De sanguine et de sanguineis concretionibus per anatomen indagatis et pro causis morborum habitis quaestiones medicae

발행: 1786년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

f. III.

Quorum sane Virorum ObserVationes non modo caussam quae morbos estecerit nobis non videtur ostendere sed eidem

tenebras & caligines ostiandere , quibus lateat occultius . Eccui enim in apoplectici, epi pisci , vertigine aut dolOAE Capitis sublati cadavere Vasa cerebri Occurrunt San

guine turgida , aut in bia se rapti , si

nus cordis Vel ejusdem majora Vasa vel coronaria oppleta Sanguine , quin putet morbum ab eorundem repletione fuisse profectum Z Quin similibus morbis non aliter succurri eXistimet posSe Sanguinem cum incitando , tum maXime iteratis ejusdem detractionibus minuendo i Ipsi certe apo- pleXiam , syncopem , aliaque tam capitis quam cordis, ceterarumque corporiS pa tium mala emci saepe sanguine pOSse aut redundante , aut depraVato , aut interclUSO , non modo non repugnamus , Sed fa-

aut sic incitabitur , ut ex arteriis in venas , ex his incor , e corde in arterias seratur , nec ante hujusmodice..et motus , quam homo decedat.

32쪽

cile libenterque concedimus, sanguinisque miSSionem , ut aequum est , magni facimus , eaque & utimur quotidie in morbis curandis , & alios , qui ea utuntur , magnopere laudamus , modo ne indiscriminatim ad quosque morbos utantur ; Sed sanguine satium fuisse idcirco morbum, quod vasa sanguifera eo tumida ac turgida o senderis , valde tibi assentiri non queo . Nam inflationem illam tumoremque

vasorum ortum poSt mortem fuisse Verisimile est, nequaquam eidem anteivisse , ut in numero cauSSarum habeatur , quae Consumpserint hominem . Quin etiam si qui

spiam VaSorum tumor ante mortem extite

rit , haud quaquam talis post obitum manet , sed aut increscat neceSSe est , aut minuatur , aut omnino dissolvatur , alioque dissipetur . Etenim Vis ponderis , qua sanguis pollet , simul ut sui juris est quod non ante accidit , quam cordis ViSextinguatur) sanguinem de sede sua di-moVet , deorsumque , quo graVia quaeque

conantur accedere , confestim detrudit : ut si vasorum illa sanguiserorum inflatio atque satietaS , in eo corporis positu quo quis moritur , sedem habeat , quae ab horiZonte propius absit , augeatur oporteat noVo

33쪽

sanguine in eandem ipsam sedem e vasis ab horigonte remotioribus defluente ; sin in altitudine Vasorum conSistat , quae sint

ad perpendiculum , Vel quoquo modo ad

horizontem inclinata , eVanescat necesSC Sit

deturbeturque; idque Ocyus tardiusve bre-Vi tamen semper, nisi canales minimi fuerint ac flexuosi) prout major , aut minor fuerit angulus inclinationis. Si Vero Vasa sanguine tumefacta sic posita fuerint , aut conformata , aut partim sanguinis in iis conquiescat , partim in inferiora feratur

naturali ponderum motu ; imminuetur tumor VaSorum , prout major aut minoriuerit sanguinis ex his eisdem vasis efflu-

XUS .

Sustinetur igitur sanguis in Vasis Vi- Ventium , sulciturque Vi cordis , qua deleta cum hominis vita , sanguis , quem Occupat locum , continuo deserit , ut si editus fuerit, infimum petat, sin infimus, in hoc conquiescat, eique id sanguinis adjungasur , qui relictis superioribus sedibus ruit suo deorsum pondere in sedem prioris . Quae sane perspicua satis esse debentiis , quae supralaudatus A. Pasta habuit,eXperimentis, quaeque ipse confirmavi deinceps pluribus aliis ejusmodi , in canibus,

34쪽

ῖο inque selibus , cuniculis, haedis , quorum

alios inverso capite , alios non inVerSo Suspenderam : Ut luce clarius videretur in singulis sanguinem ab animalium interitu propria gravitate delatum perpetuo terrae centrum , nisi prohibeatur , eXpetere . Nec aliter sane percipi facile poterat motus hic sanguinis , scitu medicis quam

maxime necessarius , nisi canes aliaque animalia incidendo perpendiculari ad hori-Zontem situ , in quo fuerint jugulata . Primum enim a) quantum arteriae sanguinis

post mortem , quanturn contineant V nae ,

luculenter apparet . Tum non minuS per- Spicuum est , cur quaedam arteriae, quaedam Veriae, aliaque sanguinis domicilia, ut caVa cordis , ut crassioris me ningis Sinus , interdum sanguine turgida occurrant , interdum semiplena , interdum etiam omnino CXhausta . EX quo nec quod sint ple-

a) In canibus suspensis sanguinem arteriarum cruralium arteriorum altitudine eum aequasse , qui invenis sociis continebatur , affirmavit A. Pasta epist. cit. de inst. sang. post. mori. pag. 4. Ecquod eo clarius experimentum ad sanguinis quantitatem in utrisque eisdem vasis ostendendam 3 Reliqua vide huc pertinentia , σιμ ciI. pag. eadem is seq.

