Dissertatio medica inauguralis, de rheumatismo ...

발행: 1824년

분량: 32페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE RHEUMATISMO.

15l Postremo, si quando Rheumatismus adi organa interna regestUS fuerit, Signa communia inflammationis iis praestat. Perieardium, exempli gratia, rubet, lamina lymphae coagulantis intus obtegitur, Serum multum in cavitatem suam profundit, tandem puris nonnihil. Cor signa inflammationis vulgaria ostendit, Vasculis turgidis, lympha effusa:

et in casibus graVioribus ulcera purulenta. DE CAUSIS. l. CAUsAE praedisponentes. Hae sunt temperamentum Sanguineum, aetas florens, proclivitas haereditaria. 2. Excitantes Sese in easdem Species, aenoS Supra morbum, dividunt. l Rheumatismi acuti sola causa frigus est. Hoc autem Variis, propemodum infinitis sontibus originem ducit. CONCLIVIUM ENIM CI-LORE nostrum inaequali sit, uti alia prae alia

22쪽

corporis parte vehementer hyeme frigescat: alia quidem calescat. Crebrae, atque ut mos jubet, figurae vestium mutationes, alia frigoris origo. Incauta quoque earundem depositio eodem pertinet. Coeli vero intemperies, et assiduae aeris Vi- Cissitudines, sive Vertente anno, Si Ve tempeState, longe principes Rheumatismi causae sunt. Vices enim omnes hoc vitium habent,

ut vel irritabilitatem Vasculorum augeant, vel lumina eorum constringant. Hine imminutum frigus corpus succedenti algori praeparatum dat: auetum Vero cutis Vasa constringit, Rheumatismum assert. Minus igitur interest, an locus aliquis polo Vel aequinoctio propior sit; Sed an aer ejus vicissitudinibus sit obnoxius. Hine multae terrae, soli propius admotae, ut Americanae, tamen, propter alternationes Rheumatismo

insestantur : dum plagae Europae frigidissimae restant fere immuneS. Sed calor coeli frigiisve non sola caUSa.

23쪽

DE RHEUMATISMO.

Aqua hygrometrica, quam Supradietae mutationes aerem in corpus deponere Cogunt,eVaporata eXinde novus refrigerationis fons evadit. Quin experimentis Clarissimi olim WELLs , satis liquet, constitionem nubium,ae aliorum meteorum, frigus non tantum terrae, sed animalium maximopere ameere. Nubibus enim rarefactis Vel ablatis, omnium rerum naturae superficies in coelum patidum calorem suum irradiat, atque ipsa pari passu refrigeratur. Hinc sequitur homines nubilo coelo utentes, ad Rheumatismum valde proclives existere debere.

Tantum de acuta morbi serma. Rheumatismus quidem Chronicus, Seu arthrodynis, originem saepissime ab acuto derivat sed postquam 3emel hic antecesserit ab aliis omnibus causis quae eum gignere modo

24쪽

DE RHEUMATISMO .

dixi. Praeter Vero has ab ictu, nisu violento, vel subluxatione oriri poteSt nee raro, perinde ac Rheumatismus acutus, Sine causa manifesta. S. Causa proxima, Vel theoria, secundum BOERHAAVIUM, est, Inflammatio in arte- riis lymphaticis membranarum, qUae ad ligamenta juncturarum, non tam SROVa ut

in suppuratione eat Eadem fere CUI LENO sententia fuit, sed ampliata. Credidit enim frigus spasmum in vasis minimis articulorum esticere, atque inde inflammationem quandam fibrarum et membranarum subsequi. Porro propter Cait Sam eXCitantem cito ablatam, inflammationem nec in gangraenam nee in Suppurationem, quae alias terminationes ejus solitae SVnt, desinere.

Haec quidem sententia hodiernis plerisque medicis arridet; nisi forte Doctorem BAL-FOUR, Edinensem, eXcipias. Hic enim dila-

25쪽

DE RHEUMATISMO. I9tationem quandam Vasculorum accusat, quas lem tundendo ac comprimendo haud dissi culter se fugare credit. Vetustiores opiniones e latebris suis producere supersedeo. Alii acrimoniam humorum, alii lymphaticorum Vasorum, alii nerVi inflammationem causati sunt, Sed nemo Satis probabili documento sustultus. DE DIAGΝOSI. RHEUMAΤ1sΜUM distinguere oportet, a Podagra, Scorbuto,Lue Venerea, Fertostitide, generatim, ab inflammationibus variis locat libus spociatim. Primo de Podagra. Rheui matismus juvenes plerumque adoritur Plei nos, sanos, vigentes : otio autem et luxuriai fractos senes podagra occupat. Haec a Vi-l tio haereditario, illa ViX, aut ne CenteSimos quidem exemplo, pendet. Podagra porro

