De sanguine et de sanguineis concretionibus per anatomen indagatis et pro causis morborum habitis quaestiones medicae

발행: 1786년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

animique defectionibus, pulmones invexisse sanguine turgidos , corde maximo, & sine ulla gutta sanguinis inVento . Neque eorum a) exitium ob spiritum interceptum

retulerit ad pulmones sine modo intumescentes Sanguine crassiori. Neque b) anhelitum , suspiria , ignaviamque in accessioni

bus tertianarum mortiferarum incidentia

sanguini tribuerit in pulmonibus impacto incrassatoque , qui sibi viam per eosdem praecluserit . Neque demum libenter con-

b) Harveus , Exercit. de mot. fang. cap. I 6. Pag. m. IT 3. Iure quoque ac merito dubitaveris an palpitationis , quae hominem repente sustulerat , animi aegritudinibus consectum , caussa fuerit cor quasi sanguine Obrutum , auriculaeque ejusdem eodem ipso maximopere turgidae , Lieulaudius, ex propn advers. lib. II. obs.f82. pag. II. an dolore, maeroreque conflictati senis sit mors repetenda ab insigni copia sanguinis qua cor Obruebatur , idem i. c. obf. . pag. I 3. Nec immerito de iis quoque dubitandum quae leguntur apud Boerrhaavium Pretect. Acad. in digit. tom. II. num. Is 9. Pag. 3 s. seq. hujusmodi : In hominibus subita morte extinctis sol re cor dexterum sanguine plenVm , Histrum vacuum esse . Cui quidem sententiae plane non est Μorgagnus assensus , epist. med. anat. XXVI. art. I 3. cum plures repente mortuos noverit , asseratque , in quibus non dexter , sed sinister ventriculus cordis copia scateret sanguinis , qua cor obrutum , mortemque inde ortam repentinam censet fuisse : quae pariter non sine dubitatione puto esse accipienda .

52쪽

cesserit a) pulmonum nigrorem ob c piam probabiliter sanguinis illuc conge-

Ssam, cum corde eXangue in mulieris corpore aquis submersae deprehensum , interi-ini ejusdem anteivisse . Sed de hac obsem Vatione , tribusque aliis, quas modo addu-Ximus , Scitius opinatus suerit , si dixerit , non ante cor VaSaque ejusdem majora VacasSe Sanguine , quam egerit homo animam ; ut si pulmones sanguine saturentur 'OSt mortem, cor Vero & majora ejusdem vasa exhauriantur , ii iccirco Saturantur, quia homo in eo corporiS positu animam efflarit, in quo pulmones imam Sedem Occupent , cor Vero & majora ejusdem Vasa , e quibus sanguis defluxit , sita sint in summa . Sicut e contrario cor obrutum

Sanguine cernere in iis licet , qui prono corpore interiere , & pulmones serme jejunos 3 aut si supino , thorace tamen , Ut plerique solent , nonnihil clevato , ut Venae arteriaeque succlaViae , nec non jugulares Venae , arteriaque carotides , ac Vertebrales sanguinem in cor inque hujusdem VaSorum truncos , quod sita insta sint , affluentius demittant. a) Lieutaud lib. II. Obs. 46O.

53쪽

49 q. XI. Ceterum quamquam , ut dixi , feri

non potest, ut sanguis post mortem de loco non nisi Vi ponderis , & de certo invasis statu dimoveatur , plura nullatenus accedunt eXtrinsecus , quae sanguinis descensum interdum impediant, interdum a)hunc sursum contra Vim graVitatis impe lant saepe etiam de sede , quam obtinet pondere & gravitate detrudant. Idque potissimum eVenire cernimuS cum sanguis permanserit liquidus , aut eam in coeundo firmitatem nactus minime fuerit , per quam vi extrinsecus advenienti iis resistere in locis valeat , in quibus concreVerat .

hii enim facilius accidit , inquit

Morgagnus b), quam ut dum cadavera in Omnem partam versaratur , O in transferen

do , per scalas potissimum , modo in P

des , modo in Caput inclinantur , Sasuis fluidus praesemm . . . . mayΠa ex pane i

a) Ut in epist. de mor. sang. asseruit Pasta pag. 7. f Epist. amir. med. XXVI. an. 3 . Μutato cadaveris positu , mutari quoque sanguinis in vasis sobere innuit A. Pasta epist. citi pag. 6.

54쪽

cum mutet : μθ idemque fiat , dum Misi

Ta Eximuntur necesse es . Adde quod multorum cadavera abluuntur , longeque plurium Vestiuntur , quae quo facilius flacti queant , adhuc calentia tractantur . Qua in Opera ut caput hue illuc flecti atque inclinari contingit , itemque membra & truncus , sic sanguissera qUOque corporis Vasa , quae in eadem ipsa pertinent , flectantur , atque inclinentur oportet , Sanguisque inde ad quamque sinionem novam sibi Sedem acquirat . Si infimae praeterea Vasorum Sanguiferorum sedes aut superStantibus , aut adj centibus corporis partibus comprimamur , sanguinis in easdem inhibetur descensus ;sin mediae , tum partim sanguinis ad superas pellitur, partim incitatur ad inseras. Id serme ipsum sanguis patitur , si Vasa , quibus continetur in partium pondere distrahantur . a) Descendisse sanguinem in canibus post revul-SOs pulmones , jecur , Ventriculum , atque intestina , indicatum est pariter a Pasta epist. cit. P S. 4.