35쪽

na. nec a) quod sint Vacua , in malis duces. Deinde Visceris cujuspiam , Vel ceterarum partium liVor, nigrorVe , quorum nulla ostensionis signa praeiVerint , plane

intelliges b) unde sit repetendus . Tum

plerasque Vasorum sanguiferorum dilatatio nes, quas fructi e vitio quis facile adscripserit, ad pondus nisumque sanguinis scite re Vocandas esse conjicies , ut quae educto sanguinei c) protinus eVanescant , aut

a Quod perperam faetium legimus a Io. Fantono , qui nihil in capite morbosi sibi cadaver ostendis

se scribit , obf. anat. med. Q. pag. 3 . praeter CXhausta Vasa sanguine .

b) Immeritos culpatos pulmones ait Μorgagnus fuisse , epist. IV. art. 13. quod nigricarent, qua dorsum tangebant , quo scilicet statim a morte defluxerat sanguis . Sic intestina , sic jecur , idem epist. cit. art. 2 . , epist. V. art. 19. sic lien , Sic cetera ViScera livere nigricareque solent sine antecedenti ulla eorundem noxa , sed sanguine tantummodo in minima quaeque eorundem ipsorum vascula suopte pondere

ruente poSt mortem .

c) Venae gasiroepiploica truncdis , inquit ΜΟrgagnus , cpist. V. art. I9. adeo tumidus sciit , ut ubique meum digitum indicem aquaret . Sed vix incisus detumuit : multum enim aerem cum perpauco sanguine θα-moso π nigro continebat. Affert idem epist. XXI. art. 2. cordis auriculam distentam a sanguine prope mortem . Mirabere cur post mortem distentam non dixerit: postquam censuerit, epist. X. art. 18. posse vasa a morientis 6' mortui decubitu ac positu in certis quibusdam

36쪽

certe quam maxime minuantur , frequentiusque in Venis , quam in arteriis occurrant ; in auriculis cordis D quam in ejusdem Ventriculis, horumque saepius in dextro quam in sinistro 3 quod diametrorum incrementa cujuslibet sanguinis receptaculi sint in ratione directa ponderis ipsiusmet sanguiniS, inque roboris vasorum & firmitatis inversa . Post non miraberis si Videris sanguinem non omnes in mortuis , ut in viventibus facit , Vasorum irrigare Se ctiones . Sunt enim in his Vasa sanguifera tota sanguini irrigua , Vi cordis per accli Ves ac perpendiculares quasque ViaS adacto ; in illis vero sublata emortuaque Vicordis eadem , sanguis propria graVitate labitur in proclive , cum in editioribus

Vasorum sedibus se nequeat SuStinere , eaS-que relinquit aut omnino , aut magna eX parte pro ratione inclinationis VaSorum,& libertatis descensus ejusdemmet SanguiniS.

partibus , quam in aliis a fluido distendi sanguine: quam.

Vis non putem, necesse esse sanguinem servari fluidum , ut in prona vasorum descendat , eaque impleat distendatque , simulac homo perierit : quo niti eun

dem proprio pondere , & quo ferri nisi quid obstet ,

antequam concrescat , Verseturque , aut transferatur cadaver , certo certius ebi.

37쪽

k. IV. Ad extremum facile percipies motum hujusmodi sanguinis neque ab attractionis vi proficisci , neque ab aere putredinis

ope eVoluto , neque ab elasticitate arte Tiarum , neque a partium corporis pondere , neque a frigore ambitus corporis , ut opinatur Halle rus a), sed omnino a pondere ejusdem ipsius sanguinis . Nam si

major fuerit attractio UaSOrum minimorum, quam maXimorum , ea sanguinem e maXimis Vasis congerere deberet in minima ;sin minor , e minimis in maxima . Attamen siVe major, sive minor fuerit horum, vel illorum canalium attractio, sanguiS perpetuo transit e truncis Vasorum , ramisque majoribus in minores , siquidem terrae cen-

Physiol. lib. VI. feci. I. O. 43. ubi postquam

scripserit , id fere praestare frigus , quod naturalis sanguinis gravitas , in ciendo post mortem sanguine :1n ax se , ait , credere , frigus idem ipsum principem causam esse , qua facit , ut sanguis etiam post mortem ad majora vasa confluat : quamvis alibi , nimirum Memoir. II.seel. 8. exper. 23s . num. s. te concsura presque constant du sang veineux qui se sati vers tes troncs, res que te coeur a perdu fon pouvoir fur tui, ad vim attractionis , sanguinis particulis insitam , revocaverit.

