Vita Francisci Borgiæ tertij Societatis Iesu generalis a P. Ribadeneira Hispanice scripta; Latine vero ab And. Schotto Antuerp. vtroque eiusdem Societatis sacerdote. Accesserunt nunc primum Pia opuscula Francisci Borgiæ

발행: 1598년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DE VITA

ANCISCI

societatis I si s v Praepositi G neralis ab Ignatio Terth LIBER SECUNDUs

ANDREA SCH OT TO Societatis, ψ . eiusdem interprete. .

abdicatis Fortunae bonis quae gesserit.

sentiebat, & praedicabat, quam quo bonis sese omnibus exspoliasset. Liber enim a curis, uni DEO, qua re nihil illi iam tum erat antiquius,sese dabat. Id ut procederet felicius, sacris initiatus est. Quo quidem Ordine ne indignus Videretur, orare iam in dies DEUM , corpusque castigare sblitus erat.Nec enim ignorabat,ad illa adyta ill tis manibus irrumpere, sacrilegio assine crimen esse. Ritus iam, cerimoniasque edidicerat. L olam itaque contendit,primamque Liturgiam obtulit, tribuens hoc

92쪽

Ignatij,& patriae,& pietati, LSextilibus,

anni post Chriitum natum CID. ID. LI. Arae ornamenta, mappasque graphice elaboratas, atque sororis acu pictas, Ludovi cae Borgiae Comitis RibagorZae adhibuit. Ioannes vero Borgia, filius, Eucharistiam de manu illius sumpsit. Iulius tertius Ponti Max.liberaliter FRANCi SCO Iubilaeum, ut nominant,indulseratot cum primo publice facris operaretur, quotquot rite con fessi adessent, is Veniam acciperent pecca- torum. Igitur V ergaram in oppidu secundo

ab Ognato lapide, ut ad plures sacrificii

manaret utilitas, properauit. Incolis simul atque innotuit,tantus fuit subito hominum circumcirca concursus, ut spaciosum quidem templum,non caperet. Quare sub dio aram erigere necesse fuit, iuxta D. Annae sacellum : totque ad caelestem mensam accesserui, ut meridiana hora longe transbierit ; mirantibus cunctis, prae gaudioque a lacrymis non temperantibus, quod Ducem Apostolico habitu libeter spectarent, qui summa animi magnitudine titulos, fa-- 1iumque, cum Euangelica inopia; εc pia puram cum Religiosorum hominum attrixa veste commutassiet: siue quod rarum, re initens aeui nostri exemplum esset; sive

quod populari iudicio cuiuis honori face

93쪽

74. DE VITA FRANC. BORGIA Ddotium postponerent. Facta re diuina, ad populum cinacionatus est. Rogati plerique Ρar eo conci ante, cuius aut sermonem ignorarent,ob idiomatis diuersitatem;aut, quod longius in tanta hominum corona, a suggestu abessent, non fatis audirent; lacrymati essent: illi ingenue, ut est gentis illius ingenium, diuinam in eo mcem, non humanam, diri Visam; ad haec prodigii simile esse, Ducem sanctissimae vitae spectari. Sacerdotio inauguratus, nihil duxit antiquius, quam ut colligere se, &DEVM Venerari qua precibus,qua poenitentiae effectis posset. Petiit itaque modeste ab Ognatanis facellum D.Magdalenae sacrum, mille passibus dissitum, habere liceret. Impetrauit facile; domum exilem addere constituit, & perangustam, e mam teria rudi, & impolita fabricatam, ut pampertatis amantior, aularum, augustarumq; aedium pertaesus. Huc cum paucis Sociis migrauit, quos tum rexit Michael Naua ius, sacerdos: a quo illud primum petiit, , quo Operam dare, bona illius venia, IN ceret. Quod non minore animi voluptate,

quam alij Principis beneficio summum magistratum; Prouinciamque, impetr uit. Domestica hic ossicia exsequi, ligna, & aquam in culinam ferre, ignem ac m

94쪽

dare,& ollas, teraque id genus,quasi Societatis vel infimae conditionis tiro esset Mox apparatis omnibus,mensae miniitra' bat. A Patribus,fratribuique negligentiae, erratorumque veniam deprecabatur: sin-- gulatim pedes osculatus, pro se D E V Minterpellarent, hanc ut sibi mentem perpetuam esse vellet, rogabat. His exercit tionibus probe informatus, non angustis domus finibus contetus,de pluribus ossicio bene mereri studuit: memor illius Areopagitae Dionysis, Bonum quo longius m Leo Lib. δε α . esse praestabilius. igitur excurrere in vicinos um. nom pagos, sacculo mendicantium more onu- -- Ψ.μmas, & scipionem gestare, panem eleemosynae loco vicatim, stipemque Christi

nomine exigere. Cantabricae matronae,

sanctitatis opinione, incredibile dictu est,

quam alacriter domo pedem extulerint, panemq osculatae obtuleiint. benedicti nem vicissim reposcentes, orationemque pro communi salute es gitantes. Hac pue- uos tintinabulo, virgam manu gestans, euocabat, ductabatque longo ordine camtantes in templum, forumque publicum, quo prima illos Fidei rudimenta catechistagoceret: & interrogando,& iterando sae- Pius eadem, inculcare non piguit cognitu

neces

95쪽

necessaria.His fere ossiciis horas bonas be- ne colloc it, ad Sebaitiani Vsque Cant brorum portum peruadens: hinc Victo- iriam pedibus adiens, oppidum id rellisam Cantabrorum Ptolemaeo esse putant & ipueros erudiit, & in templis frequenter iegit Ecclesiasten. l

s Cus, frequentiam hominum vitans: . latere tamen,& fallere alios perpetuo non potuit. Odor enim pietatis longius vagatus, sinitimis etiam amabatur:fama,in immemsum omnia augere solita, varie increbuerat, dum alij factum praedicant, alij viii perant. Vt enim sensus cuiusque est animi, ita fere sermones serit. Qui terrena sectan- tur,atque caduca,praeterea nihil,lii ex suo sensiu reprehendere: Indignum illo, hon res repudiasse iam ad culmen progressum; liberos certe deferuisse videri. morum Contra praestans erat de rebus, Verumque iudicium, factum FRANCISCI laudibus in caelum tollere. Nec enim honores,m

pistratus,ceteraque imperitae plebi admisranda, in bonis ducenda; animi tranquilibrate,Deiq; cultu,& cognitione felicitatem homisi ill

96쪽

LIBER SECUNDUs. 7r hominis, aut nulla re, metiendam. DEI

obsequio sese dedere, id demum esse longe, lateque imperare, liberum, & domianum,ac Regem esse: quod rerum terrenarum despicientia, infra se ducat omnia, caelestia tantum animo verset. Comine dare F R A N C I S C V M, qui excelssi antia mo Fortunae bona calcasset: gratias etiam DEo agere, quod in haec tempora, rara etiam vetustatis exempla transtulisset;qu

las viros singulos vix singulae aetates, DErbenignitate,tulissent. Ofucij itaque,&o seruantiae gratia, latentem inui. erunt viri nobiles. Inprimis Carolus Borgia Gandiae Dux,& Alvarus Borgia, filii . Martinus item Apragonius,Villae formosae Dux, qui δε-

rorem eius uxorem duxerat: Comes quoque Lermae,& Marchio AlcaniZij,generi Complures etiam nobiles viri,& Episcopi. per suos falutarunt, de mutata in melius Vitae conditione gratulati. In his & Bem nardinus Cardenas, M taedae Dux, quitum Nauarrici Regni Prorexerat, nouum Ecclesiasten audire avebat, & de ossicio Principis coram disserentem Domesticum itaque cum litteris allegauit: optare se, Pompelonamque,cui praeesset, praesente illo frui, & salubria vitae consilia capere. Dimisso cum litteris aulico, F R A N C 1

97쪽

d DE VITA FRANC. BORGIAE s C vs postridie eius diei in viam se duobus adhibitis Sociis, Pompelonam versus dodit. Hic Proregem inopinato aduentu Gypressit: qui illum ad se traduxit in aulam, omnique ossiciorum genere accepit. Muutae de ossiciis Principum horae, in multam etiam noctem consumptae. Quae in mentem venissent, qa non voce solum tradi,sed dc memoriae causia, litteris consignari cupiuit Prorex ; scriptumque religiose asseruandum curauit. Crebro ad populum,rogatus, Verba fecit in aede summa. familiisque monachorum', & monialium. Cum satis esset factum Proregis Vto,plebisque studio, Ognatum reuertit, Allaua Prouincia profectus, per viam erudiens multos, & pietatis studio excolens.

