장음표시 사용
41쪽
43쪽
Ria sunt Repositoria , duo majora, &tertium minus , in quibus Apparatus hicce totus est dispositus. REPosITORIUM PRIMUM, MAIUS.
N '. I. Sceleton artificiale viri adulti integrum, cum appensis osse yoide & laryngis cartilaginibus exsiccatis. Verae cartilagines, quae costas cum pectoris osse committunt, & additamenta quoque cartilaginea inferiorum costarum, desunt , eorumque locum factitia , ex cera , tenent. Dein notandum, quod maxillam inferiorem ex sententia sua ; de qua in praefatione θ ad tubercula ossium temporum filis aeneis adaptaverit: quod & in aliis dapitibus fecit. A II
44쪽
II. Sceleton artificiale foeminae adultae integrum, cum osse yoide & cartilaginibus laryngis , costarum cartilaginibus similiter ex cera factitiis. IIL Sceleton junioris naturale , id est sic paratum, ut ossa ejus inter se connectantur ligamentis propriis
exsiccatiS.I V. Sceleton naturale junioris , annorum circiter
U. Sceleton simile naturale, pueri triennis. VI. Sceleton naturale, biennis. VII. Sceleton naturale infantis recenter nati, maturi. VIII. Sceleton naturale foetus immaturi. IX. Sceleton naturale simiae caudatae. X. Sceleton naturale felis.
Capita ossea humana, varis; aetate, sexu , natione, crassitis , magnitudine 9 forma
praeter naturassibus, morbo a constitutione,
atque ossim solutione artificiosa, inter te diversa.
I. Capita ossea adustorum. N'. I. Virile integrum. II. III. IV. V. VI. VII. Virilia omnia: sed pars cranii dimidia quasi, superior , serrae ope ab inferiore divisa est. VIII. IX. Similia praecedentibus, nisi quod futura sagittalis ad nasi ossicula usque excurrat. X. Caput osseum Angli, ut inscripsit.
45쪽
XI. Caput osseum Hispani: hic frontis os anterius, Mcuneiforme superius, ad sinuum regionem,orbicularitere secta sunt ;ut sinus in utroque duo, & septa, quibus disti guuntur, conspiciantur. Ablata quoque a processu ma miliari est exterior crusta , ut appareant cellulae ejus XII. Caput osseum Galli. XIII. Caput osseum Aethiopis. Nasus, totaque facies, lata, plana,& depressa sunt. Supercilia ossea prope nasum admodum eminent, & verius inferiora insigniter deprimuntur. XIV. Eaput osseum senis, magnum. XV. XVI. XVII. XVIII. Capita ostea foeminina. XIX. Caput osseum foemininum , cujus processiis styli formes tribus fragmentis osseis, ordine se invicem excupientibus , & per ligamenta inter se conn is, con
XX. Caput osteum Angiae, ut inscriptio habet: sutura sagittalis ad nasum excurrit. XXI. Caput osseum mulieris Malabaricae. Ossa superiora sunt admodum tenuia es, maxillae angustae sutura sagittalis frontem secat. Praeterea superius carie eXesum est . XXII. Caput osseum anus annorum nonaginta, magnum fatis. In osse verticis sinistro apparet incipiens
XXIII. Caput osseum anus edentulae , cui sutura sagittalis frontem secat. XXIV. Caput osseum virile , cujus sutura sagittalis tota deleta est; os vero ad ejus locum extrinsecus amplo & oblongo sinu depressium est. Os occipitis ad suturae istius locum, non acumine, ut solet, sed lata linea terminatur. Α ΣXXV.
46쪽
XXV. Caput oseum virile : ubi suturam iamdisormem totam Ossa, Ormiana vulgo dicta, plura de magna occupant. XXVI. Caput osseum virile, magnum, cujus ossa Valde tenuia.
XXVII. Caput osseum virile , cujus ossa frontis, verticis, occipitis, squamosa, & cunei formiS latcrales partes, quae in temporibus consistunt, fere digitum crassa, substantia ossea fungosa quasi, rara, copiosissima, inter binas tabulas corum, per se satis tenues, reposita. Sinuum frontalium Vestigium apparet nullum. XXVIII. Caput osskum virile , praecedente tenuius quidem , sed tamen crassiam admodum , & praetcrea compactissimum, forte, & Valde ponderosum. Os frontis miris tuberibus ei trinsecus inaequale est. XXIX. Caput osseum , cujus ossa VerticiS, temporum , & jugalia, a caeteris soluta sunt ; totum mirabiliter crassum, compactum, durum, forte, ponderosum , & mire etiam ubique a naturali specie recedens. Deest maxilla inferior. Foeminae Aethiopicae esse , si recte recordor , CI. Rau dicentem aliquando audivi.
