Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

4 3 o. BAPTIs T A exerceret, cujus insignibus Pisis deeoratus suerat , 8c in qua gratiae, gloriae ac praesidii

plurimum inesse intelligebat. Annuit non modo Stroctius, sed etiam pecuniam , quae esset ad iter & victum necessaria , assignavit. Romanae nobilitatis virtute, eloquentia atque

existimatione prineeps M erat, de omnium ju- dieio habebatur Virginius Caesarinius, quem ha sibi conciliavit Clampolius, ut nullius unquam fuerit amicitia eonjunctior . Habitavit apud ipsum a , quamque earum haberet, moerore seneris, flebilibusque earminibus indueavit. Quanquam nihil minus vellet quam ab

eo eommunibusque studiis sejungi, coactus tamen est domesticis quibusdam negotiis remeare in patriam, ubi liberalitate , comitate ac benignitate tanta a Cosmo II. acceptus fuit. ut magna praesidia, si in Etruria commorari

u Extant Gampolii litterae datae Romae Decem. hri an. I εχε. ad Galiluum, quibus illi numtiar : Venni per alloniar dat Sig. Don Virginio due giorni, e la corteata di questo Sig. non mi uuia lasciar partire

12쪽

. . .

voluisset, sibi suisque polliceri ab eo potui Set. Omnino sermonibus suis aegro Principi suppeditare videbatur, ubi conquiesceret ac levaretur. Nihilo tamen minus majora spectans Romam rediit iis diebus , quibus e vita sublatus fuit Sammus Pontifex Paullus v. Qui illi successit Gregorius XV. commendatione Alexandri Ludovisti Cardinalis delegit Clampolium, eujus in conseribendis epistolis Meretarium Brevium dicunt opera & ingenio uteretur, quod apud Romanos Pontifices munus longe honestissimum est. Is autem eo ita munere functus est, ut industria ac fide Pontifiei illi maxime satisfaceret, qua re facillime augere honestatem 'Se facultates suas potuis. Verum usque eo ab hac cupiditate remotus atque abhorrens fuit c quod vix credibile visum iri puto, iis praesertim temporibus moribus) ut nullum sibi unquam saeerdotium a liberalissimo ic sui amantissimo Pontifice petierit. Multis tamen auctus est. Sc in collegium quoque Canonieorum Vaticanae Basilicae cooptatus. Post eum ex hac vita Gregorius excessisset, ipse, ut moris est, orati nem habuit ad Cardinales de novo creando

13쪽

Pontifice; qui fuit Urbanus VIII. Hie statim

in suo munere Ciampolium confirmavit, Sc a cubiculo esse voluit, cui praefecit Virginium Caesarinium , quam ob conjunctionem munerum, Sc propter singulares, quas omni tempore sibi dederat Barberinius benevolentiae declarationes . beatissimum se esse putabat. Tum coepit ambitio quaedam' illum ad honorum studium ducere , eaque propter nullam praetermittebat occasionem magis magisque dem

tendi sibi Ponti fleem ae Basterinios omnes. Carminibus Italicis celebravit nuptias Thaddaei Barberinii 3c Annae Columnae; saepe excuriebat in Pontificis laudes ; nullum recusabat extraordinarium mandatum , quod ab eo habuisset, Sc plura sane de gravissimis rebus habuit quin immo ambitiose appetebat, eum quotis die sere in ejus colloquium veniret; demum sermones de poesi, quibus ille maxime dein

lectari noverat, serebat, non ut institutor, sed ut laudator carminum, quae Pontifex ipse pangebat. His aliisque, quae sunt aulicorum propriae, artibus auctoritatem Sc nomen habebat, sic ut omnium oculi in illum conjecti essent. Vivebat etiam splendide, vocabat ad

