Descriptio musei anatomici, quod ... Guilielmi I munificentia Academiae Rheno-Trajectinae concessit

발행: 1826년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Mus EUM ANATOMICUM. I 798 29. Portio hepatis cum vesica fellea hominis adulti. Arteriis rubra materia impletis venis lymphaticis mercurio, patet non solum vasorum sanguiferorum' copia insignis, verum etiam materia rubra pro parte ad venas lymphaticas transiit et offendit mercurium, in ramos nonnullos horum immissum. Vesica fellea permagna est et, praeter sanguiferorum vasorum copiam insignem, etiam multa vasa lymphatica, mercurio impleta, monstrat.

ORGANA, UUAE SECRETIONIBUS INSERVIUNT

83o. Ren sinister pueri cum duabus arteriis renatibus et parte aΟrtae, quae cera rubra impletae sunt; vena renalis cera viridi cum venis spermaticis turget; infra hanc conspicitur pelvis renis, in Ureterem abiens, etiam cera viridi hae partes impletae sunt. 831. Ren hominis adulti, cujus arteriae rubra ceracea materia egregie impletae sunt, et ab omnibus aliis partibus liberatae et ita purificatae, ut nil supersit nisii impleta Vasa , quae egregiam ramulorum majOrum et minorum divissionem et ramificationem exhibent. 832. Testis hominis adulti, per longitudinem .dissectus, ut substantia corporis pulposa, nunc cellulosa per inflationem et exsiccationem

facta, conspici posset; epididimis mercurio impleta est. 833. Testis hominis adulti integer cum epididimide, vasis deserentis

parte et musculo Cremastere. Totum corpus testis mercurio impletum

est; epididimis, etiam egregie impleta, convolutiones VasculosaS mOΠ- strat; soluta pro parte est a corpore testis, ut appareat, quo modo ex eo oriatur, et decurrat per longitudinem testis; ad alterum sinem le-Viter adhaeret, inde reflectitur atque format vas deferens; per cremasterem vas lymphaticum, mercurio impletum, decurrit. 23, a

202쪽

igo MusTUM ANATOMICUM.

PARIES, VUM IN SEXU VIRILI FUNCTUM' GENITALI INSERVIUNT.

834. Testis hominis adulti cum Vasis spematicis, funiculum constituentibus, vase deferente et vasis lymphaticis ad testiculum pertinentibus. Omnia, mercurio egregie impleta, turgent; tunicae apertae et reflexae sunt, ut distributio Vasorum per interiora conspici possit. 835. Epididimidem, mercurio impletam et a testiculo solutam atque . explicatam, in initio vasculis minimis . mire inter se contortis, constare, apparet; crescunt Vascula, Volumine et numero minuuntur, ut tandem unicum ductum excretorium, Vas deferens dictum, consti

tuant.

836. Vesicula spermatica, post exsiccationem per longitudinem di-' scissa, ut interior cellularis compositio appareat. 837. Glandula prostata, cujus vasa mercurio impleta sunt. 838. Portio vesicae urinariae cum bulbo urethrae, vesiculis seminalibus et glandula prostata, ope materiae coloratae ceraceae impletis, ut

omnia, ad hanc structuram pertinentia, ex hoc specimine clare demonstrari possint. 839. Portio vesicae urinariae hominis adulti, in qua conspicitur insertio ureterum. Vesiculae spermatteae cera rubra impletae sunt, et suos ductus excretorios, ad initium bulbi urethrae aperti, egregie intuentibus exhibent. 84o. Membrum virile. Vassis materia rubra impletis, apparet vasorum pudendorum distributio per exteriorem superficiem. Corpora cavernosa laterales partes formant; corpus vero spongiosum ab inferiore parte jacet et cingit urethram continuaturque in glandem penis. 8 I. Duo taleoli, exhibentes internam corporum cavernosorum penis structuram. Cinguntur membrana crassa, quae non tantum cingit totum membrum, verum etiam corpora invicem in medio separat. Vas-

203쪽

M g x u M A. N A T o M I c u M. I 81cula materia rubra impleta sunt et per membranas cellulas formantes

8 2. Portio membri virilis, post inflationem siccata et dissecta. In hac egregie apparet structura hujus partis cellularis; membrana autem externa crassa et elastica est, corpora cavernosa majoribus; corpus vero spongiosum minoribus constat cellulis, ita ut, sanguinis assi uaucto, erigi; minuto vero collabi possint. 843. Ρars posterior membri Virilis, post inflationem siccata. A parte posteriore corporum cavernosorum initia inter se distant, ubi ex arcu ossium pubis oriuntur. 844. Membrum virile hominis adulti. Vena pudenda, materia ceracea viridi impleta, per dorsum penis decurrit; turgent etiam, uti in statu erectionis, corpora cavernosa per impletionem ejusdem materiae ceraceae viridis; corpus autem spongiosum, quod per inferiorem partem decurrit et cingit urethram, rubra materia impletum est, unde quoque turget; continuatur hoc in substantiam glandis penis vasculosam; etenim eadem impletione materiae rubrae, in coFore spongio-'so factae, rubro colore glans impleta est, atque turget, dum nullam materiem accepit a viridi, quae immissa erat in corpora cavernosa;

unde apparet, glandem cum his nullam communicationem habere, sed revera ejus structuram continuari structurae corporis spongiosi urethrae. 84s. Μembrum virile permagnum, eodem modo praeparatum, uti praecedens; omnia tamen magis egregia in hoc specimine apparent propter felicissimum impletionis successum; in primis admodum elegans conspicitur structura vasculosa membranae, quae glandem, ejus

Coronam et urethram, investit, eorumque minimorum communicatio

cum vase majore, per penis dorsum decurrente. 846. Penis pueri, post exsiccationem inflatus. Incisione aperta sunt corpora cavernosa et urethra. Vasa sanguifera, rubra materia impleta , lymphalida veto mercurio, pet externam membranam decumini.

204쪽

PARTES, UUAE IN SEXU SE UIORI AD FUNGTIONEM GENITALEM PERTINENT

847. Genitalia externa, mons Veneris, in labia majora desinens, quae terminantur ad perineum, hisce diductis, apparet clitoris, a qua nymphae deducuntur, inter quas cernitur apertura urethrae, cui adhaeret vesica urinaria. Vasa majora, ad hanc decurrentia, cera rubra impleta sunt. 848. Uterus muliebris cum vagina aperta, cum tubis Fallopianis, ovariis, fimbriis, ligamentis latis et rotundis. Omnia vasis, materiambra impletis, egregie ornata sunt; vagina est aperta, ut Orificium uteri conspici valeat.

SECUNDINAE.

849. Funiculus umbilicatis, cujus Vasa arteriosa materia ceracea rubra, vena viridi, inpleta apparent et exsiccata. In arteria animadvertiturnodUS. 8so. Funiculus umbilicatis cum externa placentae membrana, cujus vasa arteriosa materia rubra ceracea, vena coerulea, impleta deprehenduntur, in quo praeparato exsiccato memoratorum vasorum decursus,

ad placentae interiorem fabricam tendentium, egregie conspici valet. 851. Placenta cum laniculo umbilicati, integra praegressa injectione Meteriarum venarumque siccata, in qua egregie ea faeies apparet, qua intimae ipsius uteri superficiei adhaeret. Membranae, ovum constituentes, siccatae in hoc quoque specimine adsunt. 852. Placenta gemellorum, eodem modo praeparata eademque ae priora specimina exhibens, in qua duo funiculi umbilicales a se invicem non diversi conspiciuntur. 353. . Simile specimen, ea tamen ratione a priori diversum, quod

205쪽

Mus E U M A N A Τ o M I c U I 83 duae hic placentae, in priori in unum corpus reductae, inter se, membranis hune in finem relictis et eXpansis, separatae deprehenduntur. Arteriae et venae , materia ceraeea rubra impletae, turgent, et funiculi bini quoque umbilicales in hoc specimine adsunt. 854. Placentae tres ejusmodi, uno partu productae, in unum corpus longitudinale quassi redactae, quarum unum alterum magnitudine plurimum laperat. Tres quoque funiculi hic conspicii intur in altum elevati et, uti tota placenta, injecti et siccati. In margine hujus corporis membranarum pars quaedam relicta et eXpansa apparet.

SCELETI CUM LIGAMENTIS.

85s. Sceletus embryonis trium mensium, cujus Ossa cranii pro maxima. parte adhuc membrana constant, reliqua cartilaginea tenuissima , ster

num totum membranaceum. .

' 856. Scelerus embryonis quinque mensium, in quo etiam nondum quidquam osset in sterno apparet. 857. Sceletus embryonis ejusdem magnitudinis, in quo sternum jam cartilagineam substantiam habet. 838. Similis sceletus paulo major, in cujus sterno, pro maxima quidem parte cartilagineo, jam ossisicationis punctum cernitur. 859. Sceletus embryonis mensium sex cum dimidia, in cujus sterno ossificationis punctum jam conspicitur; elegantia caeterum hocce speci en

praecedentibus impar.

86o. Sceletus similis, praecedentem magnitudine paululum superans, in cujus sterno jam duo ossificationis puncta egregie se manifestant.

