Index supellectilis anatomicae quam Academiae Batavae quae Leidae est legavit... Johannes Jacobus Rau ...

발행: 1725년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

CALCULOSORUM CURATIONE &c. si quid inde in humanum genus utilitatis &commodi redundet; gratias ages eidem Rauis, qui eleganti & certiori illa methodo sua hisce observandis & explicandis dedit opportunitatem. Sed ad propositum Veniamus , & agamus primo de Vita Ejus.

JOHANNES IACOBUS RAU, Baden is,

ejus oppiduli , quod in Circulo Suevico est ,

Patre Rhanne Rau, vini mercaturam faciente , Matre Magda a Mulier , natus est A.

AER. C. MDCLXVIII. Hic ineunte adolescentia, ob tenues parentum facultates , non ita ab iis educatus ac institutus est, ut sperare de eo potuissent, talem futurum, qualem nOS cognovimuS. AccepimuS Cnim , patrem eum anno aetatis suae quarto & decimo Argentora

tum in Chirurgi officinam ablegasse, ut opere chirurgico faciundo sese eXerceret. Cum exegisset ibi triennium , in patria sua non valuit diutius manere, sed ut ipse sibi, satis jam instruetus, pararet ea, quae ad victum stip- peditent, a parentibus plane dimissus , R exi guo itineris vitaeque subsidio munitus, longe atque late incepit vagari. Postquam igitur Germaniae partem aliquam pererrasset , tantadem Hamburgum venit: ibi navem forte con' 1 scen

12쪽

DE CL. RAUII VI ΤΑ scendit, eaque advectus est in Nor egiam ; bi Bergae, celebri emporio, Chirurgo Frauendidio servivit. Ejus autem loci vim frigoris quum dissicilius sustineret, mox inde navi ite

xum profectus, Amstelaedamum se contulit: e rat enim tunc temporis, ut hodie, inter duo haec emporia, propter mercaturam , frequens

admodum navigatio. Astastelaedami primo in nave bellica Comitis a Benthem chirurgi locum obtinuit; eaque Hispanias, aliosque portus accessit. Ex quo itinere cum in Belgium rediis set, accidit, ut milhelmus Princeps Auriacus classe in Britanniam navigare vellet. Cujus na-Vium uni praeerat Sise , vice Archithalusus.

Et tunc navi chirurgus quoque datus est; & di etae expeditioni interfuit. Sic igitur haete nus erravit incertus , & fere in contubernio sordidissimorum hominum. Quae vero duro hoc vitae genere & cum periculo acquisierat, conservaverat parsimonia. Quod utrum insita quadam frugalitate fecerit, erat enim ad rem paullo attentior; an quod jam tum meditatus secum fuerit iis aliquando uti ad ornandum

se augendumque doctrina, dissicile est judicare. De eo constat, quod in Hollandiam reversus, facta re, ad bonarum artium omnis. que

13쪽

CALCULOSORUM CURATIONE &c. que do strinae sedem Leidam tabstram accesserit, ibique studiis, medicis praesertim, ope

ram navaverit. Hic cum animum doctrina satis excoluis et, dein Lutetias Parisiorum se contulit , ut in Anatomicis & Chirurgicis porro se exerceret, quibus maxime studebat. Pa risiis Anatomes studio apud optimos magistros operam non modo dedit, sed ipse etiam demor tuorum corpora diligenter incidit. Praece plorem ibi in Anatomicis praesertim habuit fama jam tunc Celebrem psephum du Verno, cujus demonstrationibus interfuit : tum & apud Mer um nervorum per corpus humanum distributionem vidit. In Chirurgicis quoque, praeterquam quod luxatos articulos restituerea Mishmio didicerit, praeterea praestantissimos& veteranos Chirurgos comitatus, artem eOS suam in vivis exercentes saepe vidit. Fuerunt autem illi Petit, tunc octuagenarius , Mar

schali, Eoumari, aliique. Parisiis rediit Leidam, A. MDCXCIV, ubi xxii l. mensis Martii in Civium Academicorum numerum iterum receptus , paullo post, xi Maji, dissertationem elegantem , de ortu , regeneratione dentium, publice pro gradu Doctoratus defendit, & 1 G ri mo Carolo Drelincurtio Dodior Medicinae' 3 cre

