De sanguine et de sanguineis concretionibus per anatomen indagatis et pro causis morborum habitis quaestiones medicae

발행: 1786년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

I 27 quippe graViores Polyposis : ut non aliter considerandus sit sanguis in corde vasisque cadaVerum , atque is qui continetur in vitro missus e Vena . Hic si crustam edit in lagena , ille quoque in caVis cordis inque sanguiseris mortuorum Vasis eandem ipsam , nisi impediatur , excitat, cum eo tamen ut semper cortex ille albus

sanguinis editiorem sa) grumi sedem occupet cum in lagena , tum in sanguiseris cadaverum receptaculis ; nihilque inter iramque crustam interest , nisi quod in lagena figuram planam ; globosam , aut sernicatam in cordis Ventriculis & auriculis , inque aneurysmatibus nanciscatur ; teretem in Venis, arteriisque eXprimat . EX quoessicitur , ut polyposas in alaeurysmate concretiones , quas inVenisse Μorgagnus Se ait esse solitum , ut modo diximus , bifa-

Per grumi sedem nolim intelligas id sanguinis quod fortuito intercipitur polyposa parte , ut in poly

pis caVorum cor dis , & aneurysmatum usuuenit , Sed totam illum qui polypo subjacet , pronasque Vasorum Sedes occupat , sive concretus fuerit , sive fluidus man

serit . Ex eo quippe secedit pars ejusdem polyposa Min superiori sede consistens cogitur , & polypi , poly

posarumve concretionum nomine decoratur , qualemcumque demum formam figuramque sumat.

132쪽

Iet 8riam considerare possimus .' Uno modo , cum earum respicimus Situm , quem occu-Pant ; altero , cum figuram formamque quam habent. Situm earum perpetuo equidem deprehendi , qualem in albo cortice missi sanguinis, summum videlicet in gru-mo , collatione facta ad vasorum iter seu pronum , Seu acclive , corporis positioni respondens , in qua homo interiit , & in

qua post interitum immotus horam unam, quod minimum sit, manserit . Figura Vero& imago earundem , qualiscunque fuerit , non eicit , quominus eaedem ipsae partem rubram sanguinis, quae maXima sit, subter se habeant , cujus utique descensui non modo ortum suum debent , . sed etiam dignitatem loci , quod in grumi , seu partis

rubrae Vestigio concreScant .

Interdum tamen accidit & frequentius quidem in cordis caVeis , inque ejusdem auriculis & aneurysmatibus , quam in

arteriis Venisque , diametrum quae Secundum naturam est servantibus), ut quamVis A maSsa Sanguinea in Vasis reside polypus fiat tamen non tota pars SangUiniS rubra infra polypum sita cernatur , sed ejusdem aliquantulum intra polyposam substantiam sive corticibus instructam , siVe

133쪽

I 29 horum expertem interjiciatur , interdum etiam sic in ejus media parte contrahatur, ut qui polypum ante mortem Sustinent natum , perforatum ad aditum sanguini praebendum esse contendant . Cujus quidem rei cauSSam , ut tot aliarum , ignorare me fateor . Rarissimum tamen est quod

polyposo corpore intus a) undique aneu-rySma VeStiatur , aut caVum quodpiam diiud sanguinis receptaculum : & si quando Vestitur, nondum Omni asseVeratione assirmaverim ) ejusmodi mihi se obtulit,

ut per eum Sanguis transire POSSe Videre

Ceterum quot unquam Vidi polypos ,& quot in locis vidi , totidem utpluri

mum vidi figuram Vasorum reserentes , in quibus concreVerant , si modo tanti fue-

a) In magnis aneurysmatibus , Vel sacci sormam habentibus inveniri quendam veluti fornicem polypos0grumosum tradit Lancisius de Aneurysin. prop. 6 I. pag. I & locupletissimus de Halter lib. VI, sect. I. f. I s. inquit : Iu meis experimentis , is in cl. virorum adnotationibus aneurysmarat fere fornice polyposo , is grumoso obducuntur.

