장음표시 사용
21쪽
debat, cum ea ita implicabatur, ut primo Manu, deinde Antibrachio, tandemque Braehio, prehensis
tota eX tremitas superior, cum Truncus prehendi non Posset, a corpore suerit avulsa. - Haemorrhagia tam exigua aderat, ut Linteum carptum, quo Vulnus tegebatur, sufficeret ad eam compescendam atque impediendam. Attamen non longo tempore post Puer in sanitatem fuit restitutus , et vulnus consolidatum.
Alter casus, itidem Pueri est, qui, currUm videns sex liquis provectum, pone illum adscendere tentabat, sed scopum non attingebat, et alterutrum Crurum rotae radiis intricabatur. Brevi in articulatione Genu Crus a femore sep rabatur , et avulsum in viam cadebat: - Puer Vero singulari modo currui assiXus serebatur per ducentos sere gressus, antequam Auriga animadverteret infortu.nium 1 andem expediebatur, et ad Chirurgum delatus cum maxime inquietus erat se suum Crus ami
22쪽
apparuit, partem inferiorem ossis senioris trium fere digitorum spatio denudatam esse, Musculos Uero et Tendines irregulariter abruptos atque dilaceratos, pro ratione majoris, minorisve resistentiae, quam offerre valebant: - sanguinis ne gutta quidemessiuebat. Musculorum fragmenta Cultro semicirculari fuerunt abscissa, et O 5 quousque prominebat, serra resectum. - asorum ligatura pota opus erat, et Deligatio simplex qua labia vulneris quantum pote re uniri possent, injucta sussiciebat Curatio vulneris rite procedebat, licet necessariam quietem atque regulas diaeteticas servare AEger vigpotuisset. Crure avulso penitius eXaminato invenerunt, inter alia, majora Vasa Sanguinea inde esse pendula, qui ii Arteriam Cruralem longitudine sere sex unciarum cum Crure adhuc cohaerere s).
23쪽
Molitor, Viginti sex fere annos natus, intra mO-lam aliquid peragens, infortunio funem arripuit, cujus extremum, rotae cujusdam denti implicitum, attrahebatur ita, ut infelix ille sursum delatus ad lignum alliduretur, cui centrum rotae respondebat, eoque retineretur; interea rota in motu perseverabat et totum Brachium una cum Scapula a corpore avulsum secum serebat. -- Avulsio ista adeo celeritersiebat, et tam eXiguus, inde productus, doloris erat sensus, ut Molitor, postquam animum receperat, prius se Brachium amisisse non perceperit, quam cerneret illum rotae anneXum esse. - Scalas deinde
descendebat, et foras exibat, ViX autem aliquot gressus absolverat, quin animo linquebatur, atque cadebat. Aliqua savguinis quantitas proquebat e vulnere et hujus Haemorrhagiae sistendae causa, qui adVenerant, Saccharum pulveris alum inspergebant. -- Chirurgus mox arcessitus eo properabat, et, Vulnere eXplorato,
24쪽
obtinere; igitur nihil praestandum esse censebat, nisi partes ambientes quantumpote unire, quod effecit lita
Postero die in No conatum delatus est AEger, et deligatione renovata sanguinis ne gutta iere pro-
diit. Verum cum Haemorrhagiam metuerint Chirurgi, deinceps per quatuor dies eandem deligationem in eodem statu reliquerunt, neque tamen aliquid accidit. Quotidie tum ex Artis praecepto Vulnus fuit deligatum, et Duobus Mensibus elapsis sanatum. Brachium avulsum sequentia offerebat observanda. Scapula transversim erat pertracta, ut et Radius atque Uina in Antibrachio. Musculi qui Scapulae inseruntur omnes ab origine sere abrupti erant atque avulsi, quum contra Musculi, qui a Scapula originem ducunt, cum ea cohae rebant, ab origine itidem separati, et libere inde pendebant. Musculi praeterea Brachii, Latissimus dorsi, Pedioralis Maior, et Pectoralis minor, quo humero adhaerere solent, loco avulsi erant. . Cla
25쪽
Clavicula e loco non fuerat mota, et Integumenta communia, quibus Scapula et articulatio Humeri teguntur, integra veluti in ambitu Cultro resecta apparebant, loco sere ubi Musculus Delloides ossi IIumeri adnectitur g . CAsUS ψ Ultimus casus, quem huc reserendum esse censeo, a Doct. PAULO DE 'VIND relatus est, et huic a
Chirurgo sylvaducensi communicatus. Iste casus huc sere redit.
Rustica quaedam vaccam feram arripiens, ut eam mulgeret, funem cui vacca erat alligata circa brachiaum suum firmabat. - Vacca tamen cursu praecipiti ruebat et Rusticam secum per prata trahebat: donec Brachium a corpore esset aVulsum. IIae
g) Notissimus hic casus invenitur primo descriptus ab Exp. BELCHIERin Philosophical Transactions I758 N. 44s Art. 5 pag 313 et Germani ce inde Translatus a Doct. N. G. LESKE Anserie sene iam amia traPra risibennd chirurgi hen Innhalis aus den Philosophi hen Transactis mdes Iahrs i 10 bis i 744 Lubeck una LeipZig I775. 8. 2 Thr. Coa. ferri praeierea potest MORAND opuscules de Chirurgie - Usus sui editione germanica quae prodiit Lipsiae I 776 cum Praelatione Ceu. LRNESTI PLATNER, cujus pag. 93 dc se . huc pertinent.
