguinis, calore centum et quinquaginta graduum in aqua ebulliente instar albuminis in coagulum redactum. G a. Ejusdem seri sanguinis portio, aucto calore reducta in formam membranae, corium referentis. s. Pars crassamenti sanguinis, affusae continuo aqua frigida cruore abluto, fibras resert solidas albas.

ab Cons. D. Io. Frid. Blumenbachii Institutiones Physi0logicae. S. II. OP l. c. s. 9.

24쪽

Mus EUM ANATOMICUM. . Similes fibrae solidae, productae movendo bacillum in circulum et affusa continuo aqua frigida sanguini misso, ab omni cruore et sero Purgatae. abs. Pars fibrosa seu coagulum lymphae sanguinis, inventrum post mortem infantis recens nati in cordis sinu posteriore. Monstrat ssimilem substantiam illi, quae encheiresi memorata in Numeris praecedentibus producta erat; exhibet praeterea Vestigium impressionis foraminis ovalis et fibras minimas permultas invicem conjunctas in fasciculos, qui invasis coronariis listerebant. b)6. Cruor sanguinis, calore ignis fluidis particulis privatus et in soli dum corpus durum quasi gummi redactum

ORGANA, UAE MOTUM SANGUINIS

PERFICIUNT

7. Portio magna arteriae stortae descendentis, per longitudinem dis secta et explicata in latitudinem. In hoc specimine observatur interior glaberrima superficies hujus vasis, ex quo, limbis quodammodo eminem tibus, Videntur orificia principum ramorum initium ducere; praeter intercostalium enim arteriarum adsunt diaphragmaticae, coeliacae, mesentericarum et renalium origines. Inserior hujus vasis pars dividitur in

iliacas, ad cujus divisionis initium itidem limbus quodammodo eminens

conspicitur; in altera vero facie externa apparet tunica cellulosa, ner-Vea dicta, quae muscularem tegit, et cohaeret cum tela cellulosa communi , per quam vasa inter se et cum vicinis partibus nectuntur. 8. Pars arteriae aortae infantis recens nati. Tunicae tres arteriam constituentes invicem separatae stuat, et sic conspicitur intima sursum' recteXa; haec autem glaberrima est et politissima, ne minimam etiam

25쪽

M D s E U M A N A T O M I si V M. Ssanguini alluenti moram ponat; muscularis media est, haec fibras transversas monstrat, per quas contrahitur Vas, et in se contentum sanguinem pellit; extima dependet et Vasculis minimis, impletis rubra materie, ornata est, quae vascula nutritioni totius substantiae, ex qua arteria constat, inserviunt. ob 9. Pars arteriae stortae ex juvene desumta; in hac, tum in superiore, tum in inseriore, parte tunicae cultro separatae sunt, ut singulae conspici possint.

Io. Pars arteriae aortae ex femina adulta, relicta in altero extremo integra, nervea sua eXteriore cincta; in altera majore parte tunicae omnes separatae conspiciuntur, et quidem ita, ut extima sursum sit reflexa, et muscularis non tantum fibras transversas eXhibeat, Verum etiam crassitiem hujus tunicae adeo insignem, ut in sex lamellas divisa sit, tot strata fibrarum exhibentes. Similis speciminis iconem dedit Cl. F. B. Albinus in Annot. Acad.

Lib. IV. Tab. 5. Fig. I. 11. Pars arteriae aortae adolescentis junioris; facta felicissima vasculorum ope ceraceae rubrae materiae injectione, haec egregie conspiciuntur per omnes tunicas, rete mirabile exhibentia; in intima vero non nisi stigmata minima exhibent

12. Cor infantis recens nati; impleta sunt rubra materia Vasa, coronaria dicta, quae ipsi cordi prospiciunt et per omnem substantiam fibrarum muscularium, quibus hoc Viscus constat, tanto numero sunt distributa, ut omnis cordis fabrica vasculis constare videatur. M13. Cor infantis recens nati; vasa coronaria mercurio impleta sunt, cavitates diversae post impletionem aeris ope et siccationem ab Cons. l. c. S. 88. bb Ibid. M l. c. S. Io8-

26쪽

4 Mus EUM ANATOMICUM. transparentes factae sunt; ab eXteriore sic apparent atrium dextrum, vena caVa superior et inferior, arteria pulmonalis, atrium sinistrum, quatuor Venae pulmonales, arteria aorta; transparet etiam sepimentum inter atria medium, foramine oVali pervium;.conspicitur porro canalis arteriosus inter arteriam pulmonalem et aortam. Ita. que hoc specimen illustrat, quomodo cor anterius cum posteriore commercium in nondum nato homine habeat, quae provectiore aetate sunt distincta, dum eodem modo sanguis, intactis pulmonibus , eX arteria pulmonali ad aortam fluere potest, quae via etiam deinde, canali in ligamentum simpleX mutato , non amplius

patet.