134쪽

rint , ut totum Vas implerent sin minus

cavae seu fornicatae , modo fguram nanciscuntur aliam aliamque . Quocirca eXperientissimus fodganus sc) cum viderit e sanguine in musculorum intervallis cocrcito , quo eX disrupto araeurysmate spurio defluxerat , consectam ejusmodi concretionem polypOSam , nec quid esset , planesciret , his eam Verbis eXpressit : Videbatur massa carraca , pondeLE Miginti uncia rum , cordis similis , corticata , 6' tbrosa , Oxum intus habens cordis thalamo itidem simile, cum octo columnis, unci que tribus

Hinc perperam miratum mirari licet V epferum , qui diss. de Apoplex. pag. m. 39 o. quod jan- grunis superficiem polyposa corpora non operirent . Nam nisi dixeiis quot in corde, inque ejusdem auriculis offenderis polypos, totidem Veros eSse polypos , totidem vi morbi procreatcs , confitearis neceS se erit , in horum cavitatibus figuram polypi esse perpetuo aut globosam , aut fornicatam, nunquam planam, quemadmodum cernimus in vitro album corticem palli rubrae Sanguinis superstratum . In vasis non dilatatis figuram Polyporum teretem ut plurimum deprehendimuS . 6 Carnis concava Deciem praebent polypi aliquando in cordis ventrictilis, ajente Morgagno epist. AAIV.

μθ OU. anat. Chir. VIII. apud Liseri Cultr. anat.

135쪽

ID concreta sanguinis. Quot figuras, quot sor

mas speciesque non habent polyposae quaedam concretiones , quae eX utero saepe prodeunt in mensium lochiorumque pro stivio i ut si membranarum , quibus Sepiuntur, compositionem scrutari velis , si mirabilem fibrarum ductum atque conteX- tum , si incredibilem denique earundem fabricam , teneri ViX poteris , quin puteS , id essici non posse sine sentientis naturae

Solertia; cum tamen re ipsa constet nisi

me plura experimenta fallunt, eo prorsus modo hujusmodi corpora fabricari , temporisque eo prorsus Spatio , quo in mortuorum Vasis polypi. gignuntur , & crusta missi sanguinis in lagena ; & quamvis figura saepe differant, unam tamen eandeInque esse albae crustae sanguinis, ac polyposarum concretionum uteri naturam ; unam eandemque harum utrarumque atque Polyporum cordis , Vasorumque Sangui

Quid i si Morgagnus partem quandam polypi osseam viderit a) aneurysma obsidentis supra iliacarum exortum . Νihil

136쪽

Ιῖ aenim omnino intererit inter hunce , & reliquos polypos i Prosecto si re ipsa ad po

lypi cortices , non autem ad aOrtae membranas pars ea spectet ossea , quaestio de polypis venit ad exitum. Non enim OS PO-wSt tantillo tempore generari , quantillo crusta alba sanguinis , & polyposce in corde Vasisque mortuorum concretiones. Cum porro eXercitatissimi in re anatomica viri ,

uti Malpighius , Buyschius, Willisius, Val- salva , aliique hujus ordinis ullum poly

pum , quod sciam , non Viderint aut to tum, aut eX parte in OSseam naturam Ver- Sum , Saepe Vero OsSeiS Squamulis aOrtam

intus obductam plures offenderint dubita re quiS posset , num ad aOrtae ipsius tuni Cas , non autem ad polypi cortices , pars sit Ossea polypi revocanda . Νam & Μ sister Morgagni Valsalva , cui plurimum in rebus anatomicis fuisse scimus industriae, arteriae membranas esse credidit , quae ju

dicio Morgagni fuerant polypi . Fortasse etiam ca) decidua ex int

a Corruptas vidit Μorgagnus , epist. XXV. Io.aortae dilatatae tunicas , ut subflavε lamina membranacea , si digito inquit , tentares , nullo negotis avellerentur.

