장음표시 사용
21쪽
CALCULOSORUM CURATIONE Scc. pore humano eXisteret. Quod & palam assir mantem saepe audivimus, & publice ab eo scriptum legimus, in eo praesertim opusculo,
quam vocavit Defensionem Corpora omnium aetatum secuit innumera. Mallei processum longum & gracilem invenit vel restituit. M Xillae inferioris capita non in sinus ossium squamosorum immitti, sed tuberculis, quae ante sinus istos sunt, inniti existimabat: ideoque praesertim interponi lamellam illam cartilagi
neam utrimque caVam , ut tubera utrimque
excipiat, & inter se apte Committat. Scroti humani membranam, quam darton Vocant, quamque unicam esse , utrique testi communem , septoque divisam, crediderant Anato mici , gemino sacculo ad utrumque colis latus uno, unicuique testi privato involucro , constare; & istos sacculos lata superficie sibi invicem applicari, & leviter connasci ; a propterea septum scroti proprie nullum esse , primus eleganter demonstravit. Caetera, quae forte in Anatomicis vel nova detexit , Vel corrigenda censuit, una cum eo interciderunt. In Chirurgicis multae sunt celebres curationes ejus; quarum nonnullas in oratione ipse recenset : ex qua unam, inter caeteras inpri-3 mis.
22쪽
DE CL. RAUII VITAmis mirabilem, & ut talem ab eo propositam, libet transcribere. Historiam inauditam , inquit, haud ita pridem tamen visam, narrabo. eni Clinti annos nato intestinum Heum per vulnus, ad regionem inferiorem umbilici cultro im ictum, erumpit, propendens extra ventrem, A gitudine trium ulnarum nostratium, spatio temporis quatuordecim dierum, aeri longius supra vem trem e stum , suppurationem grandem patiebatur , unde intestinorum gyri inter se concreti erant,
ct cum toto musculorum abdominis vulnere connati; praelucente Analome, cognita vulneris in icti natu ra, feliciter vulneratum curavimus. Celeberrima est curatio quam calculosis adhibuit ; quamque
se in mille quingentis quadraginta heptem hominiissperegisse in dicta oratione paullo post addit ; &quam dein etiam saepe & saepius ad mortem us que suam eXercuit. Instrumenta quaedam Chiru gica maultum correxit; ea inprimis, quibus ad calculosorum Curationem usus est: dein & Bariatisciui instrumentum, pro auferenda palpebrae superioris relaxatae parte ; quo commodius, citius , tutius & accuratius , id efficeretur aliud etiam pro uvula relaXata , si opus fuerit, abst indenda. Praeter Orationem de methodo
Anatomen docendi ct discendi, quam in vulgus
23쪽
CALCULOSORUM CURATIONE &e. exire passius est , habemus Epistolam ejus de Inventoribus septi scroti, qua id a sepsem Auctoribus animadversum fuisse , productis eorum
verbis probat: dein Responsisnem ad defensionem F. Eu schii pro septo scroti; qua praeter ea, quae scribit de se , & de lite Anatomica, quam cum Clar Rusebio habuit, instrumentum Bartisthii
a se correctum describit, Sc novam a se detectam scroti humani constructionem tradit. Atque haec hactenus. Pergamus ad exponendam Curationem , , quam calculosis adhibuit. Quod primo in Hollandia calculosos curaverit , plane ut Parisiis didicerat , urethram in perinaeo incidendo, apparatu, ut vocant, magno, certi sunt gravissimique testes. Constat etiam , quod Fratrem IIacobum operantem non solum viderit, sed & quod mortuorum ab operatione ejus corpora aliquoties fuerit perscrutatus. Deinde autem methodo nova sua semper est usus, qua eumdem, quem Monachus ille , locum incidit. Propositum in hac ope
ratione erat, non cervicem vesicae incidere, ut primo fecerant, nec urethram, ut eo tempore plerique solebant ; sed vesicam ipsam,
proxime cervicem ejus , a latere, nonnihil inferiora & posteriora ersus. Quae quidemve si
24쪽
DE CL. RAUII VITA vesicae sectio periculosior per se multum esse