861. Sceletus infat tis recens nati.

862. Similis sceletus paulo major. 863. Sceletus infantis sex hebdomadum. . 864. Sceletus infantis anni cum dimidio.

206쪽

184. Mus EUM ANATO MI cu M. 86s. Similis sceletus infantis unius anni cum dimidio. 866. Sceletus infantis duorum annorum cum dimidio. 8 67. Sceletus infantis quatuor annorum cum dimidio. 868. Sceletus infantis quinque annorum. '869. Sceletus infantis septem annorum. 87o. Sceletus infantis duodecim annorum. In tibiae ossibus quaedam indicia rachitidis, sed Ievia adsunt. Cavitas pelvis magis eo morbo passa videtur, praecipue acetabulorum interna superficies introrsum

pressa est, et angulus colli ossium femorum major. 871. Sceletus viri adulti elegantis formae, et procerae staturae. Sutura sagittalis ad nasi ossa usque adhuc super est. 872. Sceletus feminae adultae, in qua pelvis capacitas multo major,

quam in praecedente; sola susscit ad differentiam sexus indicandam. 873. Sceletus viri adulti, majoris staturae. Nitidissima omnia ossa

sunt si forma hujus sceleti elegantisssima est; amplus admodum thorax , pelvis augusta sed longa, os sacrum sex vertebris spuriis con- . stans, robusta et crassa omnia ossa sunt, et longitudo cadaveris erat sex pedum Rhenotandorum. 874. Sceletus feminae adultae, in quo omnia ossa multo tenuiora sunt et pelvis capacitas major sexus differentiam satis clare indicat. 875. Sceletus vetulae octoginta quinque annorum, in cujus ossibus, praecipue maxillaribus, decrementum et absorptio materiae osseae clare dentonstrari potest.

PARTES SCELETI CUM LIGAMENTIS.

876. Thorax viri adulti cum pelvi et superioribus partibus ossium

femorum.

877. Scapula hominis, adulti cum claviculae et ossis humeri superiore parte sinistri lateris; capsa articularis ita est disseeta, ut origo tendinis bicipitis pateat.

207쪽

878. Aitus totus superior sinistri lateris. 879. Manus hominis adulti sinistri lateris cum inferiore parte radii

atque ulnae. 788o. Ossa carpi in suas distinctas series divisa. 881. Pelvis hominis adulti cum omnibus vertebris lumborum et superioribus ossium femorum partibus. 882. Pelvis feminae adultae cum omnibus lumborum vertebris et superioribus partibus ossium femorum. 883. Pelvis feminae adultae cum omnibus lumborum vertebris et superioribus ossium femorum partibus. Ligamenta, dicta Ρ o u p a r-tii et obturatoria, in hoc specimine non adsunt. 884. Pelvis feminae adultae cum omnibus lumborum vertebris et superioribus ossium femorum partibus. Ligamenta quoque in hocce spe. cimine praeparata adsunt. Dimensiones pelVis paululum justo minoris longiores animadvertuntur, quod imprimis de conjugata valet.

885. Dimidia pars pelvis sinistri lateris ex femina adulta. 886. Dimidia pars pelvis cum tota parte inseriore dextri lateris. 887. Ρes dextri lateris pueri cum partibus inferioribus tibiae et fibulae , in quibus epiphyses adhuc conspici possunt. 888. Sternum infantis cum cartilaginibus, ex quinque diversis partibus osseis constans.

SCELETI PARTES CUM LIGAMENTIS ARTI CULATIONUM.

889. Pars dimidia maxillae inferioris, connexa cum cavitate articulari ossis temporum. Sub processu Zygomatico capsa articularis aperta est, ut cartilago intermedia conspici possit. 89o. Superior pars sterni cum parte clavicularum et costarum superiorum, praemissa Vasorum sanguiferorum rubra materia impletione , periosteum et ligamenta eorum distributionem pulchram monstrant. 24

208쪽

Conspicitur porro ligamenti interclavicularis pars exterior et interior, in sinistra parte capsula articularis sterni cum clavicula clausa et conjunctio cartilaginis costae primae cum sterni parte laterali et inferiore parte claviculae; in deXtra Vero Parte capsa articularis est aperta , ut conspici possit cartilago intermedia, capitultun claviculae et s1-mis sterni, cui cartilago insidet. sib891. Maxima pars sterni cum cartilaginibus costarum partibusque,

has inter se et cum sterno nectentibus; etiam omnes hae partes vascularum per arterias mammarias internas impletione ornatae sunt; siccae vero redditae, minus conspicuae factae sunt fibrae ligamentorum et musculorum intercostalium.