XXX. Caput osseum , cujus ossa inprimis verticis& squamosa , partes autem frontis anterior , occipitis superior, & Cuneiformis laterales , in vastam magnitudinem eXcreverunt ; crassa tamen, & sese undique contingentia. Maxilla autem superior, & quibus haec ad-nemtur, 'partes catlvariae ossium, ossa petrosa , dc inter haec media occipitis ossis pars anterior, processisusque coronoidei, a magnitudine consueta non recessiserunt. Deest maxilla inferior. Fronti manu Cur.
Otthonis murnii inscriptum est : Caput rustici annorum
47쪽
rum o. ex pago Goudae vicino Menszeen anno I 618. Appeuabant eum Laurentiolum ebriosum , quod
per diversoria pergetuo divagaretur. Erat saturae sinuae , S ingenii tenuis hebetis.
XXXI. Capitis osset humani, prodigiosae magnitudinis , & formae etiam depravatae , ossa calvar1ae Omnia, solis verticis ossibus exceptis, integra fere, &crassa admodum. Mira est omnino capitis hujus magnitudo. Attamen, quod maxime notandum, Ossa ejus, & diversae quoque ejusdem cujusvis ollis regiones, eam inter se proportionem in magnitudine neutiquam servant, quam in calvaritS humanis, consuetae magnitudinis figurae deprchendimus. Nam in basi, ad eum locum, quo cum Vertebra prima committi debet, a naturali magnitudine & figura vix tantillum recedit; inde vero in omne latus, & versus superiora inprimis, ita increscit, ut tandem omnium in vertice sit amplissimum. Magnum in occipitis osse foramen consuetam
in aliis magnitudinem vix superat: diameter longior ejus est pollicis Rhenotandici unius, & trium octavarum pollicis partium, brevior, in radices posteriores
processuum coron Oideorum incidens , est p. unius, &unius quartae p. p. Ab eo autem basis calvariae in anteriora , posteriora & latera , paullatim magis magisque praeter solitum latescit; ut parteS, quo remotiores ab eo foramine, eo etiam habeat latiores. Etenim coronoidei occipitis ossis processus jam sunt paullo latiores. Processus mammiliares vero distant inter se poli. quatuor cum dimidio. Pars ossis occipi iis, quae est inter magnum foramen ejus, & o S cunei- forme, longa est p. unum , & unam quartam P. P; la
48쪽
occipitis nexu cum cuneiformi, usque ad ossis frontis eam regionem, cui adnectuntur nasi ossicula, p. trium, &trium quartarum p. p. longitudo intercedit. Processi suum pterygoideorum laminae interiores distant inter se paullo plus p. uno. Sinus Ossium ' squamosorum, qui admittunt capita inferioris maxillae , inter se distant P. tres, & unam quartam p. p. Ipsorum sinuum diameter longissima transversalis est pollicis unius :unde & maxillae inferioris magnitudo potest quodammodo aestimari. Distant processus mammiliares a pie
rygoideis pollices duos. Ossis petrosi cujusque longitudo, a meatus auditorii margine extrinsecus menHI-rando , est D duorum, & unius quartae P. P. Inter Orbitarum angulos externos, ubi os cuneiforme cum osse
frontis suturam utrimque facit, longitudo intercedit p. fere quatuor cum dimidio. Quaelibet orbita a minori ad majorem angulum lata est p. unum, & septem octavas p. p: quare maxilla superior latior quoque fuit. A basi hac adsurgentia undique ossa, ad perliciendam calvariam , paullatim etiam augentur & ampliantur , sed longe, quam priora, magis. Nam ossis occipitis convexa longitudo, a margine posteriore magni foraminis ad locum, ubi suturam sagittalem contingit, est p. sex cum dimidio: latitudo maxima paullo longitudine minor. Ossis temporum latitudo, ab osse occipitis usque ad os cuneiforme, in latere cat Variae est p. quinque, &unius quartae P. P: altitudo, ab apice processus mam- miliaris recta sursum, p. duorum ; a radice autem processus Zygomatici sursum, P. duorum, & unius quartae p. p. Ossis cuneiformis latitudo maxima , in cavo temporis, fere p. unius, & trium quartarum p. pr altitudo p. duorum, & trium quartarum p. p. Ossis frontis latitudo