14쪽

DE CL. RAUM VITA creatus est. Tunc vero vitae istius erraticae dc Vagae pertaesus, Amstelae lamum sibi sedem stabilem certamque delegit , ubi & Ana tomen alios docendo , & Medicinam , eam

inprimis, quae manuum opera curat, CXCrCendo sua se sustentaret industria. sy) Anno igitur LIDCXCV. ibi domi suae prima ingenii &dexteritatis experimenta in Anatomicis dedit cerebri 9 organorum sensitum corporeorum qui que in cadaveribus humanis demonstrationibus. Dein sequenti hyeme organa soni, vocis se loquelae

eodem modo exhibuit. Nec diu latuit. Immo eodem adhuc anno MDcXCVI . in publicum& celebre theatrum eum produxerunt No

bili simi , Amplissimi Reipublicae Amstelae lamen

is Consides. Quippe cum ex vulgi fama, &insignium urbis Medicorum testimoniis, studium peritiamque ejus intellexissent, dederunt ei cadavera in Theatro suae urbis Anatomico dissecandi potestatem. Itaque insequentibus

annis non intra suoS parietes modo, sed in eo etiam loco , varias corporis humani partes demonstravit, & chirurgicas quoque operationes in cadaveribus humanis publice magno applausu exercuit; laudante spectantium corona, &sti

a). Vid. Rau resp. ad densenc Ruyschii pro septo scroti, in initio.

15쪽

CALCULOSORUM CURATIONE &c.

stimulos addente novos. Praeterea suae in curationibus chirurgicis peritiae & dexteritatis specimina quotidie etiam edebat. Venerat forte Amstelaedanium iisdem temporibus uera ter scobin de Beauneu , ut & ibi, quemadmodum fecerat in Galliis, novam suam calculo ssecandi methodum exerceret. . Quod & faciebat , impetrata a Magistratu urbano facultate. Istis operationibus ejus saepius tunc interfuit Rauius, methodum ejus damnans & acerrime etiam impugnans. Quod cum minus benigne interpretarentur Magistratus, primo contine re se debuit: sed cum moX ipso eventu deprehenderent, vera eum dixisse , et hanc curam demandarunt. Nec ita multo post Nobili mi

et Amplissimi Reipublicae I ridens is consules suae

etiam urbis Lithotomum eum constituerunt. Iis igitur in omnibus cum non minus dex

teritate & peritia sua quam felicitate adju-Varetur , & Unus maxime floreret , factum es fiat bre ei tempore illustraretur. Nam& inquilini & exteri ad eum accedebant, ut Anatomen & Chirurgiam apud eum disce rent. Ad Chirurgicas operationes in tota Hol landia passim adhibebatur ; praesertim ad calculosorum i sectionem qua maXime incla

16쪽

DE CL. RAUII VITA rescebat. Rebus sic ad voluntatem ejus fluentibus , accidit , ut magna ad gloriam ejus accessio facta fuerit. Anno enim MDCCv. ad j

lustribus 9 Amplissimis Academiae hujus Curato ribus 9 Urbis Confusibus, ad quos fama Viri ire

Venerat , rogatus est, ut Leidam venire, & in Theatro Anatomico Academiae publico demonstrationes quasdam anatomicas instituere vellet. Eas partes etiam suscepit , atque in maxima spectantium, dc praestantissimorum quoque , omnique doctrina ornatissimorum homi num corona ita implevit, ut eos non speetato res solum habuerit, sed applausores. DecOratus tandem est, quod unum adhuc supererat, summo & amplis smo laborum suorum prae

mio. Nam postquam mortuus esset Clarig Mus Bid oo , eum solum dignum judicarunt ILAWres Academiae Lugduno Batavae Curatores O Urbis Confides , cui Melchiam, Anatomen O Ch rurgiam in ea docendi provinciam concrederent. Et licet Amstelae lami cum familiaribus suis viveret bene & libere plane , & facile perspiceret, si Leidam ad docendum migraret , a Ve teri illa consuetudine, quae naturae Vim jam obtinebat, fore recedendum; multaque essentalia, quae subitam istam loci tantamque vitae

17쪽

CALCULOSORUM CURATIONE &c.

mutationem dissuadere viderentur, accepit i men conditionem. Facitum id est A. MDCCxus. Venit Leidam maxima omnium spe atque

exspectatione : ibique XXVI. Septembris die di etam Professionem auspicatus est; habita de s 1

thodo Anatomen docendi , discendi publica or tione. In eo quoque Amplissimo Ordine dein

adsecutus est summum gradum honoris & potestatis; gessitque Lectoratum Academiae A. MDCCXVm. Ad Academiam accessit simus &vegetus; & quamdiu integra valetudine fuit, munere etiam suo functus est diligenter. Quadriennio circiter ante mortem pedem dextrum gravis lapsi is laeserat; unde oborti dolores lecto eum aliquot hebdomadas addicebant; qui bus sopitis oedema remanebat. Et cum propter ea domi se quietum diu continere deberet, per turbari incipiebat valetudo ejus , & malum, quod hypochondriacum vocant Medici, oriri. Biennio ante obitum vertigo multa & frequens perquam molesta esse ; quae post annuum spatium in levem apoplexiam terminabatur. Qua superata, aurium tinnitus ei gravis esse ; febris accedere lenta & diuturna , omni eum nocte affigens , multoque sudore consumens. Sic crescere indies melancholia; ut nec gallo

