Index supellectilis anatomicae quam Academiae Batavae quae Leidae est legavit... Johannes Jacobus Rau ...

발행: 1725년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

nium , Anatomes S Chirurgiae in Academia Lugduno

Batava Professorem , a. d. XII. Julii, MDCXXIII. quibus nuntiin murnio , naittere se ad eum ossa quaedam capitis, quae tribus annis ante inter se adhuc cohaeserint,& pedibus conculcata dissolutaque fuerint, us caeterae partes, quae desiderentur, haberi nequeant. Infra notavit Cl. Heurnius , rettulisse sibi laudatum Michaelem Taau , XXIX Junii, MDcXXIII. Amstelaeda mi in Ecclesia, dicta nova , ante ingressum ad Biblio laecam , caput istud sepultum fuisse, ut didicerit ab aedituo, cum Ecclesiae istius aedilis esset: esseque caput hominis Amste- laedami nati, qui vulgari tantum fuerit statura , & propter capitis monstrosam magnitudinem incedere non potuerit, sed vitam totam sedentariam agere debuerit. Quae omnia si vera, liquet, quam egregie Doris. Mob-neux suis hic ratiociniis veritatem obsCuraverit, & pene etiam oppresserit. Postquam enim ex figura singulari ossis frontis istius cum humana ad amussum, ut putat, conveniente, etsi plane depravata sit, id humanum esse concluserat; non ita multo post addit, evidens esse, quod

caerem ossa omnia, quae cum eo proXime conneXa fuerint, & sere totum caput conficiant, debuerint necessario

eodem modo facta, & in eadem Cum hoc osse proportione fuisse , quia aliter nequaquam potuerint cohaerere inter se, ita ut proxime inter se nexa aptaque fuerint, Scfecerint integrum globosum cranium. Unde porro computat, capitis istius integri, tectique cute capillata, circumferentiam fuisse circiter XL 1 v. pollicum. ita sane esse deberet, si capitis hujus figura non esset depravata. Nunc enim eX maxima amplitudine, quam superius obtinet, versus inferiora, & porro versus magnum occipitis ossis foramen ita paullatim decrescit, ut ipsum illud

52쪽

INDEX.

foramen tantillum majus quidem sit constietis; non ita tamen , quin in phirimis calvarii Sejusdem repperiatur magnitudinis. Prorsus, ut in proxime praecedente capite, N. XXX. factum ObservamuS; quamquam magnitudo ejus infra hujus magnitudinem multo subli stat. Et docere hoc satis potuisset ipsa frontis ossis figura quae

etsi humanae similis sit, a recta tamen multum recedit; cum versuS coronalem suturam totam , & versias tempora mire praeter modum latescat. Vide autem, quomodo errorem majorem creet error semel ad naissus,& longius semper a vero abducat. Porro enim ratiocinatur, sequi inde debere, quod homo, cujus hoc caput fuerit, plus quam duplo fuerit altior, quam quales homines vulgo esse solent: quoniam omneS corporis humani partes constanter sint in certa quadam inter se proportione, de idem hic omni jure supponi queat ; os autem hoc frontis Vulgaribus plus quam duplo majus sit. Quare excedere eum debuisse undecim vel duodecim pedum staturam. Fuisse ergo homines, qui altitudine aequaverint, si non superaverint maXimos gigantes, quorum in Sacra Scriptura fiat mentio : cum Goliath ex calculo ejus tantum fuerit pedum novem totidemque pollicum; & in Rex Basan attigerit quasi proceritatem hujus sui gigantis. Nec praetereundum est, quod addit, non improbabile esse , quod, ubi sol & clima concurrant, & ex natura sua possint producere plantas, fructus, Se animalium varias species, multo quam apud nos majora , in iis etiam Orbis terrarum regionibus homines inveniri aliquando possint multo majores, quam sint inter nos. ideoque in mentem sibi venire, non improbabile esse, magnum hocce frontis OS ante LXX. vel LXXX. annos,

53쪽

annos eo quod recens esse videatur, & sit adhuc solidum & grave, ideoque nequeat esse valde vetustum forsan in Europam apportatum este a mercatoribus Batavis , ut idoneum exemplar proceri cujusdam gigantis, quem ostenderint in peregrinatio tribus suis Americanis. Et haec omnia probabilibus argumentiSeleganter adeo adstruit, & exemplis docte 1llustrat, ut animum ad credendum fere inclinet, suoque exemplo demotastret, posse sententiam omnino falsam ab erudito & intelligente homine speciosis ratiociniis reddi verae adeo similem, ut latenS error aegerrime queat deprehendi. XXXII. Caput osseum foeminae, cujus os Verticis carie mire eXelum : sic & ossis cuneiformis basis , revicina ei occipitis ossis pars, inter duo ossa petrosa, fere usque ad magnum foramen, exesa interierunt.

II. Capita ossea juniorum.

XXXIII. Puellae annorum Ochodecim , integrum ;ubi sutura sagittalis ad nasi ossa adhuc excurrit. XXXIV. XXXV. XXXVI. XXXVII. XXXVIII. XXXIX. XL. XLI. XLII. XLIlI. XLIV. XLV. XLVI

Capita ossea juniorum, aetatis Variae ; quae tamen magni-ttidine inter se non multum discrepant.

