장음표시 사용
91쪽
Mus EUM ANATOMICUM. Orana et morbosa oesophagi strNctura; ubi tunicas diversas, bosophagum constituentes, delineaVi, sic uti lente, partes magnitudine augente,
282. Portio magna oesophagi infantis septem annorum, cum superiore parte Ventriculi, in quem transsit. Separata est tota tunica muscularis, uti et intima, ut sola vascularis cum cellulosa ipsi adnexa supersit. Arteriae sunt penitus impletae, et reticularis harum in minimas transitus hic conspicitur. Tendunt ad glandulas muciparas, quae maximo numero in hac cellulosa membrana inveniuntur. Hae glandulae vasis minimis, inter se convolutis, constare Videntur. 283. Ventriculus cum parte oesophagi et omento infantis recens nati , arteriis egregie impletis. Apparent: i'. Figura rotundior, quam in adulta aetate, ita ut oesophagus non longe a pytoro dissitus sit. 2'. Angulus, quem oesophagus cum Ventriculi superiore orificio facit, si repletus sit; et quomodo curvatura minor retro, major vero prorsum Vertatur.3'. Directio pylori dextrum latus versus. 4'. Quomodo arteria gastro-ePiploica, juXta curvaturam majorem decurrens, vasa praebeat tum ventriculi tunicis, tum vero etiam omento, quod licet tenuissimum sit, duplicem tamen suam superficiem monstrat, qua saccum format, supra intestina pendemtem; et quomodo pars posterior pertingat ad curvaturam mi
5'. Vasa ex arteria gastro- epiploica recta descendere ad omentum et
per hoc subtilissimis ramificationibus dividi. b)283. Inferior pars oesophagi cum superiore parte Ventriculi, quae cardia appellatur, arteriis impletis. A parte exteriore conspiciuntur Vasa
92쪽
o M U.s EUM A N A T O MI I. C U M. Jper cellulosam extimam oesophagi membranam decurrentia et ad ventriculi tunicas transeuntia. A parte interiore conspiciuntur horum fines, in tunica intima fungoso -Villosa succum gastricum secernentes et ad glandulas muciparas, hic majori numero praesentes, quam in aliis ventriculi partibus, ut attritus boli per cardiam immissi minuatur. 285. Cardia ventriculi hominis adulti cum inferiore parte oesopha-gi. Arteriis rubro, venis coeruleo, colore impletis. Tunica intima holo- serici instar hirsuta, vasculorum eXhalantium fines subtilissimos prominentes , uti villos intestinorum sed magis fungosos, monstrat. ob 286. Portio curvaturae majoris sive fundi, ventriculi infantis decem
annorum, arteriis rubra matrita impletis. Apparent intus plicae irregulares cum vasorum eXhalantium sinibus, in tunicae intimae superficiem humorem gastricum cernentibus. EXtus et in marginibus abscissis patet ventriculi fabrica membranaeea, non carnosa, aut musculosa, uti
iii granivoris avibus , indicio, Ventriculum humanum quidem aptum esse ad movenda de loco in locum alimenta, eaque, si digesta et solutassint, propellenda ad intesting, neutiquam vero ad eadem solida adhuc
conterenda aut commolienda per validam compressionem aut tritu-
287. Pars curvaturae minoris Uentriculi infantis, impletis rubra materia vassis. Ρer exteriorem superficiem dispersa conspiciuntur vasa majora, ad substantiam ventriculi ramos mittentia; intus plicae ex duplicatura intimae tunicae et vascularis formatae. Praeter Vastrum exhalantium fines, apparent pori plurimi, qui sunt oscula tubulorum eXcretoriorum , quae mucum e Y glandulis eructant.188. Ρortio media ventriculi infantis cum omento, ex ea pendente.