38쪽

tro hi fuerint propiores, ut in quadrupedibus , qui jugulentur atque incidantur su

spensi ; sin remotiores , Ut in contrario bestiarum earundem positu , e minoribus in majores ramos desertur , inque truncos eorundem . Par est ratio , Si Velis a sanguine attrahi sanguinem , ut hujus major massa alliceat ad se Se , trahatque mino rem . Etenirn sanguis in suSpensis corpori

bus saepius a) rcfugit a corde , & vasis

a) Sanguis arteriarum , quae sunt infra vinculum collo injcetum suspensi canis , partim in descendentem aortam , partim in sinistrum Ventriculum defuit , pulmonaremque Venam . Qui vero per socias venas in dextrum cordis sinum delabitur , fere non moratur ibidem , sed in inferiorem cavam , inque ejusdem ramos demittitur : pars etiam arteriam pulmonarem subit . Ideo vero non manet in corde , quia imi ventris viscerum pondere sic distrahuntur tendunturque majora VaSa cordis , ut vel aortae truncus rectus fiat excurVo , corque apice elevato angulum rectum cum Uasorum truncis efficiat , Sanguinemque sinat effluere . Quae tamen non ital constantia sunt, ut ne interdum varient : etenim nuperrime in suspenso grandiori molosso , cujus pedibus posterioribus , quo facilius laqueo suffocaretur , ingens lapis appendebatur , hora ab obitu elapsa cor situm perpendicularem obtinebat, ejusdem mucrone aliquantulum sinistrorsum exporrecto. Ventriculus dexter cum adnexa auricula , itemque arteria pulmonaris grumosum calentemque Sanguinem continebant : partim enim ibi constiterat , partim Sein pulmonarem venam receperat . In Vena cava supe-

39쪽

cordi proximis ubi plurimum in Vivis est sanguinis ; ut in Vasa descendat , in quibus ejusdem liquoris est minus , quippe-

quae sint angustiora superioribus .

q. V.

Μoveri deinde sanguinem posse post mortem vi aeris ob humorum putredinem evoluti , tum ratio persuadet , tum Vel maxime a) observata confirmant . Sed quis facile putredinem conceperit tam cito Ortam in Sanis atque valentibus bestiis , non morbo interemptis sed laqueo i Ut

riori sanguis digitum assurgebat . Ratio porro cur sanguis tantum non descenderit , quantum in ceteris experimentis , Videtur a pondere repetenda appensi lapidis , quo potissimum cava utraque vehementius distracta depressioris elipsis figuram referebat, ut duplo minus sanguinis contineret, quam solet. Interim sanguis in imas quasque sedes hepatis , lienis , Ventriculi , renum , & musculorum visus est descendisse . Nam Superiores fere pallebant , nulloque cruore madebant incisae , secus atque eveniebat in pronis . Sic e thoracis

musculis scalpello pertusis nihil effluxit sanguinis: cum multum ex iis , qui sunt in abdomine , erumperet. Ut mirari desinas si legeris apud Lieulaudium lib. III. se l. 2. Oh s. 7 . Varias corporis sectiones fuisse plane

Quae legere licet, summa cura conquisita atque collecta ab Haltero , Physiologia , lib. VI. secf. I. . 43.

40쪽

statim a morte erumpentis Vi aeris sanguinem cieat ; Ut is perpetuo deorsum , nisi quid obstet , e regione urgeatur .

Arteriarum praeterea elasticitate , quae post interitum maneat , aut totum Sanguinem , aut ma imam ejus partem in Venas compelli suspicari vix possum ac ne ViXquidem . Νam elastica corpora , nisi sectantur , restitui nequeunt ; nec sanguinem , nisi restituantur , urgere . Deleta porro Vi cordis , undenam earum flexio ZΗinc non plus sanguinis trajici in venas potest, quam quantum Una arteriarum rostitutione queat trajici . Quae quidem eX- tremo Spiritu minima sit oportet , ut dictum est ante , qua minimum sanguinis deduci queat in venas . Νec aliter rem Sehabere nostra declarant eXperimenta .

f. VII.

Tum partium pondere nemo , Ut ambitror , facile assequetur, quomodo sanguis

SEARCH

MENU NAVIGATION