Descriptio musei anatomici, quod ... Guilielmi I munificentia Academiae Rheno-Trajectinae concessit

발행: 1826년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Mus EUM ANATOMIcUM. 89 mi generis, quae impletis vasis sanguiferis etiam coloratae sunt. Haec vasa sanguifera in his glandulis tanto numero adsunt, ut non solum

ad nutritionem substantiae glandulosae inservire videantur, verum etiam cooperentur ad absorptum ex intestinis laeteum humorem , magis naturae humorum inquilinorum participem reddendum ante, quam in venam sub- claviam effundatur, ne sua cruditate noceat irritabilitati cordis et Vasorum pulmonalium. 359. Portio intestini jejuni hominis adulti cum mesenterii. A parte, quae mesenterio est Opposita, portio quaedam sublata est, ut Val-.Vulae expansae appareant. Arteriae rubra materia sunt impletae, venae coerulea, vasa lactea immisso mercurio turgent. In mesenterio conspiciuntur vasa sanguifera eorumque distributio per ipsum mesenterium in minimos ramulos; rami majores tendunt ad intestinum, et per omnem ejus substantiam ad subtilissimos fines suos usque distributi cernuntur. Vas lacteum insigne decurrit primum per longitudinem intestini , flectit se angulo recto ad mesenterium, in quo in duos ramos minores dividitur; unus eorum, ad glandulam mesenterii primi generis accedens, rursus abit in tres ramos, quorum duo ingrediuntur glandulam, alter ramus, praetereundo glandulam primi generis, directe abit ad glandulam secundi generis; inter hanc vero et primam accipit unum ramulum vasis, qui glandulam non est ingressus, et alterum ex glandula prima emergentem. In glandulis etiam praeter vasorum lacteorum divisionem conspiciuntur vascula rubra et coerulea. Noduli insignes, qui in eXteriore superficie vasorum lacteorum conspiciuntur, valvulas multas, quibus interna superficies scatet, indicant. 36o. Portio magna intestini jejuni hominis adulti cum me senterio.

Arteriae rubra, Venae Coerulea, materia impletae sunt, atque elegantiS-ssimam ramorum in minimos ramulos divisionem, per omnem me senterii O Ibid. 425 et 43P.

112쪽

so M. USTUM ANATOMICUM. et intestini substantiam, monstrant. Vasa lactea turgent immisso memcurio , et conspiciuntur decurrentia primum per longitudinem, tendentia porro ad mesenterium, in quo ansas et insulas formant; tendunt porro ad glandulas; pauca eas praetereunt, quae denuo coniunguntur eum iis , quae glandulas egrediuntur primi generis; ingrediuntur denuo omnia glandulus secundi generis, quae Omnes rubro, Coeruleo et argenteo, colore eleganter pictae apparent materia immissi, quae ad omnem glandulae substantiam penet Vit.. 36 I. Portio intestini coli hominis adulti a mesocolo resecta, et ape ta pro parte, ut plicae eXpansae appareant. Vasa lymphatica, mercurio impleta, longe alium decursum in hoc crasso intestino habent, ac lactea in tenuibus, neque volumine tam insignia sunt, neque nodulos illos monstrant, quibus valvularum internarum praesen tia demonstratur; quamvis in interna eorum superficie etiam adsint, uti in Venis lymphaticis artuum, cum quibus eXterna forma admodum conVeniunt, id quod indicat, haec vasa absorbere etiam ex interna superficie huJus intestini humores tenuiores, vel lacteos si adsint, uti effectus elysmatum nutrientium docet, vel aquosos, uti docet induratio materiae foeculentae, nimis diu in hac portione canalis intestinorum mo

362. Portio peritonei hominis adulti Arteriae rubra materia subtilissima sunt impletae et in infinitum numerum vasculorum eXhalantium distributae apparent. Nonnulla vasa lymphatica, mercurio impleta,eX ramulis minimis confluunt in duos truncos majores. 4 363. Portio membranae pleurae infantis recens nati Arteriae rubra

materia impletae sunt et in exilissimos fines abeunt, ad quos materies subtilissima penetravit; vasa lymphatica mercurio impleta sunt et gravitate immissi liquoris in praeternaturalem magnitudinem expansaia

