Vita Francisci Borgiæ tertij Societatis Iesu generalis a P. Ribadeneira Hispanice scripta; Latine vero ab And. Schotto Antuerp. vtroque eiusdem Societatis sacerdote. Accesserunt nunc primum Pia opuscula Francisci Borgiæ

발행: 1598년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ordinum haberentur, morbo item angi- nae decubuit , ut sanguine paene fauces obstruerentur sed linguae licet usum amiat sisse videretur, mentem tamen in DEUM fixam tenuit: ad mortem obeundam ansemo, quam Vnquam alias, paratiore. Ianitum enim singulis mensibus pane illo ca lesti, criminibus exotatis, vigilabat. Prae- ' ter illa morborum incommoda, stimulos ad pietatem addidit tristis nuncius Gandia de morte Mariae Gabrielae auiae allatus:

quae lectis stima semina, vita prius pie, in-

- et

nocenterque acta, post in Diuae Clarae coenobium sese abdiderat. De cuius vita, moribusque quando locus manum inijicere videtur, pauca de multis attingame

di merabat, auiam sibi pienti limam obtigisse,Mariam HenriqueZ, Catholici Regis

Seidinandi patruelem, quam Ioannes Bor gia Gandiensium Dux secundus, thalamicon nem habuit.ded illo im matura mo te praerepto, haec octauo decimo aetatis

anno vidua relicta est i susceptis duobus

42쪽

LIBER PRIMVS. . 23

Iiberis, Ioanne, & Isabella: quae tenera adhuc aetate ad Diuae Clarae DEo sese

votis obstrinxit; Ioannes Vero natu maXimus, in matrimonium Ioannam Arag

niam cepit, ex qua FRANCISCO, primo iam partu suscepto, ad Dium Clarae M ria, filiae liabellae exemplo, migrauit. Nec, ut maxime Optarat, praeitare, citius licuit: quod ut piam matronam decet, luberi antea parente orbati recte educandi, prolesque ex iis propaganda esset. Cuius iam voti compos, in tot, tantiique Vitae miseriis, nihil coenobij inlitudine duxit antiquius. Ioannes Dux tertius factum il- Iud heroicum, lacrymis deprecari, & dis suadere frustra tentauit: veritus ne quid unico familiae,nominisque heredi FR ANCI SCO recens nato, humanitus accideret. At illa: Elo vero hoc te si metu libero. Natus enim tibi FRANCiSCVS talis,tantusque eua de si ut muliorum instar liberorum unus t. Huius

itaque diuini benefici, nomine Hrumque gratias DEo quotidie agere, nisi ingrati esse volumus, v cese est.Equidem de me asyrmare possem, quoties in Virginum D E o laudes canentium coetu versor. toties angelorum choris interesse videor. Hanc cur inibi veram voluptatem, fli, inuideas, non video. Paruit his dictis Ioannes, inuitus tamen. Tertium itaque, dc tricesimum aetatis an- . B num

43쪽

α DE VITA FR C. BORGIAE num attigerat, cum Maria, abdicatis aulae titulis, Regum se maximo consecrauit: Corporis tamen ea imbecillitate, ut veli annum superesse posse inter velatas Virgines, tam austera vitae abstinentia, negareat medici. Atqui, DEO iubent , treSipis,& triginta annos in coenobioaumma α religione,& di sciplina, Vixit; ceterisque omnibus exemplo fuit, nulla dignitatis, Anatalium habita ratione. Iam enim Mariae Gabrielae, ut sacrae solent Virgines, nomen adscivit. Filia, cum sorte Abbatissae,

ut vulgo nominant, titulo Virginibus praeesset, matri pro tunica detrita nouam tradidit , iussitque veterem sibi indumento , relinqueret. Certatum hic utrimque ossi- ciose de attrita veste, dum neutra alteri eam concedit. cessit tandem mater filiae, ut dignitate tum maiori ; hoc addito,aug .rij loco: Habe tibi, ta, vestem meam, quam mile asseruisti astritam: faxit parens ille Universi. DEVS, qui nos nostraque revicit, tum demumaeam abistias, cum in Carpetanorum Regno ut post Cuenit nostrarum Virginum Diuae Curae titulo

tiam Corellam Virginem nobilem, C in

icntanorum Comitis uuam, a Maria gidi

carissima, morti vicina, quod sine illa vitam sibi acerbam sore putaret obnixe ob-

testando

44쪽

M' . - LIBER PRIMUS et

testando petiisse, ut defuncta a DEo impetraret,sibi in . caelum subsequi statim ut morte liceret. Facturam se Maria reccpit. Visum non longo post interuallo illius spectrum, iamque voti compotem factam nunclauit. Sic non diu post Ignatia feliciter vita decedens,subsecuta est. Nec minorem illud admirationem legenti pariet; pridie eius diei, quo vita migrauit, mortem prae sagi isse: Cnis,inquit,ad Mariam letu, Comitis Diani j sororem,conversa Dei benignitate,

