Descriptio musei anatomici, quod ... Guilielmi I munificentia Academiae Rheno-Trajectinae concessit

발행: 1826년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Mus EUM ANATOMICUM.

praecedente specimine, sed pigmento nigro, quo obducta est recomduntur; unde eorum decursus non adeo clare conspici potest, quam in praecedente specimine, in quo hoc ablatum est.246. Dimidia pars posterioris segmenti globi oculi infantis sex amnorum inversa ita, ut interior superficies jam exterior facta sit. Arteriae rubra materia impletae sunt, ita ut choroidea penitus r beat. Retina vero integra inversa est, ita ut in altera parte supra choroideam expansa, sed libera tamen dependeat; in altera libere dependens fluctuet in liquore, ut tenuitas hujus medullosae eXpansionis nervi Optici pateat. 247. Globi oculi infantis pars posterior, impletis Vasis, Nervus Opticus cum arteria Ophthalmica, scieroticam intrans, a parte posteriore conspicitur; ab interiore vero apparet Cho idea ruberrima, imo immissa in vascula materia sudoris specie transsiit ad exteriorem hujus membranae partem, cui guttulae adhaerent. In retina collapsa, alba, tenuissima, etiam plurima Vaseula, rubro colore impleta, apparent. 248. Globus oculi infantis, impletis rubra materie arteriis. Nervus opticus integer relictus est; sublata vero cornea cum scierotica, sublata quoque choroidea, relictus est orbiculus ciliaris cum UVea, relicta est retina integra, per quam plurima vascula impleta decurrentia cernuntur, sublati quoque sint humores, ita ut tota retina pelluceat expansa liquore, in quo servatur, cohaerens anteriore suo fine extremo cum interiore parte orbiculi ciliaris. Appendet praeterea nervuli ciliaris ramus, ad uVeam tendens. O249. Globus oculi pueri quindecim annorum, a nervo Optico semdens. Cornea, cum parte scierotices abscissa pro maXima parte, dependet , ut ab inferiore iris conspiciatur. Sclerotica porro a nerVo optico resecta, et deinde tota sublata est, sicque apparet Choroide a UaSc. - ab Cons. Blamenb. l. c. , 274. b Ibid. S. α59. 0 Ibid. 8,2

82쪽

ωMus EUM ANATOMICUM. losa, primum simpleX usque ad iridem, ubi Vero magis composita et crassior orbiculum ciliarem format. Intus prominent processus ciliares, uvea tenuior, margine pupillari terminata. Resecta tandem dimidia choroideae parte, apparet piliposa nervi Optici eXpansio retina, sed collapsa quodammodo, quia humores, Vitreus et cristallinus, elapsi infundo lagenae jacent. 25o. Globus oculi hominis adulti, a nemo Optico pendens. Arteriae impletae sunt. Nervus Opticus sua Vagina est tectus; scierotica vero usque ad corneam resecta et sublata est, ut appareat choroidea vasculosa, pleXus venarum Vorticolarum egregie monstrans. Tandem resecta et pro maXima parte sublata est choroidea ipsa, ut appareat expanssio nervi optici supra humorem Vitreum et crystalli. num. obas 1. Globus oculi hominis adulti, a nervo optico pendens. Sublata, Vassis primum impletis, est scierorica, deinde etiam choroidea pro maxima parte, relictis duabus laminis , quae sustinent orbiculum ciliarem et UVeam, quibus incumbunt humores, Vitreus et crystallinus. Retina in altera parte integra e ansa superest, Vasculis minimis plena, pellucens sua tenuitate; a parte altera sublata est, ut interior superficies appareat, et posterior membranae hyaloideae, humorem Uitreum continentis, quae itidem, eXilisssima licet, rubra tamen materia impleta vascula monstrat. se 252. Lens cristallina, solito major, sua capsula contenta, in cujus posteriore parte distributio vasculorum, ex arteria centrali oriundorum,

253. Humor vitreus, membrana sua hyaloidea contentus, per quam Scula minima, rubra materia impleta, cernuntur distributa, et Zona. ciliaris, cui inhaeret lens cristallina. O