113쪽

In medio speciminis, ubi confrrunt, diversa in glandulam parvam conglobatam confluunt et in hujus glandulae substantia minimis divisionibus distributa apparent O a M. Portio hepatis hominis adulti, impletis venis lymphaticis me

curio. Arbusculae in modum eX minimis surcul s oriuntur, qui increscunt Volumine, numero Vero minuuntur; concurrunt sic sensim in duo magna vasa, quae in ligamento , quod hepati adhaeret, ansam formant et in glandulam conglobatam ad marginem Objecti terminantur. 363. Portio hepatis infantis recens nati. Impletis arteriis Venisque rimbra materia, Vasis lymphaticis mercurio, apparet ab interiore superis cie substantia hepatis vasculosa, dum in exteriore superficie vasa lymphatica, sub extima hepatis membrana dispersa, apparent, confluentibus ex innumeris minimis surculis vasis majoribus ad ligamentum hepatis latum. c 366. Magna portio hepatis hominis adulti. Vasa lymphatica felicissime mercurio impleta sunt, ita ut superficies totius hujus speciminis arboribus septem argenteis quassi ornata sit, confluentibus venis lymphaticis ex minimis surculis, quae absorbent, in ramos majores, qui omnes concurrunt in nonnullos truncos nodosos, Valvulosos, qui in ligamento conspiciuntur. 367. Portio magna hepatis hominis adulti cum ligamento cohaerens.

Vasa sanguifera subtilissima rubra materia penitus impleta sunt, ita ut eorum distributio per internam hepatis substantiam, in interiore superficie speciminis, non tantum conspici possit, verum etiam subtilissima

ramulorum minimorum distributio in ligamento appareat, eodem modo atque in peritoneo, cujus continuatio est, et in quo etiam VasOrtim exhalantium nomine veniunt. In exteriore superficie etiam haec Va-

ab Cons. Blumenb. S. 432. ch Cons. l. c. g. 369 et seqq. et J. Blailland Icon hepatis foetus octo mensuis. Conf. l. c. S.'a . Ibid. 12, 2

114쪽

92Mus EUM ANATOMICUM.1 a sanguifera per extimam hepatis membranam, eadem subtilitate impleta et distributa cernuntur. Praeter haec Vero sanguifera Vasa, adest tantus numerus Venarum lymphaticarum, quae mercurio impletae sunt, ut hisce tota haec externa hepatis superficies inde arbusculis argenteis quassi ornata et fere tecta sit, et hae cum in sanguifera vasa immissa rubra materie elegantissimum spectaculum praebeant. Tales tres majores, duae Vero minores, arbores argenteae, confluunt ex minimis surculis in majores truncos, qui suas radices inmittunt in sinum magnum lymphaticum, juXta marginem hepatis decurrentem, in quem omnes ergo venae absorbentes suam lympham ferunt; ex hoc autem sinu conspiciuntur iterum prodeuntia vasa majora nodosa, ValVulosa, quae ad ligamentum tendunt, et per hoc suum iter prosequuntur. 368. Ρortio hepatis hominis adulti. Impletis arteriis rubra materia, vasculosus conteXtus substantiae hujus Visceris apparet. In exteriore superficie praeter vasa sanguifera cernitur etiam sinus magnus lymphaticus, mercurio immiSsi plenus, in quem sinum magnum plura Vascula

minora, itidem mercurio plena, sese inserunt. 369. Vesaca fellea hominis adulti, in qua multa Vasa lymphatica mercurio impleta sunt, quae inserviunt ad absorbendam partem tenuiorem allatae bilis hepaticae, ut in cystide amarior atque spissior evadat

