Specimen medica inauguralis sistens observationem chirurgicam, de manu avulsa

발행: 1804년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

OBSERVATJD CHIRURGICA

die st9 mensis Augusti, anni 1796 , cum Tormentum bellicum Pulvere pyrio impleret, inopinato facta explosione, vulneratus fuit ita , ut Chirurgus, iustituto examine, integram Manum avulsam esse perciperet, Antibrachium totum dilaceratum, Ulnam atque Radium in innumera frusta disrupta, et os humeri, iumedio fere, Fractura composita divisum.

SECTIO L

CASUS ENARRATIO.

12쪽

Haemorrhagia non insignis aderat, Prae terrore tamen Ille intermortuus iacebat. Mediei atque Chirurgi alii in auxilium vocati dissentiebant , num Membri Amputatio foret necessaria, an vero quantumpote reponendae essent

Fracturae, adeoque Brachium, si seri posset, se

varetur.

Aestumatissimus noster Praeceptor , Cel. MUL-DER, cujus auxilium praeterea rogatum suit, priori sententiae favebat, posterius vero impossibile habebat: Tamen ex plurimorum arbitrio Repositio tentata est, et Deligatio simplex, non Valde premens, injecta; V. S. ivsuper instituta, et Antiphlogistica methodus, ut Inctaminationis impetus infringeretur, adhibita. Torcular, et quae ad Haemorrhagiam sorte sistendam usu venirent, ad manus erant, quod tali in casu semper necessarium esse, cuivis Artis perito notissimum eSt. Quae altero die Remediis quodammodo cedebat Insammatio, tertio die adeo ingravescebat, ut, die quarto remota Deligatione, Antibrachium totum, at-qHe

13쪽

CHIRURGICA. s

que Brachii pars inseri0r Gangraena correpta cernerentur, et aeger in periculosissimo statu versaretur. Iam unanimi consensu, cum anceps Remedium nullo praestantius esset habendum , Amputationem quam citissime instituendam esse opinabantur omnes, ceteroquin AEgrum inevitabilem mortem effugere ianilo modo valere. Igitur Cel. MULDER die a mensis Septembris Operationem instituit et Brachium, paululum supra insertionem Musculi Delloidis, amputabit.

Partes molles, uti Oportet, quantumpote servare

conatus est Vir Cel: -- Vix autem ob brevitatem partis residuae, totum ossis resecti extremum ita tegere potuit, ut integumenta communia ab omni parte sese tangerent.

Inde, exhibita Corticis Peruviani larga dosii, AEgerindies melius sese habere coepit, et brevi, solutis Arteriarum ligaturis, plagae maxima pars consolidata fuit, sed in integrum non sanata, nisi separato prius OSseo extremo, quod fiebat die et a mensis Octobris. Notandum adhuc, primis p0st infortunitam diebus Λ st

14쪽

4 OBSERUATIO

et etiam peracta operatione, symptomata Nervea suisse observata, in quibus Urinae suppressio maxime insignis erat, ita ut Cathetere aliquandiu iste humor eliminari debuerit. Narcoticis vero et Anti spasmodicis adhibitis ista Symplomata suerunt fugata.

MANUS AVULSAE DESCRIPTIO.

S 2. Partes avulsae, quae magna distantia a loco, ubi infortunium accidit, inveniebantur, sequentem in modum se habebant, et in Musaeo iEstumatissiani Praeceptoris conservantur. Digitus IndeX, Medius, et Annularis, integerrimi sunt, et nulla dilaceratione, neque si aestura turbati, Pollicis quoque externa pars ungulata illaesa est, sed ossiculum ejus secundi ordinis in medio abruptum; - Integumentorum communium, quae Metacarpum externe investiunt, segmentum semicirculare cum digitis modo memoratis et Pollicis dorso integro cohaeret, atque libere inde pendet; - Circulus integumentorum, qui Os Metacarpi Pollicis investiebat antea, illaesus huic segmento annexus est, cetera desunt. Ten-

15쪽

CHIRURGICA. 5

Tendo communis Musculi extensoris Digitorum, squatenus ad dictos Digitos pertinet,J totuS cum

particulis nonnullis carneis a Digitis insuper pendet, ad longitudidem Io pollicum, ut et Tendines Musculi Sublimis atque Profundi ejusdem fere longitudinis. Praeterea adhuc cum hacee parte avulsa cohaerent Musculus Extensor Indicis proprius, et ' Pollicis Flexor Longus. - Pars abrupta Pollicis, scilicet Ossiculi secundi ordinis extremum, et Pollicis os Metacarpi, ex dicto annulo Integumentorum evulsum, separatim inveniebatur, cum adnexis Tendinibus Musculi Extensoris in oris, Extensoris minoris et Abductoris longi, Pollicis. Tandem Digitus Minimus itidem separatim inventus integer existit, et totum MuSculum Extensorem proprium secum fert, cum partibus Tendinis communis Digitorum, Extensoris atque Flexoris quae ad Digitum minimum pertinent.