non poterat, quam Vel cervicis, Vel urethrae. Et cum sic urethra & cervix integra man rent , & neque instrumenta introducendo & vi magna diducendo , neque etiam calculum, magnum saepe & scabrum asperumque, Violenter& crudeliter plane extrahendo, Viae hae necessario angustae , partesque tenerrimae, laederentur ; & multa, quae haec consequi fere solent, maximaque mala praecaverentur, longe vulgaribus antecellere Videbatur. At cum vesicae haec regio non pateat, sed penitus recondita sit, perdissicilem quoque habebat ac
cessum. Accedere autem instrumenta ad eam
tantum poterant, si aegro supino , gentibus ejus erectis, femoribus flexis modiceque diductis, cutis ad latus ani incideretur , & dein peream plagam , oblique interiora & nonnihil su
periora 'ersus, culter ad die tam Vesicae regio nem adigeretur, & vulnerata eo Vesica, porro per factam viam forceps introduceretur, eaque prehensus calculus extraheretur. Et modo haec recte peragerentur, nulla hic reposita erat pars adeo princeps , ut magnopere obstaret
Sed dissicilem & periculosam reddebant hanc operam cum discindendorum crassities magna,
25쪽
tum quoque partium nobilium, & quae laedi nullo modo debebant , vicinitas. Nam si Chirurgus vel profundius, quam par sit, cultrum adigeret, vel & scindendo de recta via
defleeteret, periculum erat ne aut Vesicae OP- positum latus quoque pertunderetur , aut rectum intestinum seminalesque vesiculae laede
vernosum majus urethra ipsa, graviter vulnerarentur , immo abscinderentur . aut hujusmodi alia, gravia omnia, fierent. Vulnere etiam facto, cum per id forceps in vesicam intromittenda esset, facile erat 1 via aberrare, forcipemque non in Vesicam , ut oporteret, sed inter partes , juxta quas transire deberet, adigere, ibique aperire, diducere, forte etiam ea, quae offenderet, prehendere , trahereque, iisque omnibus non modo irritam facere ope
rationem , sed & mala plurima patrare. Et haec quoque Fratri Iacobo evenire solita fuisse legimus & audimus; qui neque fabricam situmque harum partium admodum intelligebat, neque certi quidquam habebat, quo cultrum forcipemque dirigeret. Quare tantum abesst, ut methodum ejus laudemus, ut eam potius magno hominum detrimento, & in perniciem
26쪽
ciens corpus magis sustineret. Tum sinistra manu cole prehenso, dextra catheterem suum per urethram in vesiCam ex arte demittebat. Hinc catheteris manubrium sinistrae digitis &pollice prehensum leniter δί prudenter versus aegri ventrem dextrumque inguen inclinabat; ut catheteris curvatura sulcata, in VesCa pro-ye cervicem ejus haerens, applicaretur ad Vericae ocum incidendum, ad latus sinistrum, & uti dictum est in principio, proxime cervicem,nonnihil inferiora & posteriora versus. Quo sed to , catheterem leniter ad eum locum apprimebat, eodemque tempore dextrae pollicem extrinsecus ad movebat ad mollem natium regionem , quae
ad sinistram ani est , inter eum & ossis ischii
tuber magnum quod sedentem sustinet, e re gione curvaturae catheteris. Tumque catheterem pollicem dextrum versus leniter impellendo , & vicissim eodem tempore pollicem dextrum catheterem Versus a sinistris & inferioribus dextrorsum sursumque premendo, eX-trinsecus inveniebat & notabat locum, qui cu vaturae catheteris oppositus esset , cui nempe plaga primo erat infligenda. Is igitur erat ad satus ani sinistrum , pollicem vel digitos transversos duos circiter ab eo versus tuber OL
27쪽
s; ischii remotus. Non propior ano , ne re- istum intestinum facile laederetur ; nec ab eo remotior , ne cultrum nimis oblique catheterem versus adigere necessum foret. Tamen pro aetate, proceritate , & Varia harum par tium in multis construetione & amplitudine, modo propius anum, modo remotius ab eo, modo altius , modo demissius paullo , cutim incidebat; semperque locum intus vesicae appressa catheteris curvatura satis indiCabat. In
vento loco , ibi primo cutem fere solam & pinguedinis pauxillum incidebat, plaga recta, longa satis, a superioribus ad inferiora & exteriora , id est versus ossis ischium tuber, nonnihil