III. Capita ossea a Dorum S juniorum in singulatisa sua soluta. XLVIL XLVIII. Adulta, virilia.

XLIX. Adultum, muliebre. L. Iunioris.

54쪽

INDEX

LL Iunioris, magna ex parte dis lutum. LIL Adultum, virile , cujus ossa jugalia, temporum

dextrum, & spongiosum, a caeteris inter se adhuc cohaerentibus soluta sunt. LIII. Ossa cranii inter se cohaerentia sola, remota maxilla superiore. C ta ossea XIII. foetuum immaturorum, quin- que , sex , septemve mensium.. Spectari in iis possunt magnitudinis & figurae breg-matis membranacei varietates. In nonnullis adest quoque membrana tympani, & sub ea conspiciuntur auditus ossicula: in aliis membrana tympani remota, apparent dicta ossicula, in his in situ, in illis extra situm; vel his remotis, tympanum vacuum. Dentes adsunt in maxillis superioribus: absunt autem maxillae inseriores , quibus ad Odoniologiam parandum usus est.

C. Ossa quaedam majora adultorum male formata , Vel caris, exsost, anchylosi, e .

I. Vertebrae dorsi humani novem; quarum corpora substantia ossea hinc & inde, processus autem obliqui omnes inter se penitus coaluerunt. Figuram simul mire incurvatam, & S haud absimilem conficiunt. Adhaerent praeterea quatuor utrimque costae, depravatae figurae, firmiter connatae cum vertebriSIII. Vertebrae dorsi inferiores quinque , e quarum corporibus, anterius, ubi sibi mutuo occurrunt, effusa

quasi

55쪽

LEGATI RADIANI.

13 quasi substantia ossea tubera magna & inaequalia producit, omnesque inter se firmiter connectit. IIl. Os sacrum cum innominato anchylosi coner

tum.

IV. Radius dexter cum ossibus carpi & metacarpiquatuor anchylosi mire concreta, ut carpi ossa omnia in unum os deforme abierint. V. Os femoris adulti, cujus pars dimidia inferior, Cariosa, praeter naturam mirabiliter crassior facta est, &tota etiam extri insecus laminas osseas, fibras , spinas, iubera, magna, Parva, inaequalia, aspera, posterius praesertim, produxit. Posterius, paullo supra condylos , in medio, est foramen ovale magnum, digiti minoris apicem facile admittens, ad interiora tendens, &profunde eXcavatum. VI. Os femoris adulti, prope articulum genu mire deformatum. Pars longitudinis ejus circiter tertia inferior, quasi fracta fuisset & male reposita, ita ad post riora fere horizontaliter fertur, ut cum superiore ossis femoris parte angulum propemodum rectum faciat; anterius vero cum ea tuber magnum, conVexum, genu vel patellae instar, constituat. Porro tota haec pars inferior praeter naturam crassa est , extrinsecus inaequalis, intrinsecus tota cuniculosa; & praeter minora quaedam foramina, in latere externo, ad anguli locum, foramen habet admodum magnum & profundum, in quo semi- canalis osseus, crassus, mobilis haeret. Denique ex anteriore hujus pariis regione, inter duos condylos, eXcrevit collum quasi osseum, forte, crassum, foraminulentum, ' quod in patellam desinit. Condyli naturalem foramam penitus quoque amiserunt. VII. Os tibiae & fibulae, adulta, quae a naturali

56쪽

specie penitus recesserunt, & mire cariosa sunt. Notabile inprimis est, quod per septem magna tibiae foramina appareat intus canalis osseus , amplus, fortis, hinc inde interri aptus, mobilis, per totam fere tibiae ossis longitudinem exporrectus. VIII. Os femoris adulti, ex cujus regione interiore, nonnihil sub trochantere inferiore, enata est exostosis dura, compacta, OValis, convexa, longitudinis trium pollicum de unius quartae pollicis partis, latitudinis in medio circiter pollicis unius cum dimidio, crassiti ei pollicis circiter. Haec autem serrae ope ab osse nitide resecta est , ut appareat origo & natura ejuS. IX. Pars cranii adulti dimidia superiores, ex cujus ver ticis ossis latere exostosis oblonga, conVexa, laevis, solida, fabae minoris vulgaris magnitudine, enata est. X. Tibia & Fibula adulti. Tibia prope astragalum fracta, male reposita, hinc brevior facta, effudit callum, quo cum fibula concrevit. XI. Varia frusta ossium cranii cariosa, a lue venerea. REposiΤORIUM SECUNDUM, MAJUS.

A. Sceleti adulti ossa dissoluta quorum & pleraeque epiphyses a corporibus suis solutae sunt. B. Aliud Sceleton, similiter dissolutum; separatis quoque epiphysibus; sed minus, & junioris, ut videtur.