18쪽

DE CL. RAUII VITA

rum hominumve cantus, nec campanarum s

nitus, nec alios minimos quosque strepitus ferre posset. I andem, circiter mensemJulium A. MDcCXlx. delirium melancholicum oriri ;quod ad ultima gravissimaque increvit. Donec die xviii. mensis Septembris anni ejusdem, di ves satis, celebris, honoribusque , ultra quam sperare potuit et, Ornatus, misere tamen, Uiem obierit supremum. Sepultus est in Templo Leidensi maximo. Parentavit ei Bervbardus Albinus, Pater meus. Heredes testamento

fecit Clarissimum Herma mi Ooster Schachi ,

tunc poliatrum & practicum Leidensem eXe citatissimum , nunc etiam Medicinae Professorem dignissimum , & collegam meum conjunctissimum , quo familiari & medico inprimis usus erat ; & Plurimum Reverendum Gisber nostens, Medicinae Doctorem, & Remonstrantium apud Amstelaedamenses Pastorem optime merentem , amicum Veterem suum. Fuit

autem corpore magno & robusto , egregiaque& virili plane forma ; vultu severo & torva nonnihil tuente. Fuit animo generoso, promto & alacri ; totus tamen paullo fervidior a que commotior. Caeterum ingeniosus, laboriosus, & attentus ; atque gloriae semper cupiis

19쪽

. CALCULOSORUM CURATIONE &e. pidissimus; quam non arte, sed aperte palam

que meritis luis acquirere studebat. Vixit in caelibatu, parce & sobrie ; libere tamen, &cum amicis hilarus. Adulari admodum non poterat, neque sustinere diu simulationem. Ita

que nemini facile & diu parcere selebat ; sed

alios reprehendebat, erroreS evellere conab

tur ; in multos vehementius quoque inVectus; praesertim si quos in sita arte a vero abes. existimaret. Quod eum non tam carpendi aut

laedendi libidine fecisse credimus; quam veritatis afferendae Sc defendendae studio atque impetu quodam; dc quod non prorsus abjecte

de se sentiret. Quemadmodum etiam non tam vitio vertendum ei esse Videtur , ut multos facere scimus, quod verbis & moribus fuerit asperior; quam admirandum potiuS, talem adhuc evasisse, qui vitam tam duram & errati cam, & tam ab omni humanitate & urbanitate remotam, egerit in ea aetate , qua flexibiles hominum animos, sicut ΠIolliti unam ceram , ad arbitrium fere sociorum, & ut fors tulerit, formari & fingi novimus. De Caeleia ro in Anatomicis & Chirurgicis maxime eXcel luit. Ad Anatomen discendam Scriptorum v terum Anatomicorum 9 recentiorum frequentem

20쪽

DE CL. RAUII VITA lectionem, vivam docentium vocem , informatio nem , in dissectione corporum humanorum , brutorum manu monem, θ' frequentem exercitati nem recit auri scripsit in Oratione. Eam tamen

magis ex corporibus ipsis, quam ex libris Auctorumque figuris petendam esse aperte dicere solebat. Ad corporis humani fabricam cognoscendam ipsa hominum corpora adhibenda

ecth; neutiquam vero corpora brutorum: nisi

Cum obscura iis forte possent illustrari. Porro partes omnes, quoad ejus fieri possit, recentes esse Considerandas, & simpliciter demonstrandas tales, quales absque ulla mutationis suspicione revera deprehendantur. Ad detegendam latentem earum s ructu am, artes quidem varias esse adhibendas; sed tales, quae Veram constructionem nihil quicquam mutatam demonstrarent. Quapropter recentia corpora

humana diligenter inprimis perscrutari, & canales replere, macerare, dissolvere, separare, fatui extendere , siccare , aliisque subsidiis uti lebat. Quamquam artes plerasque non valude laudaret & approbaret ; immo, quod mutare fere seleant , vituperaret: non sollicitus

adeo quam pulchre & nove pars quaelibet arte parari posset, sed quam vere talis in cor

SEARCH

MENU NAVIGATION