Arteriis gastro - epiploicis impletis, ita ut per venas redierit liquor injectus; apparent rami, tum ad ventriculum, tum etiam ad Omentum
93쪽
tendentes et in hoc in subtilissimorula ramulorum, mirabile rete constituentium, insignem numerum d si
fh s. 6 ij iij inedia ventriculi hominis adulti. Arterii. II IR
venis coerulea, materia impletis, apparent plicae irregulares, innumerae, prominentes in interiore superficie, et pori s1Ve orificia tubulorum eX-cretoriorum glandularum, quae mucum gastricum parant. Villi VasO-rum eXhalantium minus prominent, quam prope cardiam. EXtima tunica ViVae ad instar colorata est, indicio, successum egregium habuisse Vasiorum impletionem, et minima quoque suam partem accepisse, qua is nullum vasculum disruptum, aut liquor extra vasa effusus sit. Docet hoc specimen, quomodo continua vasculorum exhalantium per omnem Ventriculi interiorem superficiem actione, magna satis copia liquoris gastrici, ad solvenda assumta alimenta aptissimi, uti eXperimenta Cl. Spallanganii docuerunt, secernatur, ita, ut nulla Vis conterens requiratur, sed sussciat placidus fibrarum muscularium peristallicus motus , tum ad Vasorum et glandularum secernentium actionem incitandam, tum vero etiam ad promovenda de loco in locum digerenda, et digesta propellenda, quorsum propelli debeant. 29o. Inferior Ventriculi pars infantis, impletis vasis rubra materia. Apparet pylorus sive coarctatio ventriculi, ubi in duodenum transit, cum limbo prominente, sive annulum formante, cujus labia se in Vivo homine tangunt et non permittunt transitum alimentorum ad intestinum duodenum, nisi prius jam in chymum sint mutata. Folliculi mucosi et vasa exhalantia prominent. 29 I. Pylorus cum initio intestini duodeni hominis adulti. Arteriis rubra, Venis coerulea, materia impletis, eadem conspicienda praebet ac praecedens, sed propter colorum disserentiam elegantiora. si
94쪽
et Mus EUM ANATOMICUM. 292. Pylorus Uassis rubra materia impletis eXpansus, ut annulus expansuS appareat, et vascula per tunicam vasculosam decurrentia. 293. Portio ventriculi hominis adulti, arteriis rubra, Venis coerulea, materia impletis. Ρrope curvaturam minorem ablata est. Ab interiore
parte conspiciuntur villi prominentes, sed plicae non tam magnae sunt, quam in fundo. In superficie externa, praeter vasa sanguifera impleta, ita ut color vivus naturalis sit, conspiciuntur etiam tria Vasa lactea, mercurio vivo impleta. Haec vasa lactea, in ventriculo praesentia, Vel et tenuiorem chymi partem absorbent, vel etiam, si hic non adsit et liquoris gastrici copia in ventriculo abundat, etiam hunc absorptione reducere ad massam sanguinis possunt, et sic duplicem usum praestant; faciunt nimirum id, ne nimia copia ventriculo molesta fiat, et sanguini prospiciunt particulis illis, quae, si cibis ventriculus impletur, majori quantitate ad cavum hujus visceris deferri possint. 294. Ρortio ventriculi hominis adulti, cujus arteriae rubra materia sunt impletae. In superiore parte omnes tunicae intactae relictae inter se cohaerent; inferioris autem partis tunicae sunt separatae. Primum dependet interna, deinde nervea, porro muscularis, dum supra muscularem externa, ab omnibus reliquis separata, in conspectum ducta est.