55쪽

S Iq. XII.

Non denique est ignorandum haud

raro CVenire , ut Statim ab obitu , aut multas post horas , iis magnopere intumescat abdomen , qui aut brevibus , sed longe maXimis gravissimisque morbis fuere consumpti , aut , quod saepius usuVenit , submersi periere , aut casu ab alto , aut ustione , aut acceptis Vulneribus , aut sospendio e Vita migrarunt. Abdominis porro tumore urgetur diaphragma , & cor , ejusdemque inde attolluntur VaSa , Ut Sanguis , qui haec Occupat , nisi sortius con

creverit , de loco depellatur Oporteat. Quo probabiliter videtur reserendus casus ab Harveo memoratus a) nisi sor-

a) Harvet observationem , de circ. sang. Exercit. III. assieri Μorgagnus epist. XIX. art. q. estque hujusmodi : Ego aliquando in cadavere hunrano noviter strangulato , intra duas horas a suspensione aperto pectore is pericardio , antequam faciei rubor evanuerat , auriculam dexteram cordis , ac pulmones plurimum distentos is infarcios sanguine , multis adstantibus ostendi,

praecipue vero auriculam , ad maximi hominis pugni magnitudinem , turgent in , adeo ut disruptum iri putares . Qua moles die sequenti , refrigerato penitus corpore is per alias vias cruore dilagilio , detumescens evanuerat .

56쪽

Satasse fuerit cadaver loco motum post auctoris observationem , Ob idque situs mu-

Addit Morgagnus , Ioc. cit. Scilicet fluidus sanguis , qualem in hujusmodi cadaveribus observatum esse diximus , facile ad inferiores , pro eorum situ , vnsorum

partes delabitur , ad easque a refrigeratis , ideoque contraditis finis undique compellitur. Ubi duo notanda, primum , sanguinem Statim post mortem deorsum natU- tali ejusdem graVit te cieri : nihilque referre , quod sit ejusmodi, ut permaneat fluidus . Nam in omnibus& singulis corporibus non ante concrescit qui fuerit ad concrescendum aptus , quam in imis vasorum sedibus consederit . Neque , ut eo descendat , indiget fri. gentibus corporis partibus , cum iisdem ipsis adhue calentibus sanguinem deorsum ferri eventus ostendat . Secundum , quamVis ipse Suspensorum hominum cor. pora nec dum inciderim , assirmare tamen auserim , me saepe in canibus laqueo interemptis concretiones quasdam sanguinis observasse alias aliis majores mino

Ceterum non facile potest dilabi per alias vias

sanguis homine mortuo , postquam aliquo propria gravitate defluxerit , ibique conquieverit , nisi mutato corporis positu , Vasorumque una sanguiferorum . Ex quo valde probabile est aut post primam corporis inspectionem ab Harveo factam , motum fuisse cadaver , aut sortasse etiam sic intumuisse abdominis partes sive ob aerem fixum vi putredinis evolutum rarefactiumque, sive ob convulsivam partium abdominis tensionems nam & penis subrigidi ab obitu mentionem facit Lancisius , de Suhit. mori. lib. II. obf. 4. Μorgagnus , epist. XIX. art. I p. 9 ao. GarmannuS, de mirac. mo tuor. lib. I. tu. II. I. 7. 1sqq. ut vim diaphragmati, cordique intulerit , qua hoc ita potuerit erigi , ut a. riculae sanguis in cavam delaberetur venam.

57쪽

tatus sanguinis ) auriculae cordis dexterae

multo sanguine cumulatae, deincepsque reis

frigerato a) postero die corpore , detume- 'centis , CAVO AE per alias vias delapsb . Νeque aliter , credo , senties de Stenonis obserVatione b) , qui post aliquot

a) Putatur cordis auricula sanguinem ejecisse congestum , alioque transtulisse frigore contracta. Sed cum auctor sileat transfusum fuisse in cor sanguinem ex auricula , credere licet eundem alio fuisse derivatum . Igitur in vasa a corde atque ab auricula remotiora :at haec citius frigent atque contrahuntur , quam quae proximiora sunt cordi , & quam cordis auriculae . Si ergo frigus sanguinem regeret , aut sanguis manere in cordis debuisset auricula , aut si haec amplius dilatari potuisset , novum potius sanguinem recipere verisimile est debuisse a remotioribus vasis frigore contractis , quam , quem ipsa continuisset , in aliena conjicere dissitaque a corde Vasa , antequam ipsamet auricula frigore percussa contrahi ad sanguinem expellendum arctarique posset . Praeter haec Vasa corporis , in quibus sanguis post mortem insit , sic assici frigore , aut eorum cellulosa fila sic sponte attrahi , ut magnopere arctentur , plane mihi nundum liquet . Quippe in suspensorum canum Venis arteriisque majoribus , tum in iis , quae imum ventrem percurrunt , tum in cruralibus anterioribus sanguis , ut saepius vidi , nihilo altius assurgit postero & consequenti die , quam primo, hora nundum elapsa ab injecto collo laqueo, calente

universo corpore .

b) Haec habet Hallerus , Infit. Γoerrh. tom. II. pag. 3 . not. I3 : Post aliquot horas cor vacuum amorca replerum in aperto cane, S innonis , Acr. Ha n.