14쪽

convivium eos, qui in artium studiis liber Iissimis Detrinisque versabantur, neque usitatis solum rebus, sed etiam quaesitis enitebatur , ut tueretur dignitatem suam. Omnino multa ambitiosius sacere solebat, quam ejus honos postulabat, quae non solum invidiam, sed etiam odium multorum in eum concitarimi. Hos si audiisses tam insolens erat, qui se Iovem esse diceret, tam ineruditus, qui Minervam suam esse sororem existimaret , tam amens denique, ut prae suis carminibus

nulla esse putaret Areostii, Tassii, virgilii ceterorumque celebriorum poetarum. Ipsa opinio , quam de se habebat, offendebat Pontificis animum, qui non sacrorum modo, sed omnis etiam doctrinae 8c eruditionis princeps

diei volebat. Vel ii ipsi, qui principio ejus

honori faverant, ipsum evolare altius noluς- runt, neque mediocriter ille commotus est, cum tantam voluntatum commutationem repente factam esse vidisset. Postremo cum aperte nimis pro suo more improbasset quaedam, quae minus opportuna esse judicabat, quaeque scribenda jusserat Pontifex, harum litterarum subscriptio aliis commissa suit, ipse

15쪽

c r 4 Μ P o L I U SP - Φ . eum otium, quod .ei inimicorum fraudes dederunt , consumpsit in litterarum studiis. Nam quamdiu Ciampolii suit ambitionis labore vita Aistrict3, etsi ingenii laude sortierit, non admodum multa, si carmina Italica excipias. litteris, mandavit. 9uod semper statuit neminem esse posse persectum poetam sine magna elatione animi, quam ipse a natura habuerat, summa considentia ad scribendum accedebat: crebras confestabatur Sententia4 , novas , quaeque. Venerant in mentem ante ipsum nemini; translata immania , unde nunquam existimasses petita , atque prorsus inVerecunda, genus orationis altum , exaggeratum , tumidum , comprehensionem Verborum non semper apte 8c numerose cadentem , Sed subobscuram , implicatam , & intellectu dissei lem Nil vero minus aptum. pr.t musicis modis illius carmini-

bus, quanquan haec prorsus ad catilenam facta esse judicaret , nec experientia unquam valuit ad hune ei errorem auferendum, etsi iis temporibus hominum aures non essent fastidii delicati . Qua brem, ut ait Erythraeus, in illius notandis vitiis plus, quam par erat, everus, jure poterat a Ioanne, si quis sorte

16쪽

ris Io. BAPTIs TAhane ab eo indolem hauserat, audire, quod olim tibicen Antigenidas discipulo , sane frigenti ad populum dixisse narratur: mihi cane Se musis; mihi cane, & iis, quibus hoedirendi genus probari intelligis . Porro si Ciam-

potius alia aetate vixisset, nee sibi tantum arrogasset, ut Se unum imitatione εc admiratione dignum putasset, neci ingenii aestui nimium indulgens in rupes sere semper musas protrusisset: sicile illum inter principes Lyriem Poetas numerasses. Verum si ex hac ipsa audacia aliquid laudis tulit si), omnes tamen 'b eo o Ehiabrem haee Men inius in sua Amte Poetiea. NGIor nutre pensieri alti orgo tosi La Pindariea cetrat indi repente Par che si abbassi, e che si adagi e post. E tal eostume osseruerat fovente. Ligure Poeta, e in quegli ancora , Cui ribo es erin promise ostro lucente . Μa lo stit ehe eotanto in lor a morai

VE che per te non mire, e ebe . parento

Perde la tua motista e si acollara.