Iuctrici Principis Lusitaniae, O FRAN- CisCI litterae. NEC vero Hispaniae solum eam oram, quae Carpetanorum est, FR AN C I- SC i nomen peruasit , etiam Lusitaniae ih extremos fines usque penetrauit. Hic Ludovicus, Lusitanorum Princeps, Ioannis tertii Regis, &Isabellae Augustae, ger manus frater, FR AN C I S C VM quanti faceret, hac epistola testatum reliquit,a aste

98쪽

te postularam, semel co rear: commodo fera interest, an mi mei bensum, de deriumque lubens postpono D EVM test a pero qua uam nihil actuc de te meritus sum, amorem tameu, ι -

μι grati avi, pro veteri meo infamisiam Bose glamsario: quam tu qMidem mea sienterata dum relinquu, reque abdens DE UM 1equeris, immen-

miseriori eius non Q numerus. Tuum est itaque gratias eidem agere, quando conuerso tua opinione longe maiores fructus adfert Eosim eme illiu certo irmare liquet, verba tua quae adhuc memoria teneo, auribus meis in inare

turbatione, atque tumultu, animi tranquillitatem

99쪽

DE VITA FRANC. BORGIAE DEUM oram, nostri memoriam agas; quo semi- tam mandatorum suorum beniguus ostendat: eius luntati, non meae,- obtemperem , vitamque bea

tam, iuro bene iuuante, consequar. Si qua vero in re mea tibi opera usui erit, pergratum mihi, si per te certior fiam. Vale. Atmerino ris . Idus Quincti,

Pio Principi respondit FRANCISCVS; non tam ad pompam, quam ad vitam,m resque dictata epistola. Spiritus DBq, qui pauperum pater, idem ct misericordiarum est, gratiam tibi reserat, quod nos amice litteris consolaris, mei peccatoris non immemor. Quei etiam beneficium ad se Drtinere Socii omnes, quorrem ego mini mus sum, ingenue confrentur. Singulari hac tu a humanitate etsi mustis antea nominibus tibi obstri ctus tenebar, magna accessio facta est : quo nomine meam tibi operam addico, D E V M que rogo indies ut Atint externis te exornat donis, ita internis magis, magisique perficia r. Benedictus D E V S, qui, re Propheta regius canit, aufert stiritum Principum. Qua in res in alios Principes terribilic in te certe 'pius, acse clemens exstitit, exstisecto spiritu illo , ct fastu , quot urgent nonnulli ae astae, immemores DE i,ct ingrui. Dedit tibi Spiritum principalem quo se confirmari exoptat idem propheta. O te felicem, Princeps,cui hic in paucis obtigidi Spiritust Et o /beatam Lusitaniam,quae tales Principer, sine spiritu Primi a , semper extulisi Vtinam vero intelligi queat,

100쪽

quantum H DE I beneficium fit, auferri ab Mliquo spiritum Pr incipum, O pr incipali co Urma rri. Vtinam discrimen utriusque ogno si turi est renim belli auctorest; pacis alter: ille perturbaton, hic pacatos reddit: isse hominam,hic DEI est. M 2 gnum certe molamentum esset, si, Gant in Hyronunt mortales in Fortunae, corporisque bonis p i andis, tantum in caelestis ritu quaerendo tribue rent: Probate, inquiit Apostolai, spiritu , si eae r Dan. 'DEo sunt. Grique sane erroris tenebris eirepti, siderent acutius. Sed nostra negligentiast,ut toties .causa cudar spiritus ille diuinus, O qti item impla; carnis. vero itus siet in iudicis,ct vincat. Suum qui quespiritum hodie ducemsequitur,qui me tit , .cum contra D E I spiritui principali obsecundare oporteret. Erit,erit aliquando dies illa, cum decurso . hoc vitae spatio, aperientur libri multorum, qVi humani spiritus plani praecipites ierant, inora aspiritu, qui ad aeternae bearitia is porrum ducit. N .

DEo itaque gratias ago, cum te videam a con- uni spiritu Principis alienum, optare spiritlim

principalem. his enim spiritum pruri superat, H idem Regius vates Ate Expectabam eum, Psil. x qui fatuum me fecit a pusillanimitate spi- ritus,& tem pestate.Hic ille diuinus est spiritu, qui ubi vult spirat: qui ingressea viri cmin M, Dan. r. .

ct quomodo libitum fuerit. Hunc minoi colligere, , quia colligere se ipse detrectat, non potest. 1 in si cclamamn ab Arater: Gemm a AEt iup -

SEARCH

MENU NAVIGATION