hinc tanquam e diuersorio in caelum, ut spero oopto, evolabo. Interea febri ardentissima, ut anteactae vitae errata expientur, excoquar: nihil enim

immundum sedes illas introibit. Sed in his ardoribus illud postremum morienti ocium praesta, ut pace tua erat enim vicaria auctoritate praedita sitienti mihi frigida porrigatura nec enim nisi summa neces itaresagitabo. Vix dicendi sine lac gat, cum febris medullas occupat, adeo V

hemens, Ut flammis ardere videretur. Dux enim IoanneS,manum exosculatus matris

benedictionem postulans, postremu iam vale de more dicens, ignis se carbones, non hominis manum, contrectasse assise mauit. Franciscae filiae, quae cum imperio praeerat, benedicens, id negotij d dit, v simul extremum emasset spiritum, hymnum illum, Te Deum laudamus, cum

B s gratia

45쪽

DE VITA PRANC. BoRGIAE. gratiarum actione a Uirginibus decantari iuberet; quod DEI benignitate, tandem aliquando, veluti vinculis libera igrasset. Fuit & illud sanctioris vitae argumentum: sito iam corpore, priusquam efferretur, auditas esse Angelorum voces, sacrae Vir gines praedicarunt. Qui bus etiam, cum Dux, Ecclesiasticis ordinibus stipatus, ad iusta matri persbluenda, minusque curan dum, adesset, Sacerdotes sacris operaturi silentium imperarunt; quod in illaruimodiso, cantus symphonia audiretur. Nem nem vero tum mortalem cecinisse con pertum; creditumque diuinitus auditam Vocem, ut saepe in beatorum hominum senem,Gregorius Pontifex accidisse commemorat . Hic matronae religiosissimae exitus fuit: cuius iactura FRANCISC VS, quod vitae magistram re, consilioque iuuantem amisisset, vehementer indoluit: patrocinio tamen, quod DEO potiretur, iam tum se foueri sensit. Cuius etiam precibus in Societatem IESU se, tanquam inportum post esse delatum, existimauit.

SAPUT VI Q lI sabellae Augustae mors.

46쪽

trium, & quingentesimum gesta: haec, biennio poli, non minusquam illa admi- Dry

randa, acciderunt. Carolus Caesar Tol ti,' quae Carpetanorum caput, Regumque sedes Gothicis temporibus , ut Hispaniae tvmbilicus, fuit, omnium ordinum comuentum agebat, magno & festorum ludorum apparatu,& nobilium,plebisque plausu. Sed, ut plerumque fieri seler, gaudia luctus contaminauit. Iabella enim Augu-sa,Caroli uxor,vita decessit, magno Caesari siti relicto desiderio. Erat enim foemina ob singularem pietatis cultum, & in egenos Iiberalitatem, omnibus cara: & Vt illo, non peregrino, caelo nata, Hispanica ingeniacum nosset, moderabatur eῖregie.. Decretum Caesaris auctoritate, uti Marchio Lombayae stinus deduceret, Illiberim versus: quae urbs hodieq Granatensis Regni caput, templumque in ea sepulcris Catholiconim Regum, auorum Isabellae, clarum. Qui Reges, maiorum memoria, eam urbem Mauris erepta CHRISTI r no vindicarunt.Efferebatur insigni poma cadauer, stipante FRANCISCO cum' omni familia,& uxore. Hic nihil ad cust diam, decusque seneris, ac siimpius quod pertineret, praetermissum. Illiberitanis . compositum corpus traditur,vii Regio si

47쪽

as DE VITA FRANC. BORGIA Ecello maiorum monumentis inserretur: Ecin acta publica, tabellionis fide, & manu,

referunt, Augustae. hoc cadauer esse, quo tempore, cuius Opera acceptum, conditumque. Nudata vero facie, Vt agnoscere- tur,ne qua sorte fraus commissa esset,adeo deformis apparuit, Vt spectantibuS terr rem incuteret, graui etiam odore, itineris comites fugaret : xt qui testificari auderet illam ipsam Augustam esse, repertus sit nemo. Moriens enim, qua erat matrona Verecundia, nequiS corpus tangeret, Vel aromatibus condiret, mandarat. FRANCI SC vs selus mansit, &quanquam iure iurando firmare non auderet, eamdem illam toto terraru orbe clarissimam Principem esse, quod adeo siti dissimilis appareretallud tamen ,sancte,& conceptis ver bis assirmans, in acta referri iubet, ipsam Augustam videri; quod nihil eorum, quae ad fidam custodiam pertinerent, in Illibe ritano itinere, sciens, prudens, omisissςt Hic tacitus ille secum, Sc moestus, praesentia praeteritis committen8, cogitare: . Haeccine illa sunt Iumina,quae omnium in se oculos converterant'haec venustas illa, quae asia η formas exstinxerat' Tune I bella'Tune Augustia' fallunt, oculi' aberrat mens Sed non sussunt: Nimirum h .mmarim haec rerum vicissitudo est. I nunc, fragite vlud