295. Portio ventriculi hominis adulti. Arteriis rubra, Venis coerulea, materia impletis, detracta tunica intima, cum parte ne eae dependens , exhibet vasculorum exhalantium fines; extima colorata est minimarum arteriarum et venarum distributione, quibus adeo plena est, ut vivum colorem habeat. 296. Ventriculus infantis trium septimanarum, arteriis impletis. Pars posterior est ablata, ut interna superficies aeque atque externa conspici
possit. Nihilo minus forma, praegressa inflatione, est servata; finis oeχ-
95쪽
phagi sensim dilatatur et abit in eXpansionem, qua Ventriculus formatur; hic ad pylorum tendens arctior fit et annulum habet. Arteriae tam subtili materia sunt impletae, ut per Venas redierit; hinc ubivis arteriae et Venae sociae decurrentes conspiciuntur, ad minimas distributiones usque. Glandulae, Vasculorum congerie constantes, sese incurvatura minore praecipue conspiciendae praebent. o 297. Portio magna Ventriculi hominis adulti. Arteriis rubra, venis coerulea, materia impletis apparet, numerUm Vasorum vel multo majorem esse in hac aetate, quam in juniori, si comparemus hoc specimen cum praecedente; imo 'vasorum apparatus hic multo magis compositus observatur. Contrarimn igitur Videtur in hac parte corporis humani locum habere ab eo, quod solita naturae lege obtinet; nimirum haec docet, quo animal propius sit origini, eo majorem ipsi esse copiam vasorum, hancque sensim imminui, quo magis ab origine aetate crescat; et haec regula adeo generalis ab omnibus Physiologis est accepta, Ut nullam eXceptionem pati videatur; interim hanc observationem in ventriculo nemo, qui specimina. haec compataVerit, negare poterit, et si attendamus ad ea, quae diVersa aetatis periodo ventriculus in oeconomiam animalem praestare debet, ratio facile intelligitur, cur, non uti in aliis partibus, Vasa minuantUr cum incremento , imo Vero potius et numero, et diversitate distributionis et habitus augeantur; scilicet, ut aptum sit hoc Viscus ad secernendum succum satis potentem ad digerenda Omnis generis alimenta, quae homo adulta aetate ingerit, ubi tenera aetate ad lac subigendum, quod simplex infanti nutrimentum constituit, succus gastricus minus potens
lassicere videtur, qui ad sui praeparationem non tam magnum numerum vasorum aut tam compositum organorum secernentium apparatum requirebat. Eandem enim a generali regula recedentem rationem na-
96쪽
tum sapientissime observat in aliis cONOris partibus, quae non, nisi quum ad certam aetatem pervenerit homo, functioni cuidam notabili destinatae Videntur, uti ex partibus generationi in utroque seaeu inservientibus patet. 298. Ejusdem ventriculi portio minor, elegantissima eadem hac structura, quae dixi demonstrans.
299. Portio intestini duodeni hominis adulti, impletis arteriis , a me- senterio resecta, ibique dissecta per longitudinem et in latitudinem explicata. Valvulae Κerkringit transverso ductu dispositae et plicis interruptae apparent; Villi magni prominent, impletione VasculOrum expansii et ruberrimi; sub tunica extima, stigmatibus rubris plenissima, minima Vascula non distincte apparent, unde haecce punctula rubra per leves extravasationes liquoris injecti facta fuisse videntur.3oo. Portio magna intestini duodeni hominis adulti ita inversa, ut interna superficies jam externa facta sit, impletis materia ceracea rubra Vassis. Villi magni prominentes in valvulis insignibus Kerkringianis elegantissimi apparent. ubgo I. Portio intestini duodeni hominis adulti, ad mesenterium per longitudinem resecta et explicata in latitudinem. Arteriae rubra materia penitus impletae sunt, venae coerulea. Admixta fuit liquori injecto materia alba subtilissima, quae ad minima vascula decolora penetravit ; unde in villis Vascula conspiciuntur oculo armato, distinctis hisce coloribus tincta. Valvulae hisce villis plenae sunt. Sub tunica eXtima apparent Vascula subtilissima, aliam ramificationem habentia, quam Vasa sanguifera, ad quae etiam alba illa materies penetravit, post se
97쪽
relictis rubra et coerulea materiis. Cons. Ion mea intestini duodeni; Emperimentum anatomicum de arteriolarum θ hiaticarum existentia , et D scriptio mea Masculorum, per tunicas intratinorum tenuium decurrentium. Hae enim descriptiones ex hoc specimine sunt factae. Nempe icon intestini duodeni intimam faciem speciminis repraesentat; dum in altero opusculo delineatio facta est, ad membranae externae portionem detractam, siccatam et sub lente positam; et tertium opusculum eXtimam tunicam icone exhibet, et praeterea diversas quatuor tunicas cum Villorum Vasculose fabrica etiam intima, ope lentis auctas magnitudine et ita depic
3oet. Simile specimen, omni modo praestantia cum praecedente certans. Villi etiam in hoc elegantius eminentes et colorati apparent. Ceterum in omnibus comenit cum praecedente.