37O. Porcio hepatis infantis recens nati, in cujus superficie vasa innumera lymphatica mercurio impleta apparent, quae obtegunt Omnem speciminis superficiem, atque tandem colliguntur in aliquot trun- eos majores , ad deXtram partem objecti conspiciendos; hi iterum in

unum truncum maXimum concurrunt

37I. Portio lienis hominis adulti externa, in qua vasa lymphatica mercurio impleta sunt. Multa hic adsunt, sed majora, ampliora, quam

ab Cons. BIumenb. l. c. g. 439 et 44o. Ibid. 28 I. i

115쪽

in hepate, et longe alium decursum habent; per longitudinem visceris aeque ampla, fere omnia juxta se decurrunt, donec ad interiorem superficiem lienis, quae cum Ventriculo per Vasa brevia cohaeret, in cellulosam abeant ad glandulas conglobatas. 372. Portio lienis hominis adulti, impletis vasis lymphaticis mercurio tota fere tecta. In elegantisssimo hoc specimine, tantus Vasorum absorbentium numerus apparet, ut in nulla corporis parte adeo multa, et respectu magnitudinis Visceris, adeo magna imeniantur; quo indicatur, in hoc Viscere maximam partem lymphae sanguinis absorberi, ut inde proportio cruoris, qui ad venam portarum deferri debet ς quam maXi- . me augeatur. Non arbusculae in modum illa dispersa, uti in hepate, hic apparent, Verum omnia fere aeque ampla obserVantur et per longitudinem juxta se posita; pro maXima tamen parte tandem feruntur ad unum Vas majus, quod tendit ad glandulam conglobatam, in cella-losa, quae vasa brevia quoque ad Ventriculum ducit, possita. 373. Vasa lymphatica, quae a dorso pedi. initium ducunt et superiora versus per tibiam adscendunt usque ad genu, mercurio impleta. Primum recta adscendunt, deinde angulos atque serpentinas flexuras faciunt , et nonnulla anastomoses inter se formant per ramos laterarus ;alia in adscensu multiplicantur. γ' 374. Vasa lymphatica femoris hominis adulti impleta mercurio. Primum depurata atque ex sede sublata sunt , deinde in membrana nigra explicata, sicque recta adscendere videntur, sine ansis, aut serpentinis flexuris; quod tamen in situ naturali non ita locum hἹ-bet.

37s. Glandulae multae inguinales dextri lateris hominis adulti cum suis vasis lymphaticii mercurio impletis, tam iis, quae ab inferiore prate ad glandulas adscendunt, quam quae ex illis oriuntur et ad se

116쪽

'4. M Us EUM ANATOMICUM.quentes plexus, aut glandulas in pelvi sitas, decurrunt. Patet in hoc specimine, omnia haec Vascula valvulis scatere , dum maxime nodosa sunt; inferiores glandulae inguinales minores sunt, tandemque fiunt majores; in omni glandula tamen arteriarum ad instar primum dividi videntur vasa lymphatica, deinde Vero Venarum ad instar confluere, donec majores inde emergant trunci. o 376. In hac lagena conspiciuntur tria Vasa lymphatica femoris, tres glandulas adeuntia, in quibus in minora Vasa distribuuntur et multiplicantur; inde vero emergentia, formato pleXu aliquot Vasorum, tendunt ad alliam glandulam, pro parte eam praetereunt; ex hac glandula vero emergentia' tendunt ad pleXum magnum, qui ad lateralem ossis sacri partem jacet, ad quem quoque tendunt ea, quae in salutata secunda glandula, directe ex primis, formato prius minori plexu, adscendunt. Mercurio omnia egregie impleta sunt, et in membrana nigra explicata. 377. Ρlexus vasorum lymphaticorum, mercurio impletorum, quae eX femore ad glandulas inguinales, aliasque in pelvi sitas, transeunt; ex quibus glandulis, majora ad lumbos, nodosa quasi, id est valvulis majoribus conspicua, adscendunt, usque ad inferiorem cisternae lumbaris partem, a quae abscissa sunt. 378. Portio cutis ex inguine hominis aetatis senilis desumta. Arteriaeculaneae rubra materia sunt impletae. In interiore superficie conspiciuntur aliquot venae lymphaticae, tendentes ad nonnullas glandulas imguinales parvas, eXtenuatas, eX quibus majores factae Venae adscendunt.