892. Vertebra insima dorsit, perioSteo, lamellis cartilagineo-ligamentosis in supellcie superiore et inferiore corporis et ligamento dorsali in anteriore parte, vasculis pleniSsimis, tecta. 893. Quatuor inferiores dorsi et tres superiores lumborum Vertebrae, eodem modo praeparatae, quarum priores cum capitulis costarum per ligamenta cohaerent; inferiores Vero ea diversa monstrant, quibus tum corpora, tum processus, inter se junguntur. O894. Scapula dextri lateris hominis adulti, cum portione.claviculae et ossis humeri per ligamenta, quae aeque ac periosteum vasis impletis scatent, invicem nexa; et quidem apparet hic capsa articularis integra connexa cum ligamento, quod caput anterius costae scapulae cum processu QOracoideo connectit, a quo processu alterum ligamentum ad claviculam tendit, quae etiam capsula articulari cum superiori parte capitis costae scapulae nectitur; deinde duo minora ligamenta conspiciuntur a processu coracoideo prodeuntia, quorum alterum ad inferiO- rem claviccitae partem tendit, alterum minus ad corporis scapulae infe riorem et posteriorem angulum.

209쪽

89s. Ejusdem hominis eaedem partes sinistri lateris, in qua eaedem

partes, simili modo praeparatae, conspiciuntur, et capsa articularis aperta est. o 896. Articulatio ossis humeri cum radio atque ulna dextri lateris, eodem modo cum periosteo et ligamentis, Vassis impletis materia rubra scatentibus, praeparata. 897. Ejusdem hominis sinistri lateris articulatio eorundem ossium. 898. Inserior pars radii atque ulnae cum OSsibus manus deXtrae, per ligamenta tum propria, tum etiam tendinibus communia, cohaerens. Arteria interossea, materia rubra impleta, suas minimas divisiones transtulit ad omnium ligamentorum et intimam tendinum substantiam, unde omnes hae partes penitus rubent. 899. Eaedem partes alterius lateris, eodem modo, praemissa Vasorum impletione, praeparatae. 9oo. Dextra pars pelvis hominis adulti cum ultima lumborum vertebra et parte ossis femoris. In parte posteriore conspicitur conjunctio ossis sacri cum osse it ei per ligamentum laterale et breVe, cum quibus concurrunt ligamenta accessoria.vaga, quae in dorso ossis sacri apparent; ligamenta sacro - ischiadica nexum ossis sacri cum tubere obtuso et acuto ossis ischii monstrant. Cavitas articularis capitis ossis femoris cum acetabulo Ossis innominati, per capsulam articularem clausa, relicta est, dum in anteriore parte ligamenta obturatoria cum suis vasculis sint relicta. b

9os. Alterius lateris pars pelvis dimidia ejusdem hominis, in qua eadem conspicienda se praebent atque in praecedente specimine; capsa Vero articularis pro maXima parte sublata est, ut conjunctio capitis OS- sis femoris cum fundo acetabuli per ligamentum teres demonstrari possit. o

24, 2

210쪽

foet. Inferior pars ossis femoris cum superiore parte tibiae , fibulae, et patella sinistri pedis hominis adulti, articulatione per capsam articularem , a ligamentis musculorum patellae et ossium horum lateralibus partibus insertorum inter se conjuncta. 9o3. Eaedem partes dextri lateris ejusdem hominis. Aperta est capsa articularis, ut ab anteriore parte appareant ligamenta patellae, in lateribus ligamenta lateralia et a posteriore ligamenta cruciata et cartilago intermedia. a)9o . Simile specimen sinistri cruris, aperta ab omni parte capsa articulari.

9os. Simile specimen dextri, aperta ab anteriore; clausa Vero a posteriore parte capsa articulari. 9o6. Inferior pars cruris cum pede deXtro hominis adulti. Per liga.gamenta omnia ossa invicem nexa servata sunt; tendines quoque musculorum , calcaneo ossique euneiformi majori insertorum, apparent. 9o7. Sinistri lateris ejusdem hominis eaedem partes; extremitas tibiae et fibulae cum osssibus tarsi et metatarsi, cum Omnibus ligamentis et musculorum pedis tendinibus.

9O8. Cranium foetus recens nati, maceratione purificatum et dissolutum ita, ut omnia ossa, uti se hac aetate habent, imperfecta adhuc appareant nitidissima. Fibrae osseae in latis ossibus conspiciuntur, lamellae externae et internae nondum firmae adsunt et diploe cellulosa nondum formata; nonnulla, uti os frontis, ioccipitis, multiforme et temporum ossa, ex diversis partibus constant.

SEARCH

MENU NAVIGATION