49쪽
tudo conveXa maxima, a tempore uno ad alterum est
P. undecim; altitudo convexa , ab ollibus nasi ad sagit- talem suturam, p. novem. Regio ossis frontis, quae contingit suturam sagittalem , a regione eadem ossis occipitis, distat linea recta pollicum octo. Cavi calvariae, his ossibus confecti, diameter longior , nempe inter ossis occipitis regionem mediam crassissimam, ubi sinus longitudinalis durae matris in laterales quasi abit; de ossis frontis mediam similiter regionem, est sere P. novem cum dimidio. Diameter minor, inter summitates ossium squamosorum , est P. Octo cum dimidio. Altitudo perpendicularis, a sella equina ad os frontis, P. sex cum dimidio excedit. Unde patet, ossa Verticis , quae desunt, omnium adhuc amplissima fuisse. Caeterum tota basis intrinsecus planior quoque est & depressa penitus. Nam, ut a media regione incipiam, pars ossis occipitis, quae est ante magnum foramen, &quae
cum osse cuneiformi concrescit, cum eo horiZon taliter fere ponitur. Ossa petrosa sunt depressiora: ossis frontis tubera , ad utrumque cristae galli latus, plana penitus. Dein ossis cuneiformis partes laterales ad tempora positae, ossa squamosa, ossis occipitis pars posterior &superior, quae Parietes laterales, & posteriorem calvariae facere debent, in latera & retro, deorsum ita inclinantur , ut baseos amplitudinem longe maximam emiant. Hinc extrinsecus etiam omnia planiora : orbitarum lacunaria, & sinus, qui excipiunt maxillam inferiorem , minus, non modo quam deberent pro capitis hujus &sua ipsius magnitudine, sed & quam solent in aliis, excavata. Et , quod mirum & notatu dignum, ipse auditorius meatus ita quasi compressus est, ut altitudo ejus
Iatitudini multum cedat: quod plane se habet aliter in
50쪽
bene factis. Unde si quid ratiocinari licet, ipsa haec
calvariae species satis indicare videtur , iarmatam Camesse a caussa quadam quae in cavo cat vari. haeserit, id mole sua praeter solitum adeo distenderit, &simul basin ejus pondere suo presserit, tunc enim hanc figuram produci debuisse res ipsa docet, & confirmat hydrocephalus. An vero tali λrma natum est: hoc caput ; cerebro & ce- rebello veris atque fanis, sed nimiae tantum moliS, repletum : dc an haec ita dein, ut solent in aliis, simul excreverunt 8 An potius, infirma adhuc aetate , a cerebri& cerebelli mole nimium increscente, λrte ob distendentem intus aquam, sic paullatim figuratum est Sc ampliatum 8 Tunc vero singulare esset, quod ossa haec dein non modo firmiter sibi invicem committi potuerint ;sed adeo non tenuiora facta fuerint, ut nunc crasitie& robore vulgares calvarias tantum superent , quantum fere supra eas magnitudine increverint. Fuerunt
autem haec ossa diu adservata in repositorio auditorii medici Academiae hujus Leidensis , dein vero cum aliis anatomicis publice divendita sicut & caput praecedens , xxx. & a Clar. Rau emta , nunc redeunt ad dominum suum. Ex his os frontis illud idem est, quod describit Thomas Mobneux in Philosoph. Transact. N p. 168, de fusius NS. 261. quodque solum viderat. Is vero cum expiscari se non potuisse scribat,
unde venerit ; de probare etiam multis conetur, esse Giganteum , non ingratum rei an atomicae & naturalis amatoribus, nec incongruum fore existimavi, si paucis adderem , quae de his scripta habentur in litteris authenticis, quas in repositorio auditorii medici nostri inveni. Litterae sunt a Michaele Paaum , Scabino urbis Amselae mensis , scriptae ad Otthonem mur .nium,