26쪽

DE RHEUMATISMO .

translationem, sed non eandem patitur; nam vix ab alio ad alium musculum transit sed potius ad partes internas. Febris Rheuma tismi perpetua, Febris Podagrae Crebris remissionibus interrupta. Causae porro Valde diversae sunt. Sed conditio ventriculi maxima reS CSt, nee temere aliquem fefellit. Ra ro in Rheumatismo incipiente Stomachus laborat; rarissime in podagra, si unquam, in

A doloribus scorbuticis distinguitur Rheii-matismus, febre sua, pulsu fere praeter solitum Valido : dum in scorbulo, color urinae lividus, computrescentis corporis Signa, debilitas ingens prominent.

A syphilido distinguitur febre quae syphilidi sero nulla : situ doloris in Rheumatismo apud fines, in syphilide media apud Ossa.

Porro lecti calor syphilidem eXasperat, ab terum vero lenit. A laeri astitide, co quod Calor CompeSeai hujus, augeat prioris dolorCm.

27쪽

DE RHEUMATISMO.

21 Inflammationes topicae sigillatim discril minandae sunt. Γneumoniam a pleurodyl nia febris et pressus distinguit: Nephriti

dem a lumbagine, urinalium ae genitalium

bri deformitas, febrisque heetica. DE PROGNO M. DE morbo aliquo praesagium bifariam respicere debet: ad periculum Vitae necnon ad morbi probabilem curationem. Quod ad vitam attinet prognosis tutissima est: imo acuti Rheumatismi curatio raro fallere

solet. Contra si arthrodynia sit, qUamViS medicina multum delinire valeat, raro Sanatur ;ideoque utcunque sospes sit vita cautissime de curatione prognosticRre Oportet.

28쪽

DE RHEUMATISMO .

Postremo si ad partes internas metastases fiant, summo periculo VerSatur aeger, praesertim si cor vel cerebrum impetus translationis corripuerit. DE CURATIONE. MEDENDI consilia duo se offerunt: I. Morbi violentiam praeSentem, Sedare. II. J Iorbi cursum, quantum liceat, intercipere.

Ad primum consilium laudata sunt Sanguinis missio, purgantia, sedantia, epispaStica, compressio; balneum frigidum, calidum,

tia. De iis sigillatim breviter agendum crit. Sanguinis detractio omnium princeps remedium est. Plerumque una liberalis detractio, pro aegri aetate viribusque satis erit: sed si signa nihil leniora appareant, corpiis robustum, juvenile, tuto iterabitur.

29쪽

DE RHEUMATISMO.

23Nihilominus hoc validissimo remedio haud

abutendum erit, quoniam corpus mire debilitet : nimium, non tantum morbum pro

trahit, sed proclivitatem ad arthrodyniam saepenumero gignat. Caute igitur post sanguinis quod satis sit Vena abstractum, Cucurbitam vel hirudines potius adhibeant: quorum quidem Virtus aliqua specialis in

morbis articulorum esse, multis Creditur. Ex omni hominum memoria, in morbis febrem acutam habentibus, Usurpata sunt diaphoretica, tartras antimonii, et ipecacvana ad hunc USum maxime accomodari putantur : quiPpe quia naUSea qUam moVeant, haud minus utilis videatur quam humorum ad cutem impetus. Tinctura guiaci simpleX,l vel ammoniata, acetas ammODiae, Carbonasi ammoniae, Opium, aether Sulphurieus, Calol melas cum opto Conjunctus, hunc ad finem 1 suis laudibus non carent. Omnium Veroi optimum Videtur renovatum Nilper remedit iam balneum Vaporarium, Vel Sulphureum.

30쪽

Purga=ntia ambiguae enicaciae sunt; sed lquando alvus adstricta est, vel ullo modo lperturbata, exhiberi debent. Sedantia.-opium, digitaliS, Conium maeu- ilatum, hyoscyamus, et alia multa nareotica eo nomine adhibita ac laudata fuere. Opium sedat dolorem quidem, sed nimis stimulat, quapropter hyoscyamo et digitali proponendum. Refrigerantia et diluentia optime proficiunt. Digitalis in desuetudinem Venit. Cinchona otiam adhuc inter plures famam quam a FoRDYCE et HAYGARTH accepit,

retinet.

mPre io, saltem pulsatio, olim a Celso in articulorum dolore laudata, nuper a Doctore BALFoUR in antiquum honorem restituta lfuit, multumque ampliata. Fartem enim dolentem non ut Celsus vesica inflata pulsat, sed fascia lanea gyratim circumvolvit, inde

actionem morbosam repressum iri autumat.

SEARCH

MENU NAVIGATION