379. Aliquot Venae lymphaticae infantis, per femur adscendentes ad glandulam inguinalem, in qua egregie cernuntur sese distribuentes in minimos ramulos, ex quibus rursus eodem modo ab altera glandulae

117쪽

parte emergit vas lymphaticum majus, quod nodosum apparet a valvulis internis; hoc superiora Versus ducit lympham, quae in glandula debitam praeparationem subiit. 38o. Vasa lymphatica quaedam cum glandula ex secundo strato inter musculos femoris desumta, etiam mercurio impleta, cum glandulis duabus, in quibus eodem modo conVoluta minora conspiciuntur. 381. Omnia vasa lymphatica pedis et femoris ex puero decem annorum desumta, mercurio impleta, ut serpentinus et anfractuosus eorum decursus appareat; adscendunt sic ad glandulas tres inguinales, qua-nim structura etiam clare conspicitur.

382. Vasa lymphatica brachii infantis cum glandulis axillaribus, mercurio impletis. Glandulae aXillares aliam figuram, magis rotundam, habent, quam inguinales. 383. Glandulae inguinales mercurio egregie impletae cum vase lymphatico , juxta femur ad eas adscendente. Ex inferiore glandula, in qua elegans structura et Vasculorum lymphaticorum subtilissimorum convolutio et distributio cerni potest, plura vasa lymphatica, superiora Versus egredientia, tendunt ad sequentem; ex hac Vero majores Venae prodeunt , quae adscendunt ad pleXum vasorum majorum, qui ad os sacrum positus fuit; hic plexus iterum truncos tradit glandulae, elegantisssimae quoque structurae, quae ad vertebram lumborum secundam, ab inferiore numerando, jacebat; ex hac Vero glandula, in qua convoluti vasorum quidem eodem modo locum habet atque in inguinali, sed vasa jam ampliora sunt, multae venae majores prodeunt, quae in tres truncos confluunt adscendentes, qui fuerunt inserti in inferiorem ci ternae lumbaris partem, quam versus omnem lympham eX artubus inserioribus deserunt. o 384. In hoc elegantissimo specimine cernuntur multa vasa lymphat

Cons. Blumenb. S. 437.

118쪽

Mus EUM ANATOMICUM. ca, mercurio impleta, juXta femoris partem superiorem adscendentia, anfractuoso et serpentino ductu ad glandulam magnam inguinalem primam, quae , impletis omnibus Vasis mercurio, penitus turget, et in qua vasa ad immensam tenuitatem inter se convoluta cernuntur. In altera hujus glandulae extrema parte minima Vascula nodosa, instar catenularum eXilissimarum, tendunt ad glandulam minorem; ex altera extremitate vero alia sursum adscendunt ad aliam glandulam, cui plures similes adjacent. Ex his omnibus magna Vasa prodeunt, quae ple minnumerorum majorum faciunt in pelvi sitorum, et ingenti numero adscendunt ad duas glandulas majores lumborum, in quibus catenulas CODUOlutas repraesentant vasa valvulosa, et partim in minores glandulas transeunt, partim Vero, formato altero pleXu, Vasa majora formant, quae tendunt ad inferiorem cisternae lumbaris partem. μ)385. Est simile fere specimen ac praecedens; variat tamen tum decursus vasorum lymphaticorum majorum tum etiam positionis glandularum ratione. Adscendunt nimirum multa vasa lymphatica ad internam femoris dextri superficiem, serpentino atque anfractuoso decursu, plurima mercurio impleta turgent, nonnulla aere eXpansa apparent ; tendunt primum ad unam glandulam inguinalem magnam, porro ad quatuor minores, quae primam illam cingunt, dum vasa ex prima illa quoque ad glandulas has minores eunt; postquam per substantiam glandulae dispersa atque in minima divisa fuerant, hisce quatuor minoribus salutatis, ad duas minores adscendunt Vasa atque ad plexum praeeipuum, qui juxta marginem ossis pubis lateralem tendebat ad pel- vim , dum haec vasa in situ erant. In laterali ossis sacri parte aderat alter pleXUS magnus, vasa valVulosa, catenularum ad instar juxta se positarum formam repraesentantia; cum hoc pleXu conjunguntur primum duae glandulae, una minor interiora, altera major eXte

ab Cons. Blumenb. l. c. S. 434 et 437.