48쪽

iruilformae bonum admirare.Illud sane verum, certumque est, uno hoc, breuique aspectu Cadaueris, adeo immutatum, suique dissimilem redditu & ipsum FRANCis CVM,

ut eumdem esse negares. Iam tum enim

diuina luce illustratus,longe diuersa media tabatur, animumque sierio siemel induxit, ifalsa haec, fluxaque bona, Ermam, diui tias, clientelas, honores, pro nihilo esse ducenda; vera illa, aeternaque sectanda;

caelestia terrenis, diuina humanis anteponenda. Breuibus vitae curriculum sipaciis, angustisque terminis circumscribi. Vnia . . shum singulis animum caelitus instilum; qui, morte Obita, corpori sique vinculis liaber,aut delictorum aeternas poenas dabit; . aut virtutis praemia sempiterna consequetur. Nihil itasve procrastinandum ratus, , meliora omnia, ubi primum potestas so- ' ret,animo agitare, DEOque religiose pro- mittere. Qilidenim, inquit,mihi est in caelo,ct PDL τ . a te quid volui super terram' Quae nilitas insam Psia. guine meo, dum descendo in corruptionem' Sito' iam rite in aede sacra cadauere, domum FRANCISCus se contulit, & in cubiculum confestim,sine arbitris,pessulo ianuae

obducto, se abdidit; humique prostratuis Iacrymis gemitus misicens, in has fere voreb. ces erupit : Augustinum, cπω, imitatur, sus eor

in i cum

49쪽

go DE VITA FRANC. EORGIAE cum& ille recens caelesti vulnere, cerui instar, ictus esset. O miseram vitae rationemi os laces hominum stes , o inanes nostras cogitatiopesi Quousque tandem diligimus vanitatem, O

quaerimus mendacium' Quousque veris neglectis,mbras consiectamur' Regna, imperia, nobilitas,honores, morte soluuntur formae dignitas moris, O morte amittitur: omnia denique cito ex laetitia, ct

voluptate; ad lactμm, ct lacrymas recidunt. En illa Augustarum pulcherrima, ut in sinere deformata faceti Expergistere igitur anima mea, expergis ereranquam e veterno. Sat Principi mortali datum. Te, te sequar immortalis. Illumina D E V s oculos meos, viamque commonstra; ut quod reliquum edritae spacium, perbreue illud quid at quantum id est, recte, pieque transigatur. Sic fere F RA N-C I S C V S, . fusis Vbertim lacrymis ; repetens identidem illud: Sat datum mortali Principi; deinceps immortali seruiendum, si sapio. an cribam igitur reliquum vitae tempus Regiaqcaelesti. Noctem, quae subsecuta est, apxiis hisce cogitationibus in inanem traduxit.

Postridie eius diei, facta re diuina, paren latum est, iustaque rite periluta. Mox Ioannes Auila, Ecclesiastes insignis, &,

quod stripta testantur, egrigia sacrarum litterarum peritia, & pietate, pro concio- . ne breuiter Augustae laudes perstrinxit: vehementer vero, ct fusius, vitae mortalis coita

50쪽

LIBER PRIMUS.

ti conditionem,sipes hominum in nes, mise- i rias,calamitatesque innumerabiles praedia, cauit. Nec pupuδit solum FRANCis C animum, qui Sumitus iam ictus esset; --

. rum & gladium spiritus, DEI verbum,. altius adegit. Sumpto itaque modico in

i meridie cibo, sacerdotem illum ad se asei Cessendum curauit: vulnus aperit;mentemi animi detegit ; rogat, 'uae in rem futurai . , existimet, audacter edisserat. Ille aulic rum tria potissimum vitia fugere iubet; ambitionem,inuidiam,libidinemque,tan quam animorum pestes,praesentiaque u nena. Alter hic stimulus accessit. Redditae ea tempestate litterae amitae Franciscae Iesu,quae ad Vitiae Clarae Gandiae velatis Virginibus praeerat. Narrat, visum sibi in oratione FRANCiSCVΜ, dum in Illib ritana profectione esset,lendere ad DE vu

manus, supplicem: deinde manu diuina sublatum, ad optima quaeque subuectum. . Augustae etiam animam a sacris Virginibus spectatam; e purgantibus flammis in. Caelum ab Angelis elatam. Qitibus visis. tametsi siummo iudicio, atque dilectu fides habenda; quod multae simplicitate dec

. Vae mulierculae, graues etiam viros in errorem traxerint illud tamen inficiari

nemo potest, sanctissimis hominibus vera saepe

SEARCH

MENU NAVIGATION