17쪽

CIAM POLI Usἰs irciteri debent, illos , qui hoe direndi genus sequerentur , ab optimo plurimum abfuturos. Quae pro illius carminum defensione scripsit, vulgavitque Romae an. ΜDCXLVIII. Ssortia Palis Iavieinius, hominis quidem non sunt in hae ariste exercitatissimi, nec quamvis magno conatu ae studio amici caussam egerit, abjecta nobilitare, luxuriantia seeare, inflata temperare , atque obscura illustrare potuit. Neque in epistolis Pontificis nomine scribendis ab ingenio suo discessit Ioannes. Plurimum enim absunt ab elegantia Latini sermonis, ic sunt ipsa barbarie deteriores exquisitae nimis Sc longe petitae sententiae . Exemplum earum hahes in iis, quas nos vulgavimus I), quibusque Urbanus VIII. Ferdinando II. Galilejum commendavit. Μinime enim tum immutata erat hujus Pontificis voluntas in Galilejum; exarsit vero adeo iracundia in hunc & Ciampolium , eum ejus honori videret esse fautorem , ut nullo modo placari posse videretur. Atque

o Tom. I. Lettere inedite p. clo.

18쪽

lla Io. B. A P T I s T Ahinc quoque caussam capies abalienati in Ciampolium Pontificis animi, qui palam dicti tabat se ast eo turpiter deceptum fuisse , cum veniam obtinuisset Galilejanos dialogos de scientia noua imprimendi o. Atque utinamhoe Galileii studium , ejus instituta & praecepta sequens, in iis , quas ab aulae strepitu remotus scripsit dissertationibus philosophicis , patefecisset. Μens quidem erat illi naturalem philosophiam magna ex parte declarare, sed non satis videbat quid in quaque re verum esset, nec sequebatur dicendi rationem aper- tam , simplicem εc nativo colore ornatam , quibus virtutibus maxime commendantur Galileii seripta. Eodem quoque tempore opus inchoavit de Christiana politica , cujus specimen habes in dialogo, quod Zoroaster inscribitur , M in defensione, quam suscepit Innocentii II. cujus concessu omnem vim sui juris obib

cu Harum rerum monumenta ride in pol. II. delle lettere inedite p. 176. α seo

19쪽

CIAM POLI Us. nuisse contendit Rogerium Guiscardum, i. et rosque Northmannos reges in universum Siciliae regnum . Vulgavit haec Romae an. Μ DCLXVII. Jacohus Antonius Celsius , Sc Clementi in nuncupavit, dolens quod cetera , quae litteris mandaverat Ioannes, minimo obtinere potuisset. Is enim Uladisuo IV. Poloniae Regitestamento legaverat scripta sua, quod huic magno beneficio se obstrictum putabat ob oblatum humanissimis honoriscentissimisque ii teris patrocinium adversus invidorum machi nas , quas praeSertim Commoliebantur, cum ei spes aliqua ostentabatur mitiorem in se so

re Summi Pontificis animum r . Historiae Vol. XVI.

ab Seribens ad Marcum Antonium Eugenium ala. Quando S. S. ha satis eredere di voterini beneficare, Ia esunnia mi ha fatis sempre rimis vere qualehe disgusto notabile . . . . Nel quart' anno che mi tenera confinato inpra it miserabile sensio di Μontalis. N. S. monrb qualchemis sione della mia disavventura, e non po-

eo susto della mia ob dienaa . mpo eis fui

20쪽

34 I o. BAPTISTA

etiam monumentis mandanda suscepit illius Regis praeclara 8c immortalia facta, quod tamen opus morte impeditus absolvere minime potuit . Obivit hanc christiane die Nativitati B. N. V. sesto in urbe Aesi an . MDCXXXXIII. cujus nuntio audito, Urbanus VIII. dixisse ser- ur : magnum υirum amisimus. Solent enim homines vel invidiosissimi mortuis laudes fa

cile impertiri. Illa potiora judicamus , quae de eo Favori tus si . Chiabrera sa), Adimarius 3

aliique praedicarunt, quorum testimoniis in clarissimis suae aetatis viris Clampolium ponere minime dubitavimus.

sepellito a Norcia. e sp agitato dei frutti ean, nicati . . . . Quatulo it Papa loda, ii Ciam poli

ιὶ In vita Virginii Caesar iiii. aὶ Suis in cariti inibus . ' - 3ὶ In Praelatione ad Pindarum a se versibus Italicis redditum . Disiti eo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION