장음표시 사용
11쪽
ipsam usque centrum descendunt, qui fit, quod
ipsa tota inde non incalescat, vel saltem in tan tum , quantum circa superficiem calet cum ex- .perientia suffossam terram non calere, sed frigere , nullosque calentes radios in ea deprehendi testetur. Responsum habe r dispersos solis radios non nisi istis in locis vires exerere, ubi colliguntur & sensibiles fiunt, cujus vestigia in ipsa superficie observare est, quae eis tam cele-TEm transitum non permittit, sed sua ex duritie lapidum densitate aliquandiu sistit & moratur, unde calor duplicatur & multipliciter augetur,
ut ad praeduras rupes atque scopulos tantus interdum ex indesinenti& conserto radiorum confluxu & condensatione oriatur fervor, quo admota casu ligna vel stipulae ardescant& des grent , quod in raro & porolo aere, Illos radios sistere non valente, ut ut soli propiore nunquam contingit. Quo enim altius in Aerem
ascendas, eo intensius senties frigus ut editissimi montes in calidis licet siti regionibus semper nivibus , glacie, geluque rigeant solo ad radices impense calente, variosque fructus edente, quamvis a sole sit remotius: Cujus in vertice frigoris, inque radice caloris cauti sola est radiorum solarium reflexio, ibi subsistentium , & multiplicatorum , quod in supremo aere fieri nullo pacto potest. Hi radii cum primum superficiem terrae penetrarunt in superficie modo juncti & multiplices sensim debilitantur, ad simplicitatem redeuntes. Unde est ut
globi terreni pars longius a centro distans haud plus
12쪽
vero altius ac propius ad solem accedere daretur, calor Uus paulatim auctus apud ipsum solem maxinxus perciperetur. Similiter cum calore terreno comparatum,circa superficiem languidissimo, magis vero atque magis versus Centrum sui sedem & collectionem invalescente , ut adeo inter solem unde calor manat, Centrumque ubi totus colle Has repercutitur media
terra Iure merito sit frigidissima. Hujus veritatis certa demonstratio in promptu nobis est : Cum enim calidissimis aestatis diebus nubes aquosae solito altius a ventis in aerem pelluntur, intensissimi frigoris vi pura puta fiunt glacies, quae frustillatim ea forma quam ab aere impressam accipiunt magno vegetabilium malo decidit, quod nos Grandinem dici-imus, tanti frigoris , ut eam non diu manibus tenere sustineamus e nec raro aliquot dies in solis ritu jacet prius quam a calente aere liquata in aquam revertatur. Si ergo in media aeris regione insigne frigus non estet, unde nubes istae congelascerent ὶ Et quis novit, quantum sitfiigus ubi aer in sui medio maxime friget λ tantum haud dubie, ut nullum in eo vivens vel oculi momentum superstes esse queat, sed in lapidem extemplo transmutetur: quemadmodum saepe animadvertimus , terreas exhalationes in mediam frigidam aeris regionem alte evectas istic locorum coagulari, in durissima saxa compingi atque deorsum labir neque selum lapides , aliquot saepe libras pendentes , sed &
13쪽
ora RIs MINERALIS. II metalla, imprimis vero ferium magni ponderis , multarum conglomeratarum guttarum referens formam in isto aeris tractu ex siccis exi, lati onibus densari & concretum demittit qua de re apud alios prolixius agitur. Unde solares radios istis in locis quos libere absque obstaculo permeant, nullum de se calorem edere,sed ubi solidam nacti materia' detinentur & figuntur, quoque durior est massi ia , eo majorem aestum causare satis liquet. Videris quoque lignum vel