83쪽

et 34. Simile specimen sine praemissa vasorum impletione ita praepa-

255. Musculus orbicularis oculi dextri cum palpebris hominis adulti, impletis materia ceracea rubra arteriis. in anteriore superficie apparet decursus fibrarum, quae in ambitu externo crassiores sunt; quo magis vero ad palpebram accedunt, eo magis tenues fiunt. In tarso palpebrae cilia apparent, in superiore arcuata finibus superiora versus tendentibus pilis, in inferiore inferiora versus. Distributio arteriarum, eX frontali descendentium per fibras musculares, hoc in specimine non ineleganter apparet. In interiore pagina hujus objecti

eadem arteriarum distributio conspicitur, quae et in angulo interno vel magis elegans rete ramorum monstrat. - 256. Musculus orbicularis oculi sanistri, cum palpebris ex eodem homine desumtus. Arteriae rubra materia ceracea, Venae coerulea, feli citer sunt impletae, horumque vasorum rami tenuiores in exteriore

pagina conspiciuntur; in interiore vero superficie arteriarum distributio elegantissima est, dum venae ad duos ramos, temporalem scilicet et facialem, tendentes, etiam conspici possunt. 257. Musculus orbicularis Oculi sinistri cum palpebris, globo oculi et musculis, oculum moVentibus, arteriis et venis rubra materia ceracea impletis. In exteriore superficie fibrarum muscularium, rubris vasculis ornatarum , decursus conspicitur; ciliorum directio etiam apparet, dum in interiore superficie va rum majorum distributio conspicitur. In anguli externi superiore parte in situ servata est glandula lacrymalis. Musculi cingunt oculi globum, qui, a nervo Optico a posteriore parte ortus, conspicitur cum arteriae ophthalmicae distributione. 258. Globus oculi hominis adulti, a nervo optico pendens. Arteriae rubra, Venae coerulea, materia impletae sunt. Musculi sunt pro parte in situ relicti, ut origo a foramine orbitae lacero prope nemi optici pransitum conspiciatur, et inlanio in scieroticam, pro parte reclinati et

84쪽

6l MUs EUM ANATOMICUM. dependentes. Apparet sic egregie distributio alteriae et venae ophthalmicae. Pars scieroticae est sublata, ut subsequens huic tunica chorol. dea videri possit. 259. Globus oculi hominis adulti, vasis rubra materia subtilissima impletis. Apparet eXterior membrana siclerotica alba opaca, in cor. neam pellucidam abiens; hae autem pro dimidia parte sublata, choroidea vasculis plenissima in conspectum ducta est, in qua paginae

posterioris pigmentum nigrum 'superest, sub quo Vasa vorticosa conspiciuntur; apparet simul, quo modo in anteriore parte abeat in orbiculum ciliarem, qui crassiore limbo , minus' rubro colore et vasorum diversa directione et distributione sese a choroidea distinguit, quamvis re vera eX ea produci Videatur. EX hujus interiore margine uvea membrana, iride investita prodiens conspicitur, inque ejus medio foramen pupillae, cui lens cristallina adjacet. A nervo optico separata est tunica extima, quae eraSssior ex scierotices et durae matris commixtione constare Videtur. et So. Globus oculi hominis adulti cum nervo Optico. Separata est tunica scierotica, ut choroidea cum suo pigmento nigro tenuisssimo appareat; relictus est limbus scierotices eo loco, ubi orbiculus ciliaris terminatur, ut iris cum pupilla in situ naturali remaneant; cornea vero resecta atque reclinata est, ut eo melius foramen pupillae conspici valeat, et lens huic a parte posteriore adjacens. 26 I. Globus oculi hominis adulti cum nervo optico. Sclerotica alimbo corneae ad nervum opticum tota detracta est. Vasa materia rubra impleta sunt. Sub pigmento nigro mucoso, exteriorem superficiem choroideae obtegente, apparet vasculorum per choroidem elegantissima distributio; praecipue venae sic dictae vorticolae turgent immissi materia. Apparet praeterea habitus diversus orbiculi ciliaris a reliqua choroideae parte, et quomodo hic cum limbo nascentis corneae comne etatur. Ad nervum opticum adhaerent rami arteriae ophthalmicae,