A. Sceleton adulti, dissolutum, integrum, elegans; us

57쪽

LEGATI RAUIANI.

ejus aetatis , ut pleraeque epiphyses jam perfectae, a

corporibus ossium tamen adhuc dillinctae, iis exsiccato proprio subcartilagineo glutine adhaereant. B. Sceleton dissolutum, junioris; ejus aetatis, ut epiphyses corporibus adne ae, magnam partem adhuc 1int cartilagineae , intus tantum oueae, unde cartilagine inaequaliter exsiccata, imperfectae apparent. C. Theca continens in Loculo I. Sceleton dissolutum, recenter nati. Loc. Sceleton abortus, dissolutum. Q uidquid horum olliculorum in hac aetate est cartilagineum, servatum non est; hinc desunt omnes epiphyses, additamenta cartilaginea, cartilagines ossa incrustantes, partes eorum nectentes inter se, totus carpus, pleraque tarsiosita, patellae, sesamoidea. D. Theca in tredecim Ioculos diυma varia ossia juniorum, Variae aetatis, abortuum, recenternatorum, paullo adultiorum, quae pariter cartilaginibus omnibus sunt orbata. Loc. I. Vertebrae; in tres paris, corpus, & duas laterales , singulae divisae: exceptis prima dc secunda colli, quae desunt.

Loc. 3. Sterna; in quibus elegans in ossiculis, in cartilagine liccata haerentibus, adest varietas. Loc. . Ossa innominata; singula in tres partes, i-leum, ischium, & pubis, soluta. Loc. s. Ossa Femoris.

Loc. 6. Tibiae. Loc. 7. Fibulae Loc. 8. Scapulae. Loc. 9. ClaViculae.

58쪽

Loc. 13. Ossicula metacarpi; metatarsi , digitorum manus 3c pedis

uer III. Ossa Trunci adultorum o juniorum, varia.

A. Dissoluta. Theca I. Atlantes & Epistrophaei, adultorum. II. Septem colli vertebrae, adulti: bis. III. Colli vertebrae inferiores quinque, adultorum,

variae.

IV. Colli & nonnullae dorsi vertebrae, adultorum. V. Ossa utriusque carpi, metacarpi, digitorum ma nus, adulti, Perpulchra. VI. Eadem ut supra, unius lateriS. VII. Ossa tarsi, metatarsi, digitorum pedis, adulti, nitida. VIII. Vertebrae juniorum. IX. Costae juniorum. X. Pleraque ossa trunci, ex infante. XI. Pluresjuniorum epiphy ses , quaedam solutae; quaedam ossibus sitis adhuc haerentes; ligamentis propriis, siccatis, cinctae. Cartilagines intervertebrales. Auris Cartilago. B. Li-

59쪽

LEGATI RAUIANI

B. Ligamentis suis propriis , exsiccatis , cohae rentia s adultorum. N'. I. Brachium , Osse humeri , paullo supra articulum ejus cum ulna & radio, resecto. II. Ossiculorum carpi ordo secundus, ossa metacarpi& digitorum.

III. a) Tibia, fibula, patella.

bo ejusdem, reliquus, extremus pes. IV. Pes extremus totus, cum tibiae dc fibulac portio nibus, supra malleolos resectis. V. Sterna, cum adnexis costarum cartilaginibus siccatis. Quaedam , praeter cartilaginem ensiformem , in nonnullis Ofleam, constant eX duobus, alia ex quatuor, quinqueve ossibus.

Abortuum , foetuum, recenter natorum , variae aetatis, dorsi spinae; artus superiores, inferiores; eXtrein mae manus & pedes, propriis, siccatis ligamentis connexa , adsunt & singula quaedam ossicula.

Thecae viginti ct novem, continentes capita os ea abortuum, recenter natorum, paulis adustiorum, varia , dissoluta , nisida.

Theca. I. Abortus quinque mensium , perelegans,

tenerrimum.

II. Abortus quinque mensium : majora tamen sunt C omnia

60쪽

INDEX

omnia ossa, & paullo firmiora, quam praecedentis. III. Simile fere praecedenti. IV. Pulchrum , paullo provectioris aetatis, quam

Th. III.

V. H. Abortus sex mensium. VII. Rusdem aetatis cum praecedente. In dextro osse petroso, deleto foramine ovali & rotundo, sic aperto vestibulo, apparent orificia quinque canalium semicircularium : effracta quoque cochlea , patet lamina ejus spiralis. In sinistro petroso osse aquaeductus Falloppii hinc inde effractus est : cochlea sere tota aperta, conspicitur spiralis lamina: effractus praeterea est canalis semicircularis interior. VIII. Abortus septem mensium. IX. X. XI. XII. Abortus octo mensium. XIII. XIV. XV. XVI. XVII. XVIII. XIX. XX. XXI. XXII. Recenter nati, maturi. XXIII. Adultioris. XXIV. XXV. Adhuc adultiorum. XXVI. Infantis sex hebdomadas nati: ubi omnia ossa perfectiora. XXVII. Infantis duos menses nati XXVIII. Infantis quinque menses nati: omnia sunt

firmiora.

XXIX. Infantis decem menses nati.

I. Lagenae vitreae in liquore servantes ea, quibus ossium trunci artuumque , ortus ,

incrementum, o successiva mutatio, d

SEARCH

MENU NAVIGATION