Dissertatio medica inauguralis, de rheumatismo ...

발행: 1824년

분량: 32페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Quod arthrodyniam attinet, remediorum multitudo inertiam suam nimis aperte edo

cet.

Diophoretica optima ; haec tamen Supra dedimUS. Balneum frigidum, et sub divo exercitatio proxima his sunt: imo, ut Vere dieam, Omnium plurimos Sanatos praestant. Stimulantia quoque multiplicia. Vapor aquae calidae antiquum remedium est, et recentiorum eXperientia probatissimum. Cucurbita Sicca, olea stimulantia, maxime terebinthinae, vis electrica, balneum sulphureum saepe mire proficiunt. Saepe spem omnino docipiunt. Denique, roborantia omnia, Coelum mite, aequabile; cibus simpleX, concoctu facilis, nutriens, eXercitatio diurna, Optimum prophylacticum constituunt. Tritum est et

32쪽

sere anile adagium, lanam ac patientiam' Rheumatismi unica esse remedia; harum vero prior si non remedium, Saltem propugnaculum firmissimum contra novos impetus morbi praebet. Atmosphaeram quasi corpori circumjicit aeris calidioris, utque cutis spiret, sudor fluat ubertim, essicit.

SEARCH

MENU NAVIGATION