85쪽

Mus EUM ANATOMICUM. 63 et nervus opticus conspicitur, non in centro posterioris sphaerae , sed obliqua directione huic parti insertus. st 6st..Globus oculi hominis adulti, impletis materia rubra vasis. Detracta tota scierotica est, resecta quoque pro maXima parte choroidea, retina nuda et integra relicta est cum humore vitreo et cristallino; cohaeret etiam pro parte cum retina Orbiculus ciliaris, sicque apparet : 1'. Zona ciliaris in ambitu lentis cristallinae, et . processus ciliares ex interiore margine orbiculi ciliaris prominentes. 3'. Uveae facies interior vasculosa, ejusque margo interior pupillam faciens. 63. Globus oculi humani, impletis materia rubra Vassis. Scierotica atque choroidea detractae sunt, ita ut retina integra eX nervo optico pendens conspiciatur, humore Vitreo plena et distenta, adnexa margine suo eXtremo ZOnae ciliari, quae lentem cristallinam cingit. 264. Globus oculi foetus septimestris, impletis materie rubra vasis. Detracta est scierotica atque cornea, ut choroidea Vasculis plena appareat; conspiciuntur quoque orbiculus ciliaris et vasa elegantissima iridis, continuata in membranam pupillarem, quae in hoc objecto integerrima adhuc superest et pupillam penitus claudit. st 65. Globus oculi hominis adulti, impletis materia rubra vasculis minimis. Verticali sectione abscissae sunt dimidiae partes scieroticae atque choroideae; retina vero integra relicta eSt, ut appareat, quomodo cornea emineat supra superficiem scierotices, et sic segmentum quassi sphaerae minoris constituat; deinde distantia lentis cristablinae a corneae interiore superficie , tandem retinae tenuitas et expansio ejus integra supra humorem vitreum usque ad ambitrum

266. Globus oculi hominis adulti, vasis materia rubra impletis, pendens ex nemo optico. Sclerotica atque choroidea resectae sunt, retinae si Pra humorem vitreum expansae pars est sublata; Vascula multa Per internam superficiem decurrentia conspiciuntur.

86쪽

6 Mus EUM ANATOMICUM. et '. Globus oculi hominis adulti, impletis materia rubra Vasculis,

ex nervo optico pendens. HoriZontali sectione magna pars scierotices, tota cornea et maxima pars anterior choroideae sunt resectae, ut retina nuda, integra, humore vitreo expansa appareat, ejusque neXusanterior ad ambitum lentis cristallinae. et 58. Globus oculi infantis unius anni, impletis materia rubra vascu'lis, eX nervo Optico pendens. Cornea cum orbiculo ciliari, in suo ambitu resecta, inferiora versus dependent, ut pellucida appareat interior superficies iridis cum pigmento nigro; maXima porro pars selerotices et choroideae est sublata, ut retina vasculis ditissima et humore Vitreo eXpansa appareat, adnexa circulo Petiti in ambitu lentis cristallinae. Pigmentum autem nigrum duplici lamella constare videtur; etenim non minus adhaeret ejus circulus niger ipsi retinae sint, ubi hic nectitur ambitui lentis, quam quidem ipsi iridi. - ' 269. Ejusdem infantis oculi alterius globus, verticali sectione divi- fas, ut sic cavitas interna retinae appareat cum parte humoris Vitrei, cujus altera pars cum lente per pupillam eXcidit et uVeae adpendet.

Si jam hanc seriem speciminum oculi, partis, artificio diVino spectabilis,

fabricam illustrantium, qua decet, attentione contemplemur, patet, quanta diligentia et cura uti debuerim, ut functionem hanc nobiliss1-mam discentibus clare: obi oculos ponere possim; quae functio certe sine talium speciminum adminiculo ViX, ac ne ViX quidem, a tironibus satis bene intelligi possit.

PARTES CAPITIS, ORGANA SENSUUM DIVERSORUM, IN SITU SERVAT A CONTINENTES.

27O. Pars capitis pueri duorum annorum cum maxilla superiore,

Omnes paragraphi sectionis xvii.Blumenbacliti usque ad S. 269. cum his spe eiminibus conferri china fructu possint.