aliud porosum corpus nunquam ex sele tantum contrahere calorem, quantum lapis , nec lapidem, quantum metallum , juxta se invicem licet soli exposita, cujus diverssitatis ratio sola in poris invenitur, quorum alia corpora plus,alia minus habent, calori celeriorem transitum concedentia: Caloris enim,quod saepe dictum, proprium est antrorsum properare quamdiu non impeditur, aegerrime Vero pedem retro ferre. Exemplum tam culinaris, quam solaris fulmineusve ignis nobis praebet : Siquis enim igni assidens metallum aliquod, sive clavis illud sit, culter vel moneta, casu in solliculo habeat, calor facili negotio raras vestes pervadens in metallum incidit , cui augescen S adhaeret, tantumque calorem conciliat, ut interdum manu teneri nequeat , Vestem vero quamvis igni propiorem vix leviter asscit. . Idem &in fulmine usu venit , cujus ignis quia rapidus advolat, spatium non habens obsistentium solidarum corporum poros pervestigandi, momento ea
dissipat & dissolvit, porosa vexo integra relin
14쪽
quit, cujusmodi fulmen non raro gladium in
vagina vel aes in zona, receptaculo illaeso colli-quat; vel etiam animalium cava & medullosa ossa integra manente carne comminuit: cujus rei causa est, quod talis calor celerrime invadens , metallum sensim permeandi & calefaciendi spatio desti tuitur , neque etiam contra suam naturam remvrviens , debilius Ele- ωα ntum vi subigit S : solus enim Ignis Elementorum validissutas est & potentissimus, caeteris tribus cedere nescius, sed cui cetera cedere coguntur, quo privilegio a suis incunabilis
Similem solis, lunae, caeterorumque siderum caloris occultarumque virium rationem esse statuo, tamdiu antrorsum esticacia sua properantium , donec quod non penetrent offenderint, ubi gradum sistentes , coacervatique retro ire coguntur , locum quaerentes ubi quiescant &corporei evadant: nam summus in terrae cenistro calor nulli rei moram concedit, sed continuo affluentem in porosam & humentem terram repellit, ubi radii sublimati & occultati se sibile corpus induant, de forma in sormam proficiunt , donec nullo accidente impedimento in perfecta metalla excoquantur. Non vero credat,me hoc velle, quod in Centro terrae igneus iste sit locus , cujus in scripturis fit mentio, ubi malorum animae discrucientur.
Minime; quia de tali mihi loco nihil constat, nec quicquam scire cupio. Hunc quem describo locum naturalis Philosophiaindigitat, istum
15쪽
ops Ris MINERALIL I vero S. scriptura subindicat, quemTheologis r linquo , quo impiam multitudinem ne sese catervatim atque temere in eum praecipitet abster reant: vere enim impiorum poenae non tarda
bunt , sed suo tempore improvidos subito oppriment ; nemo istas interminationes spernat, Deus enim justus est, nec irrideri vult, cum perditus mundus minime credet, Ueniet & rebus finem imponet. Quod vero igneus iste,im piis ab antiquo in paenam praeparatus lacus, si ipsum terrae Centrum non sit, haud longe ab eo abesse possit, facile credendum. Sancti Ecclesiae Doctores & Patres istuc semper sensisse videntur, locum hunc Abyssum, Infernum, &Antrum appellantes: Spelunca certe est, Abyssus & igneus lacus, a quo uos Deus clementer
Verum quia hic gehennalis ignis fit mentio , non possiim quin infiratissimas putatiliorum
quorundam doctorum opiniones de eo venti-lcm. Inveniuntur passim montes,ingentem vim flammarum, fumi, cinerum, lapidumque eructantes: In Euroua est Resina Siciliae, in Isian-
dia Hecla pone Nor egiam , Vesuvius Neapoli alacens, pluresque alii in caeteris Terrae partibus, quorum pars indesinenter, pars certis intervallis ardent fumantque r quos multi
pro fumariis habent Inferni, vel illius loci, in quem Luciser cum suis asseclis ob superbiam a Deo sit conjectus, & ubi damnati cruciandi: Sed