26쪽
Haemorrhagia non valde conspicua erat, et vulnerata ad Chirurgum delata, secundum Artis regulas fuit deligata atque curata; quo facto brevi sana. batur , neque, durante curatione, insigne aliquod sanguinis profluvium apparebat h .
27쪽
DISPOSITIO TENDINUM, QUAE EVULSI-b NI FAVET.
3 6. Omnes sere casus memorati primum in eo conVeniunt, quod cum parte avulsa Musculi, praesertim vero Tendines Musculorum, cohaeserint ab altero extremo separati. Ρatet autem ex singulorumh0nsideratione Musculos, sive Tendines longos i Ia- os hoc cst ejusmodi, qui cuni partibus adiacentibus non nisi laxe cellulosae ope cohaerent, tali evultioni inprimis stivere, cum contra Musculi, quorum maxima pars firmiori nexu Ossii alicui, vel parti Cuicunque adnectitur, magis resistant, neque adeo facile evellantur. Inde nostro in casu, SI&a memorato, Tendines Musculorum Digitorum Extensorum atque Flexo' Um cum Manu avulsa cohaerent. Musculi vero
28쪽
Manus, qui magis intime a Radio vel Ulna originem ducunt et majorem horum Ossium supertatem occupant, non ita. Eodem modo, in omni Casu Digitorum evulsorum, S 4 enarrato, Tendines Muscu-
lorum Flexorum, vel Extensorum, vel utriusque ge neris una sueranti extracti. Ita etiam in Casu 5 0 3 s. Musculi, qui Scapulae inseruntur, omnes ab origine abrupti erant, atque avuls, cum contra Musculi, qui a Scapula originem ducunt, cum ea cohaerebant et libere inde pendebant. - Musculi insuper Brachii, licet Tendine maxime robusto cum osse Uumeri cohaereant, tamen ab hoc avulssi erethi et alterum extremum latissimum, majorem supersiciem occupans, integrum remanserat.
HAEMORRHAGIA VIX ULLA.S 7. Praeterea in omni cata, cujus inentionem injeci nullum fere sanguinis prosluvium fuit observatum. MaXima sorte quantitas evacuata est e Vulnere Molitoris, cujus Brachium totum evellebatur vide Catium 3 3 5. et n0stro in Casu, S a & et narrato simplicissima tamen Deligati0ne in utroque . casu com-
29쪽
pescebatur, neque ligatura Vasorum ad Haemorrhaiagiam sistendam opus erat. - Uti autem in genere Vulnus vel levissenum absque Vasorum laesione e sistere non potest, ita neque membrum aliquod avellitur, absque ut ejus Vasa dilacerentur, et quidem si Brachium vel Crus vi quadam adhibita a Corpora separatur, majora Vasa hic in censum Veniunt. In omni quidem Uulnere Vasorum minorum, orisiicia, quae in illud hiant, egregio Naturae conamine clauduntur, ita ut brevi Hemorrhagia etiam nullo Artis auXilio adhibito sistatur: - Scilicet tale Vasculum divisum retrahitur et sese coarctat, inprimis ab actiose aeris, qua irritatur, atque ita clauditur orificium; aliquando etiam sanguis coagulatus. huic aperturae Opinponitur, eandemque claudit., erum si Vas aliquod majus cultro fuit resectum, pleno rivo e Venis, abrupto saltu ex Arteriis, sanguis exit, et nisi essii us impediatur, mortem saepe inducit., Undenam igitur in nostro casu, similibusque, ac cidit ut Haemorrhagia vix ac ne vix quidem observem
30쪽
Vasa sanguinea, dum aliquod Membrum a Corpore avelli ur, in i me elongantur, ct tandem, Musculis jam in genere separatis, abrumpuntur, ita ut maxima pars plerumque cum Mumbro avulsi, c0haereat, et in de cum Musculis, Tendinibusque pendeat; quod ma ime conspicuum erat in Casta Pueri No. q. 3 5 me
Extremum Vasorum, quod ad Corpus reliquum est, jam sibi relictum, contrahitur, intra carnes' absconditur, iisque veluti splenio naturali comprimitur. Praeterquam, quod ambitus aperturae Vasorum in tali, casu sim latus sit, quae quidem simbriae, Vasis contractis, lumeu Obturando sanguinis fluxum quodammodo impediunt. Ipse etiam sanguis coagulatus aliquid huc conser re videtur. Interea animadvertendum, Eaemorrhagiam licet in initio vix ac ne viae quidem Observetur, tamen Vulnerum S clopetariorum haud raro sequelam esse, scilicet eo momento, q o crusta Gangraenosa separatur,
vel Suppuratio lucipit, vel etiam quando Febris in saviiuatoria vehementissim locum hab et. Usto