87쪽

Mus EUM ANATOMICUM. arteriis rubra materia impletis. Verticali ductu serrae ope divisum est hoc caput, ut primum ab interiore parte appareat cavitatis narium de trae pars, a sinistra per septum narium, quod relictum est, separata. Totum hoc septum investitum est membrana Schneideriana, cujus fabrica insigniter est vasculosa, spongiosa, et folliculis mucosis, apertis Orificiis sese monstrantibus, plena; itaque ad membranas mucosas pertinet. Huic continua et ejusdem fabricae est, quae fundum cavitatum narium obtegit. Sinus vero frontalis deXtri pars a sinistro per septum separata etiam conspicitur, alius structurae longe tenuioris , in qua Vascula quidem, non ita solliculi mucosi, apparent; haec ad membranas seroses pertinet, uti et ejusmodi membrana, quae sinus sphenoidales , qui a posteriore parte speciminis visui patent, inVestit, ubi Cernitur simul posterior apertura narium in fauces hians. Ab eXteriori parte eodem modo serrae ope pars ablata est, ut appareat eaVum Orbitae, in quo globus oculi in suo situ cernitur cum musculis, Oculum moVentibus, eae fundo posteriore orbitae oriundis, atque anteriori parti scierotices tunicae insertis cum ramis nervorum ad eos tendentibus. 27 I. Pars deXtra capitis infantis, verticali ductu serrae ope divisi, simul cum maxilla superiore et inferiore, arteriis rubra materia impletis. Ab interiore apparet pars cavitatis narium sinistrae cum septo, uti in praecedente specimine, atque caVitas Oris lingua oppleta. Orbitae pars superior sublata est, ut musculi conspiciantur et nervi. Exterior cutis impletione vasorum rubet, uti in vivo homine. 272. Maxilla superior dextra cum orbita hominis adulti, serrae ope ab altera parte sublata, ut pars lateralis cavitatis narium appareat, simili membrana obducta ac septum et fundus. Tota orbita porro diffracta est, ut omnes muSculi, oculum moventes, conspiciantur et globus in suo situ cum nervo Optico. Ab exteriore cernuntur palpebrae diductae et tunica conjunctiva ab hisce ad globum oculi transsiens. 273. Pars sinistra capitis infantis duorum annorum, impletis mate-

88쪽

MusEUM3ANATOMICUM.ria imbin Vassis. Resecta est eXterior pars orbitae, ut oculi globus cum nervo optico et musculis in suo situ appareant. Sclerotica detracta est, et ita apparet choro idea vasculis elegantissime impleta. Ab altera parte septum narium conspicitur, membrana Schneideriana Vasculosa tectum. Quamquam nonnulla horum speciminum intuentibus non ita grata videntur, summam tamen utilitatem discentibus praebent; quoniam partes, quae divisae jam demonstratae sunt, hic in situ naturali servatae conspiciuntur, et ita earum patet UsUS, et ea, quae 111 divisis partibus demonstrata sunt, quassi in compendio repetuntur et memoria dilapsos facile reVocant.

PARTES, UUAE AD FUNCTIONES NATURALES

PERTINENT. DEGLUTI LIM ET DIMESTIO.

274. Pars maxillae superioris, quae alveolaris dicitur , cum dentibus , palato Osseo, epithelio, Vassis rubra materia impletis, Vestito, cum palato molli et lingua, ut via ex ore ad fauces demonstrari possit. A parte posteriore et superiore patet, qUOmodo nares cum fauci bus commune cavum etiam constituant. ΡharynX ceterum integer est, et in oesophagum arctior facta transsit.