vero consentaneum esse non potest, quia isti ardentes montes naturalem habent originem &B cau-
16쪽
18 PAR s SECuNDA causam incendii, paucissimis cognitam. Alicubi enim toti sulfurei reperiuntur montes , qui vel a Centrali, vel ab Elementali fulminis igne, vel alio quovis casu incensi non possimi. non a dere: & cum hujusmodi mons flamma semel concepta flagrare cepit , quis incendium restinguet nemo, propter ignis magnitudinem ,& accedentium pericula : sibi ergo permissus deorsum depascit, materia igni apta nunquam destitutus. Quod siquis hujusmodi montes aliquot secula, vel etiam ultra annorum millenarium arsisse ex veterum monumentis percipiens
miretur , unde tantum pabulum isti incendio sussiciat i Sciat hoc commode fieri posse , ut mons sine intermissione ardeat, non ob magnitudinem duntaxat terreni globi, in quo Cera montana sive bitumen, sulfur, similiaque ustibilia abundant, sed re ob nunquam interruptum
astrorum motum, quo effluvia sua terrae in farcire, praeterque mineralia combustibiles hujusmodi materias generare,ignemque augere di fovere
A dstruere hoc conantur, eo quod statis temporibus prope istos montes lamentabiles audiri dicantur Hulatus , quos perditorum animas credulum vulgus jactitat. Sed nugae sunt. Ge-
mitus enim isti tunc tantum eduntur, cum montes multum ignem exturbare nituntur alias clementer ardentes & iamantes. Quam primum
accolae hos percipiunt, probe sciunt, se brevi ex monte cinerum, ignis,saxorumquc segetem habituros , & ut discrimen quod incendium mina
17쪽
ΟsARIs MINERALI s. I9tur evadant , in procinctu esse satagunt. Ac plerumque magna sulphuris copia in vicinia paratur , unde sibi inopes viis tam acquirunt, illud fodiendo, ab impuritatibus repurgando , usibusque humanis praeparando. Clamor vero iste
nihil meo judicio videtur esse aliud quam ignis,
summo impetu arctos meatus, praedura saxa,& cavernas pererrans , horrendumque soni tum, quem vulgo 'ulatum vocant , produ
Addunt , quod circa ignitos istos montes haud raro sese spectra & spiritus conspiciendos dent. Verum est & hoc, atque in Natura fundatum ; sed non continuo eos cacodaemones& infernales spiritus csse debere probaveris; Cum & alias in terrae visceribus diversi spiritus
reperiantur, & conspiciantur , fossoribus non insolita monstra, a quibus saepenumero laeduntur , vel etiam interficiuntur , luxantur vel inficiuntur: nonnunquam sunt innocui, otio si spectatores, vel operariorum armis lusitantes, vel etiam operas faciunt, loculos minime replentes , utut se strenue incumbere ostentent. Multifaria vero forma tales Spiritus apparent, sepe equum reserentes, canem, aliamve bestiam , aliquando pumilo incurvo viro similes, saepe cinerea monachali cuculla induti , frequentius magnae felicitatis, divitumque fodinarum sunt indices, nonnunquam multa damna inferunt, maligno habitu fossores suffocando, vel praecipites in puteos dando ; ob quorum malitiam non paucae ditissimarum fodinarum in
18쪽
dio P Ans SECHNDA cultae esse coguntur, abditos thesauros pertinaciter tuentium. Pygmaei audiunt sive terrestresvirunculi, diaboli vel infernales spiritus nec vocantur, nec sunt, scd terrestres spiritus, mira sub terra designantes e priores vero ardenteS montes inhabitantes Ignei spiritus cluent, praeter quos & Aquei & Acrei Spiritus traduntur. Quod aulcm Elementaribus hi1ce spiritibus mali spiritus se non subinde, misceant, & humana generi insidias struant, nemo negaverit: nunquam Satanas quiescit instar leonis rugientis obambulat , quaerens quem deglutiat, cui vigiliis& orationibus juxta Petri praescriptum obviam est eundum. Haec per parenthesn de spiritibus
