Vita Francisci Borgiæ tertij Societatis Iesu generalis a P. Ribadeneira Hispanice scripta; Latine vero ab And. Schotto Antuerp. vtroque eiusdem Societatis sacerdote. Accesserunt nunc primum Pia opuscula Francisci Borgiæ

발행: 1598년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

z DE VITA FRANC. BORGIAE Igitur FRANCISCUS BORGIA

Gandiensium Dux quartus,post Societatis IE S V sacerdos, & Praepolitus Generalis tertius, filius fuit primogenitus Ioannis Borgiae Gandiensium Ducis tertii. Natus matre Ioanna Aragonia,Alphonsi silia,eius qui Ferdinandi Regis Catholici filius fuit: Idque Gandiae, quod in ConsentaniS tertio lapide, Leucas Hispani vulgo appellant, a Sucronis fluminis ostio, nono vero V lentia situm est oppidum: ante diem V. I. Nouembris, qui dies Simoni & Iudae Apostolis, anniuersario ritu facer est:anno is I o. reparatae salutis decimo silpra millesimu,& quingentesimum: Iulio secundo Pontifice Maximo Ecclesiae Romanae clauum tenente,Imperii vero Maximiliano I. Ca sare: cum apud Aragoniam Regnum obtineret Ferdinandus Rex, cui Catholici cognomentum merito tributum, FRANCISCI nostri proauus: quique Castellaetum regna administrabat Ioannae filiae nomine, & Caroli nepotis; qui post & Hispaniarum Rex,& Imperator eius nominis quinctus fuit. Borgia vero gens, Hispano inter familias clara in primis,& nobilis, ex uua meri Principes prodierunt: Pontifices duo, Calixtus tertius,& Alexander Sextus; Cardinales, & Duces plurimi. Mater Ar . uida,

22쪽

LIBER PRIMUS.' a 'uida,cum uteri doloribus angeretur,& Religiosbrum hominum preces factitataque adhibuit,&pauperibus multa eleemosynis

elargita est,ut felicem partum ederet: tum Beatum Franciscum, cui addicta maxime, dum viveret, appellauit. Partui vicina, eius cingulo ex Diuae Clarae coenobio oblato, feliciter enixa, & ex voto parens, FRANCI S C 1 nomine partum honestauit.

Hic iam summa cura diligentiaque ab

Vtroque parente educatus, primis statim fidei Christianae rudimentis imbutus, Vna cum lacte ea virtutis semina imbibit, quae

in omnem aetatem adhaeserunt. Cauerunt

diligenter, ex Platonis praecepto, ne tene- ζψ δ ra aetas ineptis nutricum fabulis inficer tur. Orationibus pro captu aetatis, Deum frequenter precabatur, flexis etiam gentibus , Vt a parentibus edoctus ; libentius etiam sua sponte: quod indolis optimae; virtuti sque argumentum visum est. Diuum Iacobum inter ceteros colere; aras domi

erigere, imaginibus Sanctorum placari, si

Vel,Vt in tenera aetate, excandesceret, vel

lacrymas funderet. Erat & iblemne familiae Borgiae vetere instituto,ut e Diuorum numero aliquem quotannis sorte educeret. Seruabat religiose hunc morem puer etiam tum FRANCISCVS: quem etiam A r in So-

23쪽

DE VITA FRANU. BORGIAE in Societatem induxit, prius quam familiam ducere coepit.) Divi nomen cui O, uenisset, is professo die duos mendicos vicatim collectos alebat; festo vero, binis bini mares, feminis feminae, ad mensam ministrabant. Mores candidi, suaves, sine fastu, neque, ut in hac aetate plerumque, dissiciles: sic fiebat,ut carus omnibus, qui'

buS Vteretur,acceptusque esset. Septimum iam aetatis annum attigerat, cum praeceptori Ferdinando, Theologo insigni, negocium parens dedit, ut primis Latinae

linguae praeceptis erudiret accurate, d scribendi rationem traderet. Morum item praefectus, vir nobilis, ut custos additus,

qui aulicis moribus imbueret;salutandiquet comiter, & agendi ossicium doceret. Hi inter se, non contentione, inuidiaque disia sentiebant; sed honesta potius, & ab Hesiodo laudata aemulatione, suum quisque munus sedulo obibat. Neutri perdissicilis

ad formandam primam illam aetatem prouincia fuit,quou docile ingenium puer nactas esset,& obsequens, nec ad parendum

pervicax. Decimum agebat annum, cum

Verbi Dei praecones in templis libenter audiret: qui si forte, ut diserti homines, actione placuisIent, eorum venuste gestus exprimebat, sententias memoriter recit