14. Cor infantis recens nati; discissis finibus dextro et sinistro, conspicitur soramen OVale in septo horum sinuum, et valvula Eustachii, motum sanguinis, ex Vena caVa inseriore adducti, hoc foramen versus dirigens et per illud ad sinum posteriorem. 13. Cor infantis sex hebdomadas nati, quod impletis arteriis rubet; ostium venosum discissum et explicatum est, cui ab exteriore adest portio auriculae deXtrae, ab interiore Ual Uula Venosa; apex Ventriculorum resectus monstrat, tum cordis, tum auricularum fabricam ex lacertis fibrarum muscularium, quae VaSculis plenissimae sunt; columnae quoisque conspiciuntur carneae, abeuntes in fibras tendineas, margini valvularum Venosarum insertas. si 16. Portio cordis hominis adulti; aperta et e licata monstrat fabri. cam interioris superficiei auriculae atque ventriculi anterioris; inter auriculam atque Ventriculum conspicitur membranae intimae cordis duplicatura orbicularis ejusque propago, in tres valvulas tricuspidales terminata, quibus robustarum columnarum tendines inseruntur; ex qua structura patet, has varuulas posse quidem applicari ad superficiem internam

27쪽

Mus EUM ANATOMICUM.

ventriculi cordis per sanguinem affuentem eX atrio; non Vero posse recedere ad parietem sinus, sed hucusque eXplicari, ut claudant viam eX Ventriculo ad sinum. 17. Portio Ventriculi cordis posterioris et arteriae storiae hominis adulti aperta et explicata. Apparet hic ostium arteriosum cum ValVulis tribus semilunaribus, caVis, qua parte arteriam, comeXis, qua Ventriculum cordis, columnis carneis et lacertis fibrarum muscularium robustis instructum, respiciunt, ut pateat, has ValVulas applicari ad parietem internum arteriae a sanguine, in eam eX ventriculo propulso; explicari Vero, quo tempore arteria se contrahat et sanguinem quaqua-Versum pellere conetur, atque ita claudere viam ad Ventriculum, ne eo redeat suidum, quod ad ramos arteriae promoveri debet. se 18. Cor hominis adulti ita praeparatum, ut 1'. in conspectum Ueniant sinus et Ventriculus anterior cum ostio Venoso, has caVitates invicem separante per valvulas tricuspidales. 2'. Appareat ostium arteriosum anterius cum valvulis semilunaribus , ad initium arteriae pulmonalis apertae conspicuis. 3'. In conspectum ductum sit, apertis auricula et ventriculo posterioribus, ostium Venosum posterius cum valvulis mitralibus huic adnexis, cum tendinibus columnarum ventriculi junctis. 4'. Hic appareat arteria aOrta cum Ualvulis semilunaribus , ostio arte-rioso ssinistro adhaerentibus, a quarum superiore concwa parte Orificium cernitur arteriae cordis coronariae. Circuitus sanguinis per diversas cordis partes et ratio ejus motus ex hoc specimine clare admodum demonstrari potest. 19. Cor hominis adulti, cujus vasa coronaria ceracea materie sunt

a b Cons. l. c. f. 99. et M. Senac, Traiid de la structure dii coeur. Tom. I. Tab. ΙΑ. b) Cons. l. c. g. Ioo. Senae l. c. Tab. I 3. Cons. l. c. f. Io I. Senac l. c. Tab. I 2.

28쪽

Mus EUM ANATOMICUM. impleta, ita praeparatum, ut torus Ventriculus posterior apertus sit, et valvulae mitrales bene possint conspici, uti et ostium arteriosum hujus ventriculi; porro vasa omnia ad basim cordis abscissa sunt. ob Str tura ventriculi etiam egregie Visui patet. sto. Cor hominis adulti nitidisssimum. Vasa omnia ad parvam a corde distantiam sunt abscissa; ostia arteriosa ita eXplicata sent, ut Valvulae saccisormes, his appositae, possint conspici; Ventriculi etiam aperti sunt, ut valvulae tricuspidales in deXtro et mitrales in sinistro, ut et substantia cordis interna, Visui pateant. 21. Cor hominis adulti, ita praeparatum, ut structura atriorum et ventriculorum, itemque fabrica ostiorum inter sinus atque Ventriculos, admodum lucide demonstrari possint, duri reliquiae foraminis ovalis et valvulae Eustachii in superficie interna atrii anterioris conspici possunt. 22. Alia ratione hoc cor praeparatum est; apice enim et vasis majoribus abscisssis, apparet interna divissio cordis in cavitatem anteriorem et posteriorem per segmentum medium; crassities parietum, diversa in diverssis cavitatibus, hic oculo observari potest, et quomodo valvulae diversae in diversis ostiis venosis et arteriossis sese habeant. 23. Valvularum ostii venossi atrii anterioris Orbiculus membranosus, ab interiore nexu cum substantia cordis separatus, in apices tricuspidales desinens, cohaerentes Cum columnis carneis nonnullis, quae ab inte. riore superficie ventriculi dextri separatae sunt. 24. Similis earundem partium praeparatio, certa encheires1 in formam infiindibuli firmioris conssistentiae redactarum. 25. Ual lae mitrales ostii venosi sinistri, cum suis tendinibus et columnis eodem modo praeparatae ut N'. 23. O26. Simile specimen, eodem modo praeparatum ut N'. 2