go 3. Portio intestini jejuni hominis adulti. Impletis vassis, villi ruberrimi sunt. Valvulis non adeo magnis, quam duodenum, totum intestinum tenuius gaudet. Tunica eXtima tenuissima vasorum sanguiferorum distributionem, sub se sitorum, egregie monstrat. 3o . Portio intestini jejuni hominis adulti cum me senterio. Intestinum altero suo margine a mesenterio separatum est, altero cum eo cohaeret, Ut appareat, mesenterium duplici lamina peritonei factum esse et extimam intestini tunicam constituere. Inter laminas mesenterii jacent glandulae conglobatae, et vasa majora ad intestinum decurrunt , in quo sese dividunt per omnes tunicas, et ad Omnia puncta rubrum sanguinem ferunt; docente hoc impletione, praemissa ope materiae rubrae, quo factum est, ut ubivis fabricam intestini vasculo sana monstret hoc specimen. Valvulae plures numero, sed minores
volumine , adsunt, quam in duodeno. b 3os. Portio intestini jejuni hominis adulti cum parte mesenterii, im-
98쪽
6 Mus EUM ANATOMICUM-pletis rubra materia vasis. Intestinum in mesenterii opposita parte per longitudinem dissectum est et eXplicatum, ut Valvulae et villi
go S. Ρortio intestini jejuni infantis trium annorum , ubi cum me- senterio cohaeret discissa et eXplicata. Arteriis liquore rubro, venis coeruleo, impletis, Villi et rubro et coeruleo colore tincti apparent; indicio, eos ex arteriis et VeniS minimis componi. Valvulae multae, sed tenues adsunt. In eXteriore superficie apparent vasa majora impleta, arteriae et venae juxta se positae, et postquam multas distributiones subierunt, in se invicem transire viden
so . Portio intestini jejuni juvenis septemdecim annorum, ubi
mesenterium adhaeret discissa et eXplicata. Venae coeruleo colore penitus impletae sunt, arteriae, minori numero et minori volumine, rubro colore impletae, minus clare intuentibus apparent. Varuulae minores sunt, quam in duodeno, et Villi non adeo prominent, quam inspeciminibus praecedentibus; attamen satis conspicui sunt. Sub extima tunica apparet elegantisssima vasculorum subtilissimorum distributio,. utraque colorata materia impletorum; quorum nonnulli majores rami in modum arbuscalarum distribuuntur, minimi Vero, qui per longitudinem intestini decurrentes apparent, longe alium habent decursum, diversum a priore, atque in statu naturali succos eXcolores vehunt; imo ad Vasa lactea materies colorata penetravit, quae hic rubro, illic.