137쪽

cors aortae facie ossea illa squama intercipi comprehendique poruit parte alba sat

guinis , atque una concrescere post gibbe rar anus interitum . Potuit demum etiam osseae eidem squamae firmius adhaerere polyposa concretio , quam a) squama arte riar membranae , Ut ea ipsa simul cum polyposa concretione CXtraheresur , putareturque esse pars polypi . Eadem fieri conjectura potest de polypo , quem tendineum Panarolus b) &Peclinus c) se vidisse affirmarunt , quem osseum Senacus d) , quem lapidi similem Snellus e) , quem conVersum in mate-

- . . . . F. . . .

a) Adnotat idem , epist. XXVI. II. Vel ex ipsis vertebris vitiatis magnam osseam squamam ab ipsis nullo negotio fuisse detractam . Pariterque is idem scribit, epist. XXI. 7. internam aorta aneur maris substantiam nonnullis in locis laxam adeo fuisse , ut ex ea squamula nullo negotio avelli possent. b) Pentecost. II. Obs. II. Hanc historiam Lanci. sius proposuit, de Aneur m. prop. 38. quam & Pasta notavit, Ep. de cor . polyp. pag. 33. 1sq. His cl. Μacoppii polypum addiderim aortae aneurySma occupantem , quem tendivola principiis auctor exornat, tendi, nosisque quibusdam vinculis , Epist. de Aortae polyp. LVI. p. 72.

138쪽

1 3 riam lapideam Valentinus a) , & si quem

demum alius in adamantinam protulerit

mutatum.

l. XXIV.

Quocirca duo haec si memineriS , quorum primum eSt : polypum , qui cordis dicitur , polyposasve concretiones hujusmodi quaslibet nihil firmitate, nihil subastantia , nihil structura differre a crusta alba missi sanguinis alterum , cordis eundem polypum , polyposasque concretiones omnes , ubicunque fuerint , nisi cadaveris Concussu Volutatione aut incisione depellantur , superiorem perpetuo grumi sedem obtinere , pars Vero rubra Sanguinis inseriorem ; si haec , inquam , memineris , plura eXpedies , quae aliter solvi non facile

queant.

Μulto tamen pluris Valet ad perobscuram difficilemque solvendam de polypis quaestionem , polypi situm noVisSe , quem sibi perpetuo constanterque in grumo Vindicat quam substantiae similitudi-

Apud Senacum lib. IV. cV. IO. num. 4.

139쪽

nem inter polypum & crustam albam sanguinis . Polypi situm Visus CSi attigisse Petitus , Vir ingenio prope singulari , quum

inquit a) : interdum substantiae hae dilis nimirum alba & rubra sanguinis ) hoi

sim con imuntur, O tum grumum fartim album , fartim rubrum consectunt

ut patra alba sanguinis , quae laxior es ,

fusta rubram locetur, dummodo Cadar et ,

ut plerumque accidit, in positione hortion- tali moriatur , donec frigescat. Id ipsum

me docuit mortuorum incisio, cui annosserme sex in Nosocomio huic nostro, laalibi Provinciae ex jussu Μagistratus Sanitatis , operam dedi aegrotantium morbos , horumque signa notando atque animadvertendo , eorumque quot interierant , tot secando , postquam , qui interdiu moriebantur , serme omnium positum attendis sena , qualis fuerit extremo spiritu, & horam amplius ab interitu, quo rectius con-

a) Μemoir. de l' Acad. R. de Pan. IT 2 2. Pag. m. 342. Consentit cl. Petito Patavii P. P, epist. XXIV. art. 26. nihilo tamen Secius non ausus est omnem de polypis opinionem deponere , Veritus , utpote Vir prudentissimus , ne cui incognito A non probe Perspecto

assentiret.

140쪽

jicere de polyporum sede Valerem , non minus quam de natura eorundem , scilicet num ante , an poSt mortem ex morbi si gnis ortum habuerint 3 quod nescio , an sit factitatum ab iis , qui polypum sust nent omnibus ς quum non omnes in Noso- conatis medicinam fecerint , quo solum loci , dixerim, occasio favet ad observandum di saepius , & accuratiuS . Si igitur quae de sede polypi , naturaque ejusdem scripSimuS, Vera CSSe no e ris , primum non facile astirmaveris poly-POSarum concretionum alias esse persectas absolutasque , quae compactiores firmiore que sint , inchoatas alias impersectasque

quippe molliores & quae facile distrahi

discerpique queant ; cum minime ignora veris id idem ipsum dici posse de crusta alba sanguinis , quae alias mollior & muco similis deprehenditur , alias durior compactiorque, ut ad corii firmitatem quamproXime accedat . Haud raro etiam accedit

ut a) idem ipse sanguis quem pluribus

Vitris exceperis e vena suentem , non in

SEARCH

MENU NAVIGATION