Descriptio musei anatomici, quod ... Guilielmi I munificentia Academiae Rheno-Trajectinae concessit

발행: 1826년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

M Us EUM ANATOMICUM.

est uti et fauces, oesophagus atque larynX, Unde via ex ore ad oesophagum et caVitatis narium ad aSperam arteriam patet; omnes porro partes penitus rubent ex impletione vasorum. 7o7. Cranium infantis unius anni, cujus partes laterales sunt sublatae, ut processus falciformes et transVersales durae matris possint demonstrari. Impleta sunt Uasa arteriosa rubra ceracea materia, ut circulus Wi l l l si anus appareat; sinus etiam, in modo dictis processibus

Praesentes, rubra materia turgent.

o8. Anterior pars dextri lateris eranti hominis adulti, cujus arteriae rubra materia sunt impletae; nonnullae Venae majores coemtea turgent. Uti in exteriore superficie praecipue apparet arteriae frontalis distributio, sic in interiore apparet communicatio si1nuum frontalis et sphenoidalis cum caVo narium, in Crius membrana, aeque atque in cavitatis oris epithelio, vasa minima, rubra materia impleta, apparent, et cernitur, quo modo tuba Eustachiana ad posteriorem cavi narium partem ampla apertura hiat. .

o9. Similis portio sinistri lateris cranii infantis recens nati cum maxilla inferiore, cujus arteriae etiam rubra materia sunt impletae. In interna parte similia apparent; sinus vero frontalis et sphenoidalis adhuc deficiunt, cavitas narium minus profunda est, et tuba Ε u si a c h i a n a sua apertura in oris cmitatem hiat. 7 Io. Brachium sinistrum hominis adulti, cujus arteriae rubra materia sunt impletae et praeparatae cum pluribus musculis et nesis. Apparet primum decursus arteriae braohialis; juxta Os humeri simplex est, praeterquam quod nonnullos ramos musculis praebeat; ad articulationem vero cubiti sese dividit in radialem, ulnarem atque interosseam, et quum sub ligamentum armillare transierit, uinaris palmarem format,

quae digitis prospicit; radialis vero ad pollicis musculos et pulpam divisionibus suis defertur. III. Brachium cum scapula dextri lateris hominis adulti, cujus a

182쪽

visio per scapulam et claviculam apparet, deinde arteria brachialis, quae ad articulationem cubiti usque simplex decurrere solet ibique arteriam radialem emittere; sed in hoc specimine arteria radialis jam mox ex axillari seorsim oritur, uti brachialis descendit ad ulnam et juxta hanc ad pollicem; dum arteria brachialis hic tantummodo ulla

rem atque interosseam emittit praeter parVos nonnullos ramos, ad musculos et periosteum decurrenteS 712. Brachium sinistrum hominis adulti. Arteriae rubra materia sunt impletae, Venae coerulea; omnes musculi quoque servati sunt, ita ut non tantum arteriarum distributio hic egregie appareat, verum etiam carum s1tus profundus infra musculos , dum Omnium Uenarum , quae magno numero adsunt, situs superficialis, aeque atque internus

et divisiones quam pulcherrime in hoc specimine demonstrari pos

sunt.

7I3. Simile brachium, eodem modo praeparatum, sed cujus arteriae non ad fines usque impletae Nervi vero in hoc specimine etiam servati et ad fines usque digitorum praeparati sunt. 7I4. Brachium hominis adulti sinistrum, in quo omnes arteriae ad digitorum apices usque materia colorata rubra impleta apparent, cum plurimis simul musculis atque nervis. Hocce specimen propter eximium

arteriarum decursum imprimis attentionem meretur.

7I5. Omnes arteriae, cera rubra impletae, desumtae ex dextro hominis adulti brachio, ita ut divisio non tantum ramorum majorum eo piet possit, verum etiam, quo modo ad digitorum apices arteriae digitales per anastomosin in sibi socios immittantur. Hoc specimen, quamvis multis parvi momenti videri possit, quoniam e situ sunt sublatae partes, tironibus saepe utile fuit, prima vice arteriarum dis' tributionem discentibus, quamque eos melius sic intelligere posse com' pQrtum mihi est, quam ex speciminibus, in quibus aliae partes, quo

183쪽

Mus EUM ANATOMICUM.que in suo situ servatae et praeparatae erant, cum quibus tamen postea comparari debebant. 716. Pars dextra pelvis cum femore, crure et pede dextro hominis adulti. Arteriae rubra materia impletae sunt, Venae coerulea; musculi omnes praeparati sunt, ita ut cellulosa, quae eos nectit, sit sublata, sicque appareat decursus et distributio arteriae iliacae, sese primum in externam et internam dividentis, et quo modo rami ad musculos mittantur; porro conspicitur arteriae cruralis decursus obliquus, ab anteriore inguinis parte juxta internam faciem semoris sese flectentis' ad posteriorem partem articulationis genu, ibique sese dividentis in tibialem atque

interosseam; denique patet, quo modo, postquam musculis omnibus in suo decursu prospexerit, juxta calcanei internam partem abeat in plantae pedis ramos plurimos, usque ad digitos eXtremos; Venae porro, a dorso pedis incipientes, plurimis ramis in majores majoresque collectae, apparent, donec in crurales, femorales et tandem iliacas, transeant. Musculi omnes bene praeparati sunt, sed per exsiccationem suam formam naturalem admodum perdiderunt. 717. Infans sex annorum, in quo totum systema arteriosum, imple.

tione per materiam rubram, et magna pars Venarum majorum praep2- ratione in conspectum ducuntur; apertis enim cavitatibus thoracis, abdominis et capitis, apparet in situ suo naturali cor cum venis cavis tam inferiore quam superiore, sese anteriori sinui inserentibus; eX ventriculo cordis anteriore cernitur prodiens arteria pulmonalis, in plurimos ramos divisa; sub venis subclaviis aorta prodiens e ventriculo sinistro apparet, qui suum decursum superiora et inferiora versus absolvit atque ad artus transit, uti jam in separatis partibus ejus divisio descripta et demonstrata est. Artuum nervi, uti et musculi etiam in hoc specimine praeparati sunt, sed exsiccatione pro magna parte suam perdiderunt elegantiam. In capite aperto apparent processus diversi durae matris, falciformis atque transversaleS. τ

184쪽

16st M Us EUM ANATOMICUM. 18. Cor hominis adulti sine'praevia artificiali vasorum injectione ita paratum, ut inflatione et eXsiccatione deinde ventriculorum et sinuum internus habitus atque structura clare appareant, itemque auricularum ; vasa majora ad basin cordis discissa sunt.

TRIA SPECIMINA LARTNGIS.

7 I9. LarynX cum aspera arteria hominis adulti. In laryngis cartilaginibus nonnulla puncta ossea conspiciuntur, annuli cartilaginei asperae arteriae, nonnulli integri ad membranam posteriorem et liberi sunt, alii non completi, in divisione in bronchia sunt tenuiores. 72o. LarynX hominis adulti cum osse hyoideo et epiglottide cum ligamentis ita praeparata, ut rima glottidis et ventriculi laryngis conspici possint. 721. LarynX hominis adulti, cujus cartilagines omnes pro maxima parte in osseam substantiam mutatae sunt.

722. Cutis cranii hominis adulti. Arteriae rubra materia ceracea impletae sunt, ut earum decursus, distributio et inter se anastomoses innumerae conspici possint. 723. Portio cutis brachii hominis adulti, in qua arteriae rubra materia egregie impletae sunt, earumque anastomoses in minimis ramis apparent.

MUSCULL

pletae sunt. Distincte conspici potest differentia inter partem carnem

185쪽

Mus EUM ANATOMICUM. I Q atque tendineam, in qua sunt soramina, alterum ad venae cavae transitum, alterum ad oesophagi. 723. Portio aponeurossis musculi abdominis eXterni infantis duorum

annorum. Arteriae rubra materia impletae sunt.

NOTATU DIGNAE PARTES, UUAE AD CEREBRUM PERTINENT

7 6. Cranium hominis adulti ita apertum, Ut processus durae matris longitudinalis et transversales conspici possint, ut sic appareant diversae camerae internae cranii. Nerei ita abscissi sunt, ut omnes conspici possint, uti et foramina, per quae eX cranio eXeunt. 727. Cranium pueri duodecim annorum, in quo dura mater eodem modo praeparata est, ut non tantum appareant ejus processus, Verum etiam quo modo in his sinus adsunt, qui a venis cerebri refluet temsanguinem accipiunt, collectumque evacuant ad Venam jugularem internam, ex qua in Venam cavam delabitur et tandem reducitur ad cor. Vasa et sinus rubra materia impleta sunt. 728. Cranium infantis recens nati, horisontali sectione divisum. Intus dura mater praeparata suos processus exhibet, longitudinalem, acrista galli incipientem et in transversales, mediae parti occipitis Ossis adnexos, desinentem, e quibus transversis descendentes ad foramen lacerum in initium venarum jugularium internarum terminantur. 729. Portio durae matris hominis adulti, in qua arteria rubra materia egregie impletae sunt et anastomoses earum multae conspiciuntur. 73o. Portio durae matris, quae sinuum confluxum continet. Arteriae rubra materia impletae sunt, sinus venosii viridi expansi turgent. 73 I. TOta dura mater integra, e cranio exemta et sublata ex ea Ouin

186쪽

i8 Mus EUM ANATOMIcUM. ni substantia cerebri, expansa aere, ita ut formam cerebri retinuerit, et pateat, hanc membranam admodum firmam et tenacem esse, quae firmitas, crassities et tenaX natura in aliis membranis serossis non obserVatur. 732. Inferior pars cranii hominis adulti cum maxilla inferiore et omnibus dentibus, in qua tentorium, processus et sinus laterales conspiciuntur in situ naturali servati; gingiva quoque ad alveolos ad- haerens servata est, cujus vasa materia rubra impleta sunt, ita ut margo alveolorum dentium hac rubra substantia tota ornata sit

ORGANA SENSUUM EXTERNORUM TACTUS

In siccis partibus non apte quum demonstrari possint organa huic se sui inservientia, ad specimina antea descripta, quae in liquore serva tur, Lectorem huc delegamus

GUSTUS

733. Lingua cum larynge et pharynge infantis recens nati. Siccitate praeparatae hae partes figuram suam quodammodo retinuerunt; Verum si comparemus hoc specimen, cum ejusdem partis praeparatis speciminibus, quae in liquore servatae et descriptae sunt, patet quoque, satis inutile fore opus, hunc sensum per plura speeimina siccata conari illustrare

OLFACTUS.

teria impletis. Septum narium reflexum est, ut cavitas narium sinis

187쪽

M us EUM ANATOMIcUM. I 65tra, os ethinoideum atque spongiosum inferius, sua membrana vasculosa obducta appareant. 735. Septum narium eX adulto, membrana Schneideriana, vasculis rubra materia impletis, cinctum. Cohaeret cum media parte maxillae superioris, cum inferiore parte media ossis frontis et bassi ossis multiformis, ut sinus frontales et sphenoidalis appareant. Hae etiam siccitate servatae partes, non adeo pulchrae neque tam utiles ad hunc sensum demonstrandum censendae sunt, quam eaedem Praeparationes in liquore sereatae.

AUDITUS

ret meatus auditorius, foramen coecum Galeni, apertura pro tuba E u si a c h i i et foramen nervi auditorii. 737. Os temporum dextrum ex adulto, in quo divisio hujus ossis in partem squamosam, mammiliarem et petrosam, exhiberi potest, et 'foramina, quae ad Cavitatem tympani pertinent, conspiciuntur. 738. Os temporum dextrum eX infante, in quo serUata est membrana tympani, et ossicula auditus, malleus, incus et stapes, inter sonexa et pone hanc sita conspiciuntur. 739. Os temporum dextrum ex adulto. Diffracta est pars anterioz et exterior meatus auditorii, ut fundus tympani appareat, et in eo foramen OVale atque rotundum.

74o. Pars squamosa ossis temporis infantis recens nati cum annulo, in quo membrana tympani haeret cum malleo et incude, ut situs manubrii mallei et nexus mallei atque ineudis, appareant. 74I. Pars squamosa cum parte petrosa ossis temporis infantis, cujus annulus Jam incipit excrescere ad canalem formandum; malleus, in suo situ cum membrana tympani neXus, relictus eSt.

188쪽

743. Similis portio ossis temporis eum membrana tympani; ossicula vero omnia invicem cohaerent, ita ut malleus membranae adnexussit et cohaereat ope capitis sui cum incude, haec suo crure longiore, intermedio Osssiculo subrotundo, cum stapede.744. Os squamosum cum annulo eX infante recens nato; membrana tympani in annulo haeret, eique adjacent malleus cum incude. 745. Solus annulus, e quo membrana tympani est ablata. 746. Os temporis infantis recens nati. Membrana tympani atque ossa auditus ablata sunt, ut appareant cavitas tympani et foramina in ejus fundo; praeterea tres canales semicirculares et cochlea aperta conspiciuntur in inferiore parte ossis petrosii. 747. Os temporis infantis recens nati, in quo omnes partes, ad auditum pertinentes, conspici possunt; et quidem primum apparet, quomodo ossicula auditus cum tympani membrana et inter se connectantur, et stapedis bassis claudat fenestram ovalem, quae in superiore Vestibuli labyrinthi pariete adsunt. Ρorro conspiciuntur praeparati tres canales lamicirculares cum cochlea a parte inferiore et posteriore Vestibuli. 748. Eadem praeparatio, quae Vero 'non tam feliciter cesssit quam

praecedenS.

749. Εjusdem infantis eadem pars simili modo praeparata ex altero

osse temporis. 75O. Tres canales semicirculares ex infante recens nato ita praeparati , ut eorum Ostia appareant.' 731. Tres canales semicirculares, in longitudinem aperti, ut ca-Vitas eorum interna appareat, et demonstrari possint soramina, quibus in vestibulo patent. 752. Tres canales semicirculares per longitudinem aperti; fila dive si coloris per eos ducta sunt et in vestibulo coeunt.

189쪽

Mus EUM ANATOMICUM. I 67753. Cochlea et canales tres semicirculares integri ex insante re

cens nato.

754. Cochlea atque canales semicirculares in longitudinem aperti. Cochlea etiam aperta est, ut pateat, eam constare duobus gyris cum dimidio, et insuper in duas scalas et quemque gyrum dividi septo intermedio, pro parte OSRO, pro parte membrana, constante. 75s. Simile specimen. 756. Tres canales semicirculares atque cochlea. Parva tantum facta est apertura, qua conspicitur, scalam superiorem et inferiorem distincta habere orificia. 737. Simile specimen, cujus cochlea tota aperta eSt. 758. Tres canales semicirculares cum parte cochleae, unde etiam demonstrari potest, quinque ostia tribus esse canalibus, dum superior et inferior communi ora in Vestibulum coeunt. 759. Cochlea separata ab omnibus aliis partibus et aperta. 7 . Canales semicirculares et cochlea, quae ita aperta est, ut omnia interna conspici in ea possint, et cavitas Vestibuli post eam. 761. Simile specimen, sed in hoc etiam aperti sunt canales semici

762. Canales semicirculares cum cochlea integri . 763. Portio ossis petrosii, serrae ope divisa. 764. Os temporis hominis adulti, ita praeparatum, ut omnes Organi auditus cavitates in eo apertae sint. 763. Ossicula auditus separata.

766. Portio ossis petrosi hominis adulti, in qua conspicitur fundus tympani, in quo stapes sua bassi insistit fenestrae ovali mobilis, ita, ut quoque in cavitate vestibuli aperta conspici motus hujus ossis possit, et sic intelligi, quo modo motus membranae tympani ad ipsum Vestibulum propagetur.

767. O. temporum pueri, in cujus parte petrosa, artificiose serra'

190쪽

Mus EUM ANATOMICUM. Ope divisa, praeter tympani caVitatem, conspicitur interna fabrica cochleae, et quo modo canales semicirculares orificiis suis pateant in .cavitate vestibuli. 768. Alio modo applicata serra, in hoc specimine egregie conspiciuntur interni parietes cavitatis vestibuli et laminarum cochleae spiralium. 769. Ossis temporis hominis adulti pars petrosa et mammiliaris, in qua et cavitas tympani et vestibuli et operculum cochleae demonstrari possunt.

AUDITUS ARTIFICIALIS

77o. Auris magnitudine aucta cum omnibus ossiculis auditus, cochlea et canalibus semicircularibus, ex materie composita. Confectae hae partes sunt, ut propter magnitudinem clarius earum demonstratio intelligi possit.

ORGOA uUAE DIGESTIONI ET CHELIFICATIONI INSERVIUNT VISCERA AB DOMINIS.

77Ι. Ventriculus hominis adulti, cujus vasa arteriosa rubra, Venosa viridi cera impleta sunt. MaXima vasa ex coeliaca ad curvaturam minorem ventriculi Bbstantiam ingrediuntur; sic quoque venosa hoc loco colliguntur, quae ad venam lienalem ire debent; ad majorem Vero curvaturam, quidam rami ex arteria epiploica etiam Ventriculum ingrediuntur et cum ramis stomachicis anastomoses laciunt. μ

SEARCH

MENU NAVIGATION