24쪽

LIBER PRIMUS. s i

bat. Concionari ab auia,& amita puer iussus, ea tum de CHRiSTi assertoris nostri cruciatibus verba fecit, supra quam ab ea aetate exspectari posset: ut non pueri, sed Spiritus Sancti vocem audisse se, qui aderant, affirmarent. Matrem decennio maior morte amisit, anno post natum Christum, millesimo quingeteumo vicesimo, Aegro- Ιoo, tantis salutem a DEO,si ita placitum esset, postulare,lacrymas fundere, obtestari. Ad haec in cubiculum sine arbitris secedere: flagellis in se ipse saeuire; sua ne sponte, an a piis hominibus edoctus, non habeo dicere: illud tantum; praeclare iam tum iecisse 'fundamenta,initiumque fecisse austerioris Vitae. Matris obitum luxit, quoad aetas illa patiebatur, & constanter tulit. Consilia, Vitaeque praecepta piae matronae ad evtremum usque spiritum retinuit, religioseque seruauit.

adolescens patriobolo egreditμr. UMULTUATVM ea tempestate Isai,

in Hispania ciuili seditione, abiente

Carolo Rege,qui tum in Germania, imperator appellatus, versabatur. Plebs enim secessione arma aduersus Optimates indueint. Miritando libertatem inclamare,

25쪽

DE VITA FRANC. BORGIAE es ad pileum etiam seruitia vocare. questa 'a diuitioribus,potentioribusque oppressam se, aegre Vitam tolerare, grauem seruit tem seruire. Tempore,ut sit, paruis e prin cipiis orta seditio huc demum euaserat; uti castris locatis signa conferrent, neque a nobilium caede inflammatum vulguS te peraret. Non eius expers calamitatis fae-Ditum enim in omnes maiorum gentium familias Borgia gens. Iam enim Palmani inter,& Gandiam patentibus campis coniurati cum Prorege,omnique adeo nobiliatate manus conserere ausi, superiores eu serant: turbati, fugatique nobiles terga Verterant. Gandia praedae cessit ireptaq ; confestina: uti vix matrem Ioannes DuX,

sororem, & filias, Virgines DEO ad Diauae Clarae consecratas, emittere potuerit.

FRANCIs Cus filius fuga falute, admisso equo, inuenit; Dianium, qui quarto inde

lapide portus est,delatus. Inde cum parete, & Prorege,nauigio in arcem rupi impositam Venit: quae rupes a forma Paeninfula ab incolis vocatur. Hinc Caesaraugustam eum parens deduxit: 'ipse tranquillatis rebus, caesis ad internecionem, fugatisque a SC--

gobrigensium Regulo rebellibus, domuni

tandem reuertit. FR ANCISCVs in au 1-culi Ioannis Aragonij Archiepiscopi Cae-

26쪽

LIBER PRIMUS. Ii saraugustani contubernio haesit. Is artibus, i quas liberum scire aequum est adolescen-- tem, Grammaticis,Musicis, & equestri di-- 1ciplina, ab optimis doctoribus imbueni dum curauit. In his tamen FRA N C I S C VS a pietatis studium minime negligendum duxit. Audierat tum, verni temporis ieiuniis, cum de rebus diuinis ad populum sermo- a nes haberi solentiamiliae Diui Hieronymii disiertum hominem, de ultimo Vniuersi 8 Iudicio vehementer, firmisque lateribui . perorantem : iterumque de Christi passi, Cruciatibus. Pupugit nimirum adolescentis i animum Dei verbum, ancipiti gladio acu-l: tius: illinc timor tribunalis i litus 1 eueri,ubi , Omnes sisti nos oportet; hinc commisera- i. tio dolorum in Cruce, sui redimendi gra- t. tia, susceptorum. Quibus rebus adductus, a fastidire praesentia, & iam tum de perfe-it elioris vitae ratione, in aliqua piorum ho-t, minum familia transigenda, animo agita- re: sed quia annis minor,neque integra res ei, qui nondum sui iuris esset: illud i item, commodi accepit, uti res omnes prudens, lius, quoad aetas ferret, ne transiuersum

t. animum agerent, administraret. Caesar-

augusta Bae in ut incolae Granatensi in se regno situm oppidum appellant ossicijdi gratia in Ham se dedit, inuitatus a lectissi- γ , A mafe-

27쪽

8 DE VITA FRANC. BORGIAE

ma femina Maria Luna, proauia, uxore

Henrici HenriqueZ, qui Perdinandi Regis Catholici patruus, dc Praetorio praefectus, magnus item Legionensis militiae Magister erat.Huc etiam auia MariaHenriqueZ, illius filia, cum amita, sororibusque ciuili illa secessione, pedestri itinere fuga dila Psae peruenerant. Quarum consipedita,etsi delectatus FRANCISCUS, in morbum post tamen, itinerum forte incommodis, incidit. Sex ipsos menses lectulo assixus, iacuit. Mox cum meliuscule haberet, ecce tibi terraemotus; periculosus iuxta, & di