16쪽

6 OBSERVATIO SECTIO II.

CAs Us ANALOGI. S a. Non inaudita, neque adeo insolita sunt, istiusmodi Oblervata, ut non dentur casus paraleli, Vix tamen, si annales Medicos constitamus, inveniemus, ubi tantus Musculorum numerus inde ab origine e vulsus, cum membro avulso cohaeserit. Videamus quid passim de hac re notatum, quidve praestitum fuerit, ut, hisce enarratis atque cum casu memora to comparatis, animadversiones quasdam, pro viribus inde elicere, iisque super-addere, Valeamus. Dici TI AVULSI.S 4. Longe maximus numerus membrorum aVulsorum singulos Digitos spectat, qui alicubi retenti, et magna vi adhibita evulsi, Tendines sibi proprio a vel in totum vel pro parte secum tulerunt. CΑs Us I & 2. Duo inveni Exempla, ubi Equus m0rdendo Pol-

17쪽

CHIRURGICA γ

licem ita auferebat, ut, in utroque casu Haemorrhagia vi X ulla aderat, et brevi, absque multo molimine vulnus stinabatur ca . CASUS 3. Memini quoque me audivisse Pollicem alicujus hominis, Equum retro currum fune retinentis, Velie mentiori hujus animalis motu evulsum fuisse, cum omnibus eius Tendinibus annexi S. Haec quoque dilaceratio mala Symplomata non

produxit, et facili negotio fuit curata. CASUS 4. Alius adhuc hominis senis, Equos praecipiti cur

su ruentes cum retinere vellet, neque posset, Pollex loro involutus itidem evulsus est ex articulo phalan gis primae cum secunda; Tendines Musculorum LXtensorum pro parte, et Musculi Flexoris tota sui longitudine cum substantia carnosa, inde pendebant: Haemorrhagia iterum sere nulla aderat, sed dolor per cipiebatur insignis, a parte laesa sese ad Humerum atque Collum extendens.

18쪽

8 OBSERUATIO

Per ρή horas I ger febricitabat; et V. S. etiam repetita iustituebatur , Remedia Antiphlogistica exhibebantur, et Cataplasma ex mica panis Anti braehio imponebatur; quo facto, praeter singularem sensibilitatem, usque ad diem I 5xum superstitem in superficie vulneris, quae nihil ferebat nisi plumaeeolam album ine Ovi imbutam atque splenium superinpositum, Cerato inunctum, omnia sympto matχ cessabant, et Z ger sexta sere hebdomade elapsa sanabatur b), CASUS 5. Mulier, cujus Digitus annularis unco, cui carnes appendi solent, inhaesit, cum sedes quam conscinderat, cadebat, Phalangem primam cum Tendine Musculi Persorantis sive profundi usque ad partem ejus carnosam amisit. - Malae sequelae non fuerunt Observatae, licet AEgra cacochymica esset et anno pra*cedenti Ilydrope vexata, qui tgmen non nisii Oedemate levissimo superstite fugatus erat c).C 4 s V s 6.

Vetula quaedam, fulmenta egementariorum praeteriens

19쪽

CHIRURGICA. 9

riens laedebatnr lapide a tabulato tertio supra pedem elapso. Chirurgus inveniebat Pollicem in plura frusta fractum etires Digitos pedis totos esse separatos a Metatarso, cumque iis partem Musculi Flexoris, tres

sere digitos transversos longam, et Pollicis Extensorem, evulsa esse: Digitus minimus integer erat. Ceterum pars reliqua Pedis admodum erat contusa atque dilacerata & Teudines Musculorum EXtensorum Digitorum Pedis nudi conspiciebantur. - Haemorrhagia non insignis erat. Particula Integumentorum cujus ope Pollex adhuc cum reliquo Pede cohaerebat, et alia segmenta dilacerata cultro tollebaritur, et vulnus deligabatur Linteo carpto, Spleniis, et Fascia. - Fomento ex Decocto emolliente Splenia assidue madefiebant, diaeta tenuis praescribebatur, et V. S. bis in Brachio instituebatur, bis itidem in Pede. Attamen doloris sensus vehementissimus observabatur, Uti et motus comvulis in Pede, et deliria. - Prima Deligatione remota, Vulneris adspectus nihil mali offerebat, Lin-

20쪽

IO OBSERVATIO

teum carptum Digestivo illinitum imponebatur, et hoc tegebatur Splenio Decocto memoratu, cujus Pin-tis duabus Capita Papaverum No. II fuerant addita, imbuto, et hoc Fascia firmabatur. Omni biliorio interne propinabatur Julapium Emolliens, Anodynum - Ita Symplomata graviora indies imminuebantur et 7m' vel 3νο die penitus cessabant. Suppuratio rite procedebat, et die ψην' AEgra plenarie erat restituta cil).

BRACHIA AVULSA .

S 5. Rariora sunt Exempla Membrorum majorum atque totius extremitatis, a Corpore avulsorum. Dantur tamen aliqua, quorum nunc, memoratis iis, ouae minoris momenti esse apparent, mentio est inin

jicienda.

CASUS I.

Primum casum, cujus hic mentio facienda est, ab Exp. LA MOTI E O notatum invenimus, qui huc Iedit. -- Puerulus quidam, dum in Molae vicinio ludebat,

SEARCH

MENU NAVIGATION