275. Lingua hominis adulti cum pharynge et superiore oesophagi parte, cum larynge et glandula thyre Oidea. Vasa rubra materie impleta sunt , et omnes partes ad gustum in lingua, ad loquelam in apertura laryngis, et ad deglutitionem in pharynge, peῖrtinentes, in hoc specimine egregie demonstrari possunt. Magna in innumeris illis eminentiis , quae linguae superficiem tegunt, detegitur differentia; p

Piliae parvae conicae, eX vasculis eXhalantibus et nerUulorum eXtremis

Constantes, solvendis particulis sapidis, eorumque stimulum ad sensorium deserendis, aptis imae, gustum absolvere videntur; fibrae multiplices

89쪽

linguae mobilitatem tribuunt, quae ad loquelam requiritur, si vox nora per aperturam laryngis eXspiratione hac linguae mobilitate dirigitur; dum omnes in ore praesentes partes madidae et lubricae servanitur vassis eXhalantibus, quae in omni superficie adsunt, et glandulosis tuberculis, quae praecipue observantur ad radicem linguae et angustiam pharyngis, in oesophagum transiturae, quoniam hae partes innixu deglutitionis cum palato molli a bolo transeunte quam maxime

comprimuntur.

276. Lingua hominis adulti, vasis impletis egregie rubens, cum tonsillis, palato molli, uvula atque epiglottide. In radice linguae multa corpuscula glandulosa mucipara adsunt, uti etiam ad superiorem epi-glottidis superficiem, ad obliniendam hanc arctam aperturam, perqUambolus transire debet. Talia corpuscula mucipara in tonsillis etiam conspiciuntur, osculis suis excretoriis patentia. - 2 7. Tonsillae atque UVula inter se separatae, vasculis materia rubra impletis. Apparent in singulis hisce partibus glandulae et folliculi mucosi cum cavitatibus excretoriis, quae servare mucum secretum aliquamdiu possunt, donec , mole transeuntis boli pressae , eum eX- cernant ; ut sic Obliniatur bolus, Obliniantur fauces, et attritus, quem alimenta ceteroquin enicerent, diminuatur, et ea facile possent transire. et 8. Oesophagus infantis cum larynge, asperae arteriae parte, arteriamrta atque nervis, arteriis rubra materia impletis. Oesophagus piommima parte per longit idinem discissus est, pro parte, inferiore praecipue, integer relictus. PleXus nervorum octavi paris juxta has partes descendentis hic conspiciuntur. In superiori parte cernitur r Imus ingrediens ipsas oesophagi tunicas, cum quo communicat alterramus, qui se reflectit et nervum laryngeum recurrentem format, cu-.

90쪽

68 Mus EUM ANATOMICUM.jua ingressus in laryngem etiam patet. Ad inferiorem vero partem plexus magnus atque multiplex est, ad tunitans, oesophagum constituentes, tendens, in quas rami ejus multi ingrediuntur. Ingens si1c cernitur copia nerUorum, ratione magnitudinis hujus partis, quae Oesophago impenditur; ex quibus patet, ejus tunicas summa sensilitate gaudere, atque muscularem sic sacile ab applicato stimulo in contractionem cieri; imo ex communi horum nervorum Vinculo , quod cum nervis aliarum partium habent, etiam intelligitur ratio, cur, quamVis in ipso Desophago nullus stimulus applicetur, saepe per consensum constrictiones molestas subeat, uti in tussi, in animi pathematibus, in morbis ventriculi, intestinorum et s1c porro. μ)279. oesophagus infantis, arteriis rubra materia impletis. Per longitudinem dissectus est et explicatus in latitudinem. Intima tunica va- solum exhalantium finibus scatet. Ab exteriore parte cernitur tenuis tela cellulosa vasculis dives, quae ramulos ducit ad subjacentem tunicam muscularem. Nimis fortis fuit liquor, in quem immissum hoc specimen est, unde in rugas et plicas non naturales sese con

28O. Simile specimen ex homine adulto; in quo plicae longitudinales admodum notabiles sunt. In plicis et omni superficie interna apparent ultimi vasculorum fines instar villorum minorum, quam in intestinis , et reticulatim, si oculo armato conspiciantur, inter se dispositi, fere uti intima tunica cystidis fellere. 281. Portio oesophagi infantis recens nati, impletis rubra materie a teriis. Detracta portio tunicae intimae dependet, quae vasculis Omnino carere Videtur Infra hanc apparet secunda villosa, ad plicas longitudinales sormandas concurrens; corpuscula glandulosa eminentia hic

et illic dispersa apparent. Latius hoc specimen descripsi in libro, de

SEARCH

MENU NAVIGATION