119쪽

riora versus spectans; ex hac glandula atque ex oppossita parte plexus prodeunt rursus vasa majora Val losa, quae itidem plexum magnum lumbarem formant, ex quo majora egredientia vasa illa sunt, quae directe inseruntur inferiori cisternae lumbaris parti. Est uti praecedens multo labore praeparatum hoc specimen, et iter lymphae ex femore

ad lumbos egregie illustrat. 386. Vasa lymphatica brachii sinistri cum glandulis subaxillaribus, mercurio impletis , hominis adulti. Vasa per cellulosam sub cute jacentem decurrunt serpentino et alifractuoso ductu eodem modo, fitque in femore; valvulae in nonnullis, quae Vacuae factae mercurio, nunc Vero aere eXpansae sunt, clare conspici possunt.' Tendunt haec vasa ad quatuor glandulas inter se cohaerentes, ovalis formae et magis tumidae, quam inguinales; in his glandulis Vasculorum divisiones,

quibus totae constant, et comolutiones mirabiles conspiciuntur. Ex hisce autem glandulis multa Vasa egredientia cernuntur, quae catenullarum ad instar ad glandulas minores atque plexus in tela cellulosas axillari sitos tendunt, ex quibus denuo majora vasa nodosa propter valvulas internas adscendunt; haec, salutatis nonnullis minoribus glam dulis, increscentia inseruntur superiori ductus thoracici parti, quae, cera alba impleta, cernitur, suo arcu duplici sese inserens parti venae subclaviae sinistrae, quae etiam cera alba eXpansa servata est. 387. Glandulae et vasa lymphatica brachii dextri hominis adulti, mercurio felicissime impleta et nitide praeparata. Vasa aliquot magna valvulosa conspiciuntur, quorum unum adit glandulam solitariam, formato primum pleXu eX tribus vasis constante, alterum adscendit ad aliam glandulam tumidissimam, impletis vassis ovalis figurae, haec connecti tur cum simili majore, in qua etiam figura Ovalis ObserVatur, et convolutiones ac distributiones vasorum conspiciuntur; eX hisce

120쪽

98 MUs EUM A N A Τ Ο Μ Ι C U M. glandulis egredient1a Vasa pleXum magnum formare videntur, qui plexus nonnulla praebet Vasa, quae ad aliam glandulam superiorem majoremque transeunt, dum alia eam praetereunt atque inseruntur quintae superiori, sed minori glandulae, ad quam etiam aliquot vasa veniunt ex secundo loco memorata glandula; inde autem rursus majus unum vas prodit, et plura minora, alterum plexum formantia, inde increscunt majora Ualvulosa vasa, quae omnia terminantur in unum Vas, quod inseritur angulo, quem Vena jugularis dextra cum subcla-Via format, quae pars cera alba eXpansa cernitur. ob - 388. Vasa lymphatica femoris utriusque cum glandulis et pleXibus, mercurio impleta, eX homine adulto. Vasa conspiciuntur sese inserentia in glandulas inguinales. In dextro latere plures inter se cohaerentes in inferiore lagenae parte conspiciuntur, ex hisce plexus vasorum majorum adscendit ad alteram glandulam majorem, in qua vasa rursus minima et innumera fiunt atque convoluta cernuntur; eX hac Vasa majora adscendunt, atque pro parte transeunt ad gland iam tertiam, pro parte ad quartam superiorem; ex tertia glandula procedit plexus vasorum majorum, qui totus sese immittit in glandulam quartam praemagnam et amplam, in qua vascula denuo diametro missima, numero Vero plurima, convoluta conspiciuntur; ex hac quarta Porro pleXus amplus majorum vasorum prodit adscendens ad glandulam quintam minorem, ex quo Vero denuo majora Vasa ad sextam glandulam procedunt, quae jacebat ad latus corporum vertebrarum tumbarium , atque postquam Vascula minima in hac eodem modo atque in aliis convoluta sunt, ex hac tandem adscendunt duo vasa maxima, quae inseruntur inferiori parti cisternae lumbaris, quae ibi, cera alba impleta, adhaeret inferiori arteriae portae parti, quae quoque relicta est cum

sua divisione in iliacas. In sinistra hujus speciminis parte non minus

SEARCH

MENU NAVIGATION