xurnus. Igitur quadraginta dies sub dio, &pellibus, lectica usus,egit;haec illi tectum,1ectumque, periculo declinando, praebe' ibat.Sanus iam,Valensque, missus a parente Tordesillam oppidum id Turrim Syraηam sine auctore quidam vocant ad Catheri- l' nam, Principem Hispaniae, Ioannae Regianae filiam: cui de more seruiens, operam adolescens nauauit; priusquam ea Ioanni II i . Lusitaniae Regi nuptum daretur.Cae 'sarauguitam post, Unde Venerat, ad auun cuium redit: qui patruum sapiens, ne otio adolescens quod vitiorum omnium semi-

narium est languesceret,ad Philosophiam, de more, appellere animum iubet: & dis. serendi primum ratione imbuendum tra-

didit

28쪽

LIBER PRIMVs. ' '

didit Gaspari Laxo, subtili tum Philoso

pbo; sea, ut ea tempora erant, minime diserto; quod aetatis potius, quam hominum vitio,Humanitatis ibi studia iacerent: quibus caeterae artes, tanquam in bono lumine collocatae, splendescunt. Diale- cticam vero facultatem Borgia tractabat, qua disiputando, qua dictata euoluendo, perinde atque lauream , Academiarum more, accipere constitutum haberet. Pe ceperat, radices scientiarum amaras, fi ctus ex se dulcissimos efferre. Ani mi vero, quod caput est, pietatisque silmmam curam adhibuit, ne assiduo litterarum studio, nimio sui neglectu siluesceret. Igniculos itaque animo insitos identidem excitabat, assiduo Sacramentorum Poenitentiae, MEucharistiae viu. Si quod spiritui bellum

intestinum naturae fomes,& Daemon f Ceret, adorationem, confessionemque, tamquam ad anchoram confugere. Quibus

rebus fiebat, ut domesticas aulicorum, ¶sitorum blanditias, adulationis plenas,& libidinem, casti Iosephi exemplo, effu- . II. geret;Vlysiis denique more,obturatis cera

auribus, Sirenum Voces praetereundo, ad scopulos non adhaeresceret.Sacros adhaec

libellos de rebus asceticis, domi libenter lectitudo, qui animos potius,quam oculos A s Pascunt,

29쪽

io DE VITA FRANC. BORGIAE pascunt obfirmata mente virtutem am

plectendam ; vitia sibi fugienda persuaserat, illud Regij Vatis saepenumero usui

PDL OP. pans; Iuravi, ct statui custodire iudicia iustitiae tuae. His potissimum rebus ad facrum comiugium,castum integrumque corpuS attu-uisi. s. ad lit. Quod & in Nebridio, equite Romano, laruam. Sanctus Hieronymus mirifice praedicauit.

CAPUT III.

In aulam Caesaris proficiscitur. VNDE VICESIMUM aetatis a num agebat, cum Caesaraugusta domum, visendi parentis gratia, reuertit: humaniter ibi menses aliquot habitus, missionem deinde postulare coepit;liceret pace illius, cui semper dicto audiens fui iet, in aulam Caesaris migrare, Ut in tanti 1e Principis clientelam daret, cui Christi

num orbem multum esse merito debitu-Tum augurabatur. Parens filii prudens consilium probare. Amo te, inquit, de hac senteuria, sti: ct volo,n viz. unico te non imitus carebo, dum e re fit optimi Principis Matite igitur animi, ct quo tua re virtus, ct maiorum exempla pocant,

perge Familiam hinc proficiscenti adornat, qua honeste stipatus in Vaccaeos venit. Hic Pintia,quae hodie Vallisoletum, Caesaris tunc sedes, nobilissimis omnium nationum

30쪽

xionum viris abundabat. FR ANCISCUS, ut in hoc aetatis flore pulcra erat, & imperio digna sorma, facile omnium in se oculos conuertit. Hic igitur, Deo bene iuuante, ita sin comparauit, ut post paullo falsam eorum refellerit opinionem, qui dicerent, aulicum simul Christi,& Principum assectam esse vix posse. Vt enim C rota placere FRANCISCVS ex ossiciobbnixe studuit; sic ad Christum respectum habuit, rerum omnium inspectorem, Miudicem: vii nihil equite, & Christiano, quae laus summa est, indignum diceret, ageret, cogitaretve. Domesticis itaque ignavo otio, aleae ludo, libidiue, obsceno sermone, & iurandi praua consilietudine, qua verbo,qua exemplo, interdixit. Quae mala, ut sunt, pestes palatij iuuenis appellabat. Qui lenocinium, impurum admodum vitium, profiterentur, suas sibi res habere iussit. liis inquit, volaptatem parasti,

Gnathones, Thrasones, ct ollae amici a sentando asserant mihi, ut quod sentio dicam, non placenta

Placent vir graues,ct innocentes, qui verum dicere Iibere audeant . Seruos aiebat, non tam dominis honorem stipando adferre, quam contra a dominorum bona existimatione de-Cus mutuari. De aliorum fama detrahi, se

Praesente non sustinebat sed vel modeste,

SEARCH

MENU NAVIGATION