58쪽

horas cor vacuum a morae r letum exhibuit neque de ea Senaci amrmantis mortuorum animalium sanguinem de Vetrae cavae finibus detractum , eo rursus , unde detractus fuerat , pedetentim congeri. Nunquam enim sanguis ad eXtremam cavam reducetur , nisi aut fuerit aliquantulum prona , ut Sensim in eandem descendat ;aut nisi sanguis partium pondere compri matur , nisi Ve CX terno & adventitio quopiam pressu sanguis in eandem ipsam compellatur o

l. XIII.

Motum Vero sanguinis omittimus ,

qui detixationis nominatur quo de videndus Illustris Halterias a) , & Praeclaris-

Pag. I a. quod , inquit , contra Pastam facit. Non video equidem , cur contra Pastam faciat . Num quod sanguis post mortem , ut idem ait Halter. l. c. pag. 3moveri pergit propulsus ab vasorum elatere aucio per sum frigus , quod a morte oritur 3 Cui quidem sententiae experimenta non congruunt supra recensita , &in nota huic ipsi antecedente expOSita.

a) De hoc motu haec prodidit Hallerus , Physiol. lib. VI. sedi. 1. O. 43. Superest etiam a morte vis Ponderis , eaque , quando alia causa cessant , sola humores regit . In canibus Mario in situ disposuis , reperit Aa-

59쪽

prodat in mortuis , nisi Vasorum sangui rorum incisione 3 tum Vel maxime quod in hominum, quadrupedumque corporibus primum principemque a morte motum cum eSSe sanguiniS , quem ab insita ejus

dem gravitate proficisci didicimus , siquidem experimentis adhibenda fides est ,

aperte constat .

f. XIV. His positis animadversionibus, quibus

docemur fallere nos solere sanguinem, qui in cadaverum Vasis aut cumulatior , aut

dreas Pasta ad eam semper corporis partem sanguinem se recipere , quae ima fuerit , is quam ex vi gravitatis occupat . Attamen si ranas mittamus , aliaque hujusmodi insecta , vid. I. I. not. , & canum Corpora , quaοῦ ab hominis fabrica propius absunt, Velimus inspicere , facile apparebit principem caussam motus sanguinis' post mortem eam esse , quae ab ejusdem graVitnte progignitur . Siquidem nec externarum partium frigus , nec particularum sanguinis attractionem , nec Vim vasorum ullam elasticam , nec partium corporis pondus , nec aerem vi putredinis evolutum ut probare conati sumus S. VI. VII. VIII. IX. X. ) sanguinem statim a morte ciere , sedes , quam is occupat , luculenter ostendit & plane suadet. a Diiseri. IV. de' Fenom. della circOLI. ec

60쪽

parcior , aut nullus appareat , quid nune judicandum de eodem sanguine illic intus coagulato , Varias figuras coloresque in duente , in polypos & alias hujuscemodi sanguineas converso concretiones Z De his jam pridem , inter alios , a cl. Kerchrin

gio o) dubitatum est , & de his ab A.

Pasta op. cit. multis Verbis est disputatum,

iisque , summi Viri b) judicio , egregiis& laude dignis ostensumque demum haec hujusmodi coagula , siVe has sanguineas

concretiones a ViVorum corde , Vasisque abesse , quae Sanguinem Vehunt . Quoniam vero haud paucos Video in sententia manis

sisse , quae sc) impedimento esse assuevit

ain Vid. hujus Auctoris Spicilegium Anat. Oba.

73. pag. I s. aut apud Pastam Op. cit. pag. 9. b) Morgagnus de Sed. 9 Caus morb. epist. 29. c) Idem epist. XXIV. arr. 27. ait : Quantum d trimenti a polypis res medica retulerit, non obscure significatur , cum in tot cadaverum inspectionibus pol)por erro , satis quasi tum esse pronunciaretur, is quid pra-terea in thorace , in ventre , in capite lateret , unde veriores morbi is obitus discernerentur causa , perquirere negligeretur. Nec minus damni indidem , nec raro , cae- psile rem juridicam existimabis , cum apud judices legeris polypum a medicis reum factum alienae culpae , corum videlicet qui aut ense , aut fustibus , aut pernicioso pharmaco sanos valentesque homines occiderant, sive noxa his rebus illata intus apparetrat, sive postquam deprcurnisus erat

SEARCH

MENU NAVIGATION