29쪽

Mus EUM ANATOMICUM. Haec quatuor specimina claram ideam structurae et usus harum valvularum tironibus praebere possunt. ρ7. In hac lagena duo orificia arteriarum, quae eX corde oriuntur, continentur; in superiore parte annulus est arteriae stortae, ita a corde abscissus, ut valvulae semiiunares integrae servatae sint, et orificia arteriarum coronariarum pateant; in inferiore parte tres valvulae arteriae pulmonalis conspici possunt, et quum haec orificia per longitudinem sint dissecta et explicata in latitudinem, in limbis valvularum corpuscula Oarva rotunda, ab Arantio dicta, diligenter intuentibus sese conspicienda

Praebent. ab 28. In hae lagena continentur ostia similium arteriarum adulti hominis ; sed annuli hic integri servati sunt, et ita in liquore possiti, ut insuperiore lagenae parte conspiciantur Varuulae semilanares arteriae sto tae cum originibus vasorum coronariorum; in inferiore vero appareant valvulae arteriae pulmonalis, et egregie in hisce speciminibus demonstrari possint superficies conveXae, quae Ventriculos, et conewae, quae arterias respiciunt, dum simul patet, quomodo, si sic eXpansae sint vanillae, ostium perfecte claudant. 29. Cor hominis adulti cum arteriis et venis majoribus et aspera arteria; materies colorata rubra in Vasa immissa est, et inde ita hae partes sunt impletae, ut non magis sint eXpansae, quam in statu sano in vivo homine, sanguine videntur repletae esse eo momento, quo neque per

systolen contractae, neque per diastolen dilatatae sunt; vasa majora exhibent suos ramos laryngi et glandulae thyrioideae, atque in arteria pulmonali etiam ramuli arteriae bronchialis conspiciuntur, per tunicas dispersae, quae ad ipsam arteriae substantiam nutriendam inserviunt. 3o. Ρars pericardii infantis trium annorum; arteriae ita colorata rubra

30쪽

M Us EUM ANATOMICUM.

cerae ea materie impletae sunt, ut per Venas materies redierit, unde duplex ubivis in hoc specimine apparet majorum minimorumque vasorum series; minores arteriae oriuntur eX duobus majoribus, juxta longitudinem pericardii decurrentibus, inter quas sulcus est, per quem solet decurrere nervus diaphragmaticus; minimi vero ramuli, postquam innumeris anastomossibus inter se conjuncti fuerunt, tandem desinunt

31. Duae in hac lagena continentur partes pericaesii, transparentes redditae post felicem vasculorum impletionem, ut horum subtilissimae divisiones conspici possint. 32. Totum pericardium pueri sex annorum, eX quo cor sublatum est; praemissa Vasorum rubra materie impletione, eXpansum et aere siccum redditum , deinde in aptum liquorem immissum, eXhibet innumera vascula exilissima per omnem superficiem ita, ut idea exhiberi possit, hisce Vasiis liquorem pericardii secerni. 33. Arcus arteriae storiae hominis adulti, cum origine trunci innominati LoNeri, arteriae carotidis et subetaViae sinistrae; porro arteria vertebralis, quae eX subclavia oriri solet, 1n hoc specimine ex ipsoaortae arcu prodit; praeterea subtilissimae arteriolae, per tunicas magnae portae distributae, rubra materie felicissime impletae sunt. 34. Portio arteriae aortae descendentis, per longitudinem dissecta et explicata in latitudinem. Apparent exitus arteriarum intercostalium atque Vertebralium, dum praemissi subtilissima Vasculorum impletione, mirabile rete eoni , per omnem superficiem et stibstantiam hujus magnae arteriae distributorum, in ea conspicitur. 35. Ρortio cordis hominis adulti, in qua venae coronariae, sese in sinum anteriorem eVacuantis, Ostium et valvula, ipsi adstans, conspicitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION