장음표시 사용
211쪽
M Us EUM ANATOMICUM. I 89 9. Similis cranii dissoluta omnia ossa foetus quatuordecim dierum, nitidissima. 91 o. Simile cranium infantis trium hebdomadum, cujus ossa paulo majora, sed etiam nondum perseeta sunt, tum ratione partium constituentium; deficit enim adhuc lamella externa et interna, a quibUs diploe distingui non potest, tum marginum conformatione, in quibus nihil adhucdum apparet de dentium structura, quae postea suturas constituere debent. 9II. Ossa cranii dissoluta infantis octo mensium, in quibus suturae jam formari incipiunt et lamellae , tenuia tamen adhuc omnia sunt; Osfrontis enim in duas partes divisum apparet, occipitis etiam adhuc quatuor distinctis partibus constat; quae vero partes multiforme componunt, jam concrescere inceperunt; maxilla inferior adhuc duabus distinctis partibus est divisa.
912. Ossa omnia cranii infantis decem mensium, quae omnia jam magis ad perfectum statum accedunt et priore specimine majora sunt. Maxilla inferior jam unica parte constat et amplos habet alveolos, ex quibus dentes exciderunt. Ossa frontis et occipitis nondum concreverunt , Os multiforme pro parte. 913. Ossa omnia cranii infantis duodecim mensium, quae omnia
paulo magis persecta sunt, dum in ossibus maxillaribus dentitio prima conspici potest. 9I4. Ossa omnia cranii infantis sere duorum annorum; haec jam magis persecta sunt; sutura sagittalis in fronte fere deleta est; occipitis os
jam cum partibus lateralibus concretum ; inferior vero adhuc seluta est. Cetera omnia perfecta, et in maxillaribus dentes lactei, canini et quatuor molares, in quoque maXilla jam provener t. 9IS. Ossa omnia cranii infantis quinque annorum, nitidissima. Magis persecta omnia sunt, et concretae partes, quae antea solutae erant, Praeter inseriorem occipitis partem. Suturae jam elegantem formam men-
212쪽
iρo Μ Us EUM ANATOMICUM. sinant, et dentes, praeter duos posteriores molares, jam omnes pro
916. Ossa cranii pueri octo annorum, quae omnia jam fere perfecta sunt, praeter processus mastoideos et stilisOrmes in ossibus temporum, qui adhuc parum prOVenerunt; processus etiam coronoidei et condyloidei in maxilla inferiore adhuc minus eminentes sunt. 917. Ossa cranii infantis decem annorum. Omnia paulo perfectiora sunt; incrementi autem gradus sensim minuuntur, ut ex comparatione omnium speciminum, quae ad hanc seriem pertinent, egregie demonstrari potest. 918. Omnia ossa Cranii pueri quatuordecim annorum, quae nitidissima et magis persecta, et, praeter dentes molares in inferiore maxilla, parum ab adulti ossibus differunt.
OSSA PURGATA, SICCA, UAE AD CAPUT PERTINENT
919. Cranium hominis adulti, verticali sectione serrae ope ita divisum, ut in sinistra parte sinus frontalis , septum narium et sinus sphoe-noidalis, praeter vasorum sulcos in interna superficie cranii, conspici possint; in deXtra vero apparent sinus frontalis, sphoenoidalis et cavitas dextra narium, in qua d tra pars ossis ethinoidei et os spongiosum
92o. Os maxillare inferius ejusdem capitis, serrae ope ita divisum, ut interna hujus ossis structura demonstrari possit, in qua, praeter substantiam cellularem et cavitates alveolorum, etiam apparet canalis, per quem nervus maxillaris internus et vasa decurrunt, quae ad dentes et alveolos ramulos suos mittunt.
92 I. Cranium hominis adulti, serrae Ope ita praeparatum, ut, anteriore parte sublata, cavitas narium cum ossium spongiosorum flexuris et magnitudo cavitatum supramaxillarium demonstrari possint.
213쪽
Mus EUM ANATOMICUM. Ι9 Isret. Cranium hominis adulti, in qua, sublata inferiore parte, ossium maxillarium superiorum emitates narium et antri H i g h m o r ialia ratione clare admodum in conspectum ductae sunt. 923. Inferior ossis frontis et superior ossiis ethmoidei pars, ita divisorum, ut sinus frontales otiu frontis appareant, ut et sinus cavernosi ossis ethmoidei. 924. Maxilla inferior infantis unius anni cum dimidio, in qua dentes primi non tantum conspiciuntur, verum etiam quo modo perennes subsecuturi jam in separatis cavitatibus sive alveolis adsint. 925 Μaxilla inferior infantis quinque annorum, in qua, diffracta interiore lamella, perennes dentes perfecti jam praesentes conspiciuntur , quamvis lactei adhuc in suis alveolis haereant. 926. Os m illare superius, in quo eadem phoenomena ad dentitionem eXplicandam obsesari possunt. 927. Dentes nonnulli integri, nonnulli serrae ope diVissi, ut struc- citra harum partium tam interna quam externa demonstrari possit.
PITA, E DIVERSIS GENTIBUS COLLECTA
928. Cranium Aethiopis cum maXilla inferiore et omnibus dentibus. 929. Cranium Nigritae cum maxilla inferiore, dentibus omnibus incisoriis et caninis; ex molaribus, inprimis posterioribus, nullo fere superstite. 93o. Cranium Calmucci cum maxilla inseriore. Os occipitis sinistram
93 I. Cranium Mutatii cum maxilla inferiore et omnibus dentibus. 932. Cranium Russi Smolenscensis cum maxilla inferiore et omnibus dentibus. 933. Cranium Russi Cosaci cum maxilla inseriore et omnibus dentibus.
214쪽
19 et M Us EUM ANATOMICUM. 934. Cranium Germani cum maxilla inferiore et dentibus; molares pro parte desunt, et alveoli clausi. 935. Cranium Europaei, dicti Walon, . cum maXilla inferiore et omnibus dentibus. 936. Cranium Brittanni cum maxilla inferiore et omnibus dentibus. 937. Cranium Russi Colaci cum maxilla inferiore et omnibus dentibus. 938. Cranium Hispani ex Sarrago cum maxilla inferiore et omnibus
CAPITA DIVERSAE AETALIS, NATURALITER
939. Cranium cum maXilla inferiore foetus sex mensium. Osta omnia, cranium constituentia, membranis inter se juncta apparent, itemque fontanella anterior in hocce specimine egregie conspici potest; quoad dentitionis illustrationem, maxillae parum evolutae conspiciuntur, in subsequentibus speciminibus evidentiores. 94o. Cranium cum maXilla inferiore foetus immaturi septem mensium. Ρrimum hoc est, quod tiro praeparavi specimen et sic totius collectionis fundamentum. 941. Simile cranium infantis recens nati, in quo nexus ossium per membranas conspicitur, et fontanellae figura magna adhuc est. 942. Cranium infantis sex hebdomadum, in quo maxillae jam paulo magis evolvi incipiunt; fontanella vero adhuc magna est. 943. Cranium infantis octo hebdomadum, in quo fontanella anterior jam diminui incipit.
944. Cranium infantis decem hebdomadum, in quo fontanella anterior adhuc minor, et ossa jam magis dura sunt. 945. Cranium infantis quatuor vel quinque annorum, in quo suturae jam formatae sunt.
215쪽
946. Cranium infantis seX annorum.
947. Cranium adolescentis sedecim annorum. 948. Cranium adolescentis duodeviginti annorum, horisontali sectione serrae ope divisum. Sutura sagittalis jam tota disparuit, et omnes ceterae suturae etiam jam disparere incipiunt. 949. Cranium hominis viginti annorum cum omnibus dentibus. 93o. Cranium Europaei triginta annorum. 95i. Cranium hominis adulti magnae staturae cum maxilla etiam inferiore.
952. Cranium hominis adulti cum maxilla inferiore et omnibus dentibus. Fuit autem hic Europaeus magnae staturae. 953. Cranium mulieris adultae cum minilla inferiore; conceptacu tum cerebri horisontali serrae sectione divisum est. 934. Crassium mulieris adultae cum maXilla inferiore et omnibus dentibus. 935. Cranium militis Galli adulti cum maxilla inferiore. 956. Simile cranium cum maxilla inferiore et omnibus dentibus. 957. Cranium militis Hanoverant cum minilla inferiore et omnibus
938. Cranium hominis viginti annorum cum maxilla inferiore et dentibus: 959. Cranium hominis adulti, horisontali serrae sectione divisum ;aperti s ini quoque sinus frontales et ethmoidales. 96o. Simile cranium, eodem modo divisum et apertum, ut communicatio inter simus frontales, ethmoidales et sphenoidales, conspici possit. 96 I. Simile cranium, eodem modo divisum. Sublatae sunt superiores laminae orbitales ossis frontis, et sinus frontales aperti. 962. Cranium mulieris adultae, horisontali sectione serra divisum, ut foramina cranii conspici possint, per quae nervi et Vasa tranSeunt. 2s
216쪽
Mus EUM ANAT O M ICUM. 963. Cranium hominis maniaei, cujus cerobrum durum et siccum erat, serrae ope horisontali sectione divisum. . 964. Cranium hominis provectae aetatis. Is maxillis dentium molarium alveoli jam deleti sunt. - 963. Cranium hominis septuaginta annorum, in quo fere omnes alveoli in maxilla inferiore deleti sunt, anterioribus tantummodo superstitibus; in superiore Vero prorsus absorptus est, margo alveolaris. Cranium serrae ope horisontali sectione divisum est. 966. Cranium mulieris octoginta annorum, in quo margo alUeola- oris superior aeque atque inferior penitus est absorptus, et consumptum atque detritum est tuberculum ante cavitatem articularem dextram , et omnia cranium constituentia Ossa, quam maXime tenuia sunt, per defectum Vis reproductivae. . 'i i, 967. Cranium hominis adulti triginta' quinque annoruni cum maxilla inferiori et inprimis egregia dentium serie utraque maxilla armata
968. Cranium cum maxilla inferiori hominis proVectae aetatis; quod patet ex alveolis dentium molarium ssinistrae partis maxillae superioris omnibus fere consumtis.
969. Sceletus juvenis. Omnia ossa, quae ad caput , truncum et artus superiores et inferiores, pertinent, nitidissima', purificata et integra
97O.' Sceletus similis dissolutus, cujus . Ossae omnia integra et pura
97 I. Sceleti pueri omnia ossa, in quibus epiphyses nondum eum
217쪽
S LETI, PRIUS SOLUTI, DEINDE ITERUM ARTIFICIOSE COMPOSIT L
972. Sceletus viri adulti ejusdem magnitudinis atque ille, cujus ossa per ligamenta conjuncta sunt, et qui Ν'. 87I. notatus est. Nitidisssima omnia ossa sunt. In dextra parte quarta costa vera in anteriore eXtremo bifurcata eSt.
973. Sceletus mulieris adulta' giganteae magnitudinis. Habebat enim cadaver longitudinem sex pedum Rhenotandorum et quinque polli' cum. Omnia Ossa nitidissima sunt, magna proportione gaudet thoracis cavitas et pelvis ampla. Est rarissimum et elegantissimum spe
974. Manus sinistrae omnia ossicula ope filorum ferreorum rursus conjuncta sunt post purificationem, ex homine adulto. 973. Pes dexter, eodem modo praeparatus. 976. Sinister dextero similis. 1.
218쪽
ORGMA CIRCULATIONIS ET RESPLOTIONIS
9 7. Cor hominis adulti, cui adeo firmiter adhaerebat pericvdium, ut primo intuitu hoc deficere videretur quum vero omnia attemtius eXaminarem, vidi pericardium non deficere, sed per pseudomembranam cum superficie cordis concretum esse; hoc vero ab anteriore parte prudenter a corde separato, patebat, anteriorem cordis ipsius superficiem inflammatione, quae in musculari hujus visceris exteriore parte locum habuerat, fere totam pseudomembranis obsessam esse, atque eam tantummodo partem liberam mansisse, ubi arteria pulmonalis ex ventriculo anteriore originem habet. Caeterum sinus, aeque atque
ab Cons. Blumenb. Instit. Physiol. S. IIo.
219쪽
Mus EUM ANATOMICUM. auriculae et ventriculi, vehementissimae inflammationis praesentiam demonstrant, ut pote tota quanta fibrosa sanguinis parte, in membranas concreta, obtecta. Neque pericardium ipsum ergo liberum mansit morbo, uti in ejus parte, quae dependet, videri potest; praeter naturam enim crassum est, ejusque interior superficies eodem modo pseudomembranis est obsessa, ac superficies externa ipsius cordis. Praeterea cum vasis majoribus concrevit, et in aortae origine similes pseudomembranae apparent, quod indicat, in hujus vasis tunicis eumdem morbum locum habuisse.
978. Simile morbosum specimen cordis viri adulti, in quo tamen pericardium ab una praecipue parte cordi pseudomembranae ope adhaeret, ab altera satis liberum est. Ipsum pericardium, uti quoque in priori specimine, solito longe crassius animadvertitur. Ρatet autem ex hisce exemplis, quam ingenti inflammatione cor, Viscus , cujus integra functio. ad vitam ducendam adeo necessaria est, assici possit, dum nihilominus ejus actio pergit; diu etenim hic homo, qui immodica spiritus vini quantitate, dum satius erat, fuit abusus, summis amietatibus. et doloribus fuerat vexatus, donec tandem summo pleuro - pneumatae gradu
vita ejus exstingueretur. 979. Aneurysma arteriae stortae descendentis prope arterias iliacas, quae induratae et extenuatae erant. Ρer longitudinem aperta arteria tunicas, quam mmime degeneratas et callosas redditas, exhibet, dum cellulosa, arteriae tunicas itavicem nectens, in membranas callosas mutata apparet. In superiore parte apparent origines arteriarum vertebralium. 98o. Polypus, quem examine cadaveris infantis unius anni, vehementissimis palpitationibus et anxietatibus mortui, in sinu dextro cordis inveni. O
ab Conf. historia morbi et delineatio in libro meo, de Alimentorum progressu impedito eX Ventriculo ad duodenum, Obs. III. Tab. 4,s et 6. Cons. Blum b. l. c. I. I4.
220쪽
198 MUs EUM ANATO Micu M. O981. Pars fibrosa sanguinis, in inflammatione oesophagi, post fervidae
infusionis theae deglutitionem orta, magnis cum doloribus rejecta. 982. Portio pulmonis sinistri hominis adulti, quae praegressa inflammatione cum pericardio concreta observatur. 983. Portio pulmonis dextri hominis adulti, ingenti inflammatione affecti, et pseudomembranis tam crassis obtecti, ut numquam adeo insignes viderim; obsessa enim illis , quas dixi, pseudomembranis, tota superficies externa pulmonis est, licet non, Vel perparum , alicubi tantummodo cum pleura concreta eSset, ita ut morbus praecipue in pulmonis extima membrana sedem habuerit et pleura non nisi leviter eo fuerit affecta; ipsa interna pulmonis substantia etiam ab imilammatione libera mansisse Videtur.
984. Portio superioris lobi pulmonis dextri hominis adulti, in qua
magna pars caVa est, quae Vomica eXulcerata Videtur. 985. Major pars lobi dextri pulmonis hominis adulti. Exterior superficies ssigna inflammationis praegressae et concretionis cum pleura exhibet per pseudomembranas, quibus tota obsessa est; interior vero substantia magna vomica exulcerata et consumta pro maXima parte est, ita ut in superiore parte nil nisi membrana crassa remanserit. Interior superficies vomicae crassam et induratam membranam refert. 986. Portio pulmonis sinistri hominis adulti. Exterior superficies inflammatione et concretione cum pleurae affecta fuit et pseudomembranis tecta est; interiore superficie tuberculis induratis et parVis vomicis exulcerata.
987. Portio pulmonis sinistri feminae quinquagenariae, tussi perpetua sicca et anXietatibus ex respiratione dissicillimis mortuae. In superficie exteriore parva tubercula permulta apparent, interior substantia satis
988. Ejusdem feminae pulmo dexter. Scirrho totus induratus est et mole quam maXime minutus, ita ut cavitatem thoracis non se