dueta; ut nempe a recto intestino recederet. Hanc autem primam plagam faciebat animo non valde sollicito. Mox in eam plagam adiugere solebat dextrae pollicem, Vel & indicem, ea parte, quae ungui opponitur , catheterem Versus, quem ad locum vesicae incidendum si nistra, quantum poterat, applicatum tenebat;
quaerens iterum catheterem. Quo reperto
retrahebat pollicem , statim cultri sui apicem in plagam prudenter, nec alte admodum, in mittebat, & versus catheterem , quem pollice paullo ante exploraverat , caute dirigebat ,
28쪽
DE CL. RAUII VI ΤΑ leviter discindens quibus occurrebat. Et ne sic
rectum intestinum facile vulneraret, plerumque digitum in anum aegri leniter prius de mittebat, ut redii intestini posituram penitus cognosceret, idque tanto certiuS Vitaret. Cum sic leviter scindendo fere ad vesicam perventum esset, iterum in vulnus introtrudebat pol licem indicemve, catheterem ut ante quaerenS, eumque, si aegri jactatione remotus forte es set, restituens ; umulque accurate Observans& memoria retinens locum positionemque cum Vaturae Catheteris , supra quam vesica ipsa proxime erat incidenda. Quod facturus circumspectius agebat; hortabatur de obsecrabat adjutores, ne aegrum se clunesque praesertim suas jactare sinerent; aegrum ut se contineret: ipse catheterem sinistra ad locum incidendum applicatum retinens , dextra confestim cui trum per plagam ad catheterem caute admo vebat, ita ut ille non scinderet, sed ut mucro ejus ad catheterem recta tenderet. Tunc attente & prudenter operam dabat, ut cultri mucronem in catheteris sulcum punci ina demit teret. Id autem eX sententia successisse sciebat, quam primum cultri mucronem & catheteri inniti , & in latus utrumque leniter motum
29쪽
CALCULOSORUM CURATIONE &c. sulci parietibus retineri deprehendebat. Tunc
igitur cultri mucronem in sulco catheteris cir cumspecte & firmiter sursum deorsumque ducens , magis tamen deorsum , catheterem etiam cultro perite accommodans , vesicam incidebat, plaga non admodum magna. Eam vero a superioribus ad exteriora nonnihil descendere faciebat ipsa catheteris positura ; quod& necessarium plane erat, ne vicina laede rentur. Curabat deinde, ne catheter a vesicae
plaga recederet, & immisso digito plerumque
magnitudinem plagae nudumque catheterem explorabat; praesertim si eum loco motum esse suspicaretur : oportebat enim catheteris sulcum vesicae plagae nudum adstare , ut con- duetorem marem in eum certo demittere posset. Itaque, postquam quietem iterum imperasset, dextera conductorem marem prehem debat, & per vulnus versus catheterem attente , prudenter, firmiterque adigebat, & pertentando efiiciebat, ut sulcum catheteris ingrederetur, nihilque esset interceptum; quod resistentia & durities satis ei indicabant. Qua
de re cum esset certissimus, conductorem de tera fortiter impellebat, catheteremque eo repellebat , & eodem tempore catheteris manubrium
30쪽
DE CL. RAUII VII Abrium sinistra ad se leniter ducebat. Qua opera effciebat, ut catheteris curvatura a plaga vesicae recederet in cavum ejus, & simul con ductor , sulco curvaturae catheteris semper innitens, impulsusque, tuto certoque in Vesi-Cae cavum penetraret. Hinc conductorem
leniter huc & illuc movebat: qui si nudo
tunc catheteri & calculo praesertim occurre ret , tanto firmius sciebat , haerere eum in cavo Vesicae. Caetera , ut apparatu magno fieri solet, peragebat. Nam dextera conductorem marem in vesica detinebat , sinistra catheterem ex ea per urethram protrahebat. Dein conductorem marem sinistra prehendebat ;dextera foeminam , ducente mare , in vesicam demittebat. Tum ambos conductores sini strae digitis scienter diductos tenebat, & inter eos forcipem dextera in vesicam recta in trotrudebat. Hinc Conductorem foeminam extrahebat. Forcipe pertentando Calculum quaerebat; ut eo reperto securus esse posset, forcipem a via non aberrasse, sed vere in vesicae cavum introductam fuisse. Dein con ductorem marem quoque extrahebat. FOrcipem plerumque aliquoties & valide satis aperiebat , cum ut vulnus diduceret, tum Ut Uescam