3o8. Ρortio intestini jejuni hominis adulti simili modo discissa et
plicata. Arteriae rubro, Venae coeruleo, colore impletae sunt. Valvulae senssim minuuntur. Villi diversis coloribus tincti apparent. SuboXtima tunica elegantissima conspicitur ramorum majorum, minorum et
minimorum distributio, et quod singulare est, unum Vas lacteum per Iungitudinem intestini decurrens, coeruleo non tantum colore plenum ,,
99쪽
.M Us EUM ANATOMICUM. 77 verum etiam minima, eodem colore plena, ipsi huic majori ad latura inserta conspiciuntur. go9. Portio intestini jejuni hominis adilti, a parte, quae melanterio opposita est, dissecta et in longitudinem explicata. Vasa materia rubra impleta sunt. Extima atque muscularis tunica a nervea et intima dimidiae et inferioris objecti partis sunt detractae, resectis Vasculis , quae tunicas inter se nectunt. Tunicae Omnes ex Vasorum impletione eleganter rubent. Supersunt in intima valvulae, quae ab hisce duabus interioribus tunicis formari videntur. 3io. Portio intestini jejuni infantis sedecim menses nati. Arteriae rubra materia sunt impletae, ita ut per venas liquor immissus redierit. In superiore parte objecti conspicitur tunica extima, detracta a musculari et siusum reflexa, haec vasculis rubris subtilissimis plena est; infra hanc apparet muscularis tenuisssima, deinde nerVea nuda, per quam duplex vasorum series, venosa sellicet et arteriosa, decurrens cernitur, glandulae quoque apparent solito majores. In inferiore a nervea detracta intima dependet; villi toti rubri, impletis vasculis constantes, eonspiciuntur. si sit. Portio intestini jejuni hominis adulti. Arteriae rubra, Venae
coerulea, materia impletae sunt. Vasculoso - nesea cum intima, discissis vasis, quae, inter omnes tunicas decurrentia, suos ramos eX altera in alteram mittunt, a musculari, quae cum eXtima cohaeret, separatae sunt; ita ut appareat decursus fibrarum muscularium in musculari et vasorum in nervea tunica. Og Iet. Portio intestini ilei juvenis duodecim annorum. Arteriae rubra materia egregie impletae sunt, unde villi ruberrimi prominentes et.
erecti; sed desunt jam hic valvulae. Sub extima praeter distributionem
100쪽
g, M Us EUM ANATOMICUM. arteriolarum minimarum etiam plurima Vasa lymphatica, rubra materie plena, apparent. Argumentum inde fieri posset, dari quandam communicationem in hac parte, inter syStema Vasorum sanguiferorum et vasa lymphatica. 313. Similis portio intestini ilei hominis adulti. Impletis vasis rubra materia, Villi egregie prominent tumentes. In hoc autem objecto, nullum apparet Vas lymphaticum sub eXtima tunica, quamvis, immisso
colore rubro ad minima puncta usque, non minus, quam praecedens specimen, rubeat; unde non patet, non dari illum concursum diversoriim Vasorum, quia non semper tentaminibus demonstrari possit. 314. Portio intestini ilei hominis adulti ad me senterium in longitudinem discissa et eXplicata. Arteriae rubro, venae coeruleo, colore impietae sunt, et propter tenuitatem intestini, eX emaciato tabe et ex sicco cadavere desumti, Omnium ramulorum distributio egregie apparet. Nullae adsunt valvulae, et intima tunica tenuissima Villos emaciatos quoque monstrat, qui si tamen oculo armato conspiciantur, apparent constare ex vasculorum minimorum congerie, ad quae etiam utraque materia colorata penetraVit. 3I5. Portio intestini ilei juvenis, cujus arteriae rubro , Venae coeruleo colore sunt impletae. InVersum est intestinum, ut intima tunica extimam faciem praebeat, in qua villi egregie conspici possimi, impletis
Vasculis constantes et elegantissime prominentes. 3I6. Portio intestini ilei juvenis viginti annorum inversa etiam. Impleta apparent Vascula arteriosa rubro, Venosa coeruleo colore; uti in Vasculoso-nervea, directe sub intima extenuata, eorum ramificatio
317. Portio intestini ilei. Tunicis omnibus inter se separatis, apparet sursum recteXa tunica extima, infra hanc muscularis fibras trans-