dicta sint, circa ardentes montes, vel in terrae profunditate degentes hominique multiplici sorma conspicuis. Redeo ad rem , demonstraturus flagrantibus hisce montibus nihil cum centrali vel infernali igne commune esse, sed eos crassum & materialem ignem efflare; quod sic aggredior. Primo, hujusmodi montes interdum ardere desinunt, solum fumum exspirantes, per intervalla copiosius, quandoque intermoriuntur &expirant , ignis pabulo deficiente. Centralis vero Vulcanus, quamdiu Sol lucet, stellae micant , suasque virtutes in terrae Centrum demic-. xunt, minui vel evanescere nequit. Quemadmodum nec infernalis ignis scriptura teste un- Quam exspirabit: quapropter iste, licet furiosis simus montium ignis neuter horum esse potest, sed merus materialis , incrementa & decrementa
19쪽
ODERIs MINERALIS.ta patiens, pabulique desecta plane exspirans est habendus. Adhaec, ignis istorum montium non impense calet, sed maximam partem obscurus fumat: adjacens vero tellus, aliquod milliarium spatio insigniter calescit, ut citra pedum offensionem non diu insistere valeas. Aquae quoque super illos vel ex illis desuentes ferventiss1mae evadunt, sulfur, cujus bonam portionem intra se complectuntur, manifeste redolentes. Praeter hosce flammantes & fumigantes montes reperiuntur interdum & alia antra atque cavernae, magnum quidem aestum, sed nullum neq;
flammam neq; sumum spirantes,quae est alia ignis species, de quo in Metallicorum Chronicis uberius tractatur, inter alia & hoc addentibus, quod aliquando in monte quodam ortus hiatus ingentem calorem emiserit, noctu solum splendoris
nonnihil versus cauum ascendentis, interdiu tantum exhalantem aestum observabant. Hinc curiosus monachus inductus ahenum ferreae catenae alligatum in hiatum demisit, aurum quod liquefactum subesse credebat inde hausturus,quod cum ad ignis contactum accessit, e vestigio liquatum decidit, iste solam catenam
retraxit: neque hoc experimento contentuS, amliud ferreum crassissimae catenae ferreae applicatum demisit, quod similiter cu bona catenae parte instar paleae deflagravit, magnoque strepitu& fragore sub fumi specie sursum ejiciebatur , monachus vero cum vitae discrimine aegre evasit, auro in barathro relicto. Sed qualis hic ignis alienum cum catena in fumum oculi ictu
20쪽
ra P Ans SECuNDA redigens fuerit, non scilicet materialis, quia fumi expers, sed potius astralis, nullo negotio divinaveris.
Notissimum est fossoribus Centralem & gehennalem ignem per cavernas saepe montium alta petere, ea calcfacere , ibique metalla fovere & maturare, ad quas dum metalla investigando propius accedunt, tantum sentiunt aestum, ut vel inviti subsistere cogantur: hic vero aestus quem quidem crescentium mineralium aetio non infrequenter satis magnum excitat, maximam tamen partem ab igne Centrali, & hic ab Astris ortum de ducit. Quo vero pacti, & ratione Astra Centralem istum ignem & hic Mincra- Iia atque Metalla progeneret, quanta possum brevitate imperitis declarabo. Res ergo sic habet. Apud Mosen Genes. I. legimus Deum cum mundum conderet ex confuso Chao Elementis . primam dedisse originem, suum cuique locum assignasse, munusque obeundum injunxisse, qua
Vero ratione intercedente perpetua circulatione conserventur, omniaque ex iis generentur, naturalis Philosophia demonstrat. Eadem ergo hic
prolixe tractare institutum non fert, saltem Metallorum ortum & nativitatem, quantum quidem mihi inrtotuit, compendio proponam,quonimirum modo Genus metallicum suam ex iis trahat originem, incrementum & augmentum , cumque ad summum persectionis apicem pervenerint , finem nanciscatur.