Francisci Ficoronii ... Dissertatio de larvis scenicis et figuris comicis antiquorum Romanorum ex Italica in Latinam linguam versa

발행: 1754년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

226쪽

DE LARVIS SCENICIS. posset , Larvas has Praenestino citi quam comico inservisse, nam ea civitas ludis scenicis summopere studuit, ac hujusmodi actoribus abundavit, ut patet ex inscriptionibus ibi repertis , quas Cl. V. Suares ius protulit in libro De ami us Praeneso. ἔ

TABULA LXV. ET LXVI.

ΡRima baec ingentis magnitudinis,&enormis desormitatis

Larva ex ingenio conficta ex aliquo sonte desumptaeit. Secunda vero muliebris calantica ornatur variis sinibus complicata , quae ad extremitates aurium pervenit , ac in suprema parte, qua fronti adhaeret, gemma decoratur . Mulierem repraesentat aetate maturam & sorte Asiaticam . Tabula autem sexagesima sexta nobis exhibes duas pariter Larvas colori ea sorina . Prima spissis crinibus , atque impexis& barba calamithrata , atque asininis auribus videtur referre barbarum quemdam, & rtasse Midam Phrygiae Regem . Alteram vero referre puto puerum ingenuae sormae , crinibus in caput obversis, ac Mi gyrum por frontem diductis . Inventauit in quodam Columbario post Tliermas Caracallae, de quo mentionem secimus . Forte imago est histrionis ibi sepulti , atque inter multas inscriptiones, quas ibi omnino comminutas Invenimus , nec legere potuimus, exitabat epitaphium illius, quum mos esset talibus comicis sepulcra magnifica , atque epitaphia ponere , ut de Paride Histrione aliisque testatur

Martialis.

AN glypho opere egregie Me excusa est haec imago ex argilla. Naturalem vultum praesert cujuslam adol Kentuliae , scitae admodum , cujus tamen praeter caput nil aliud

227쪽

86 F I C O R O N Iapparet , quum argilla confracta sit . Animadversione dignum eli , quod ex crinibus hujus mulieris prosiliant octo cornua ,

quae illam propemodum coronant . Numquam quid simile adhue vidi in tot antiquitatis monumentis . Narrat Valerius Maximus a libr. I. Genucio C so Praetori gaudato Portam egredienti novi , est inauditi generis prodigium incidit , namque in casite ejus subito veluti cornus emerserunt , re

sponsumque es eum Regems e,s in Urbem revertisset. Subdit vero idem Auctor , Genutium potius quam Regnum , sponte sibi exilium elegisse : Cujus csandae rei gratia capitis gies aerea portae , gIa excesserat , inclusa es, victaque Rau- sculana quod olim aera Raudera dicebatur . Haec ferme eadem habet Ovidius libr. i5 . Metamorph . Autius suminea eum vidit Cippus iv unda Cornua ; vidit enim , scissam ue in immine credetis

Isse sidem , digitis ad frontem fise retiatissae vidiι tetigit.

IIaec autem imago nullo modo ei convenire potest , nam Cippus provectior erat; Praetores enim triginta annorum fiebant, ii tamen aetati praetoriae tunc respectus habitus fuit . Plaeterea duo tantum cornua illi e capite eruperunt , ut addit Ovidius. IIaec autem erigies est vel adolescentis , vel mulieris , R octo cornua praesert. De seminis Cois idem Poeta cecinit libr. 7. Metamorph. Euriniaque urbeω , qua Coae cornua matres Gesserunt edic. Hae pariter duo tantum cornua habebant , quum in vaccas mutatae sucrint. Si figura hujus mulieris integra sciret, ex habitu aliquam notitiam haurire possiemus , at nunc non ap paret , nisi tenuis veli pars circa collum Apollinis Delii arae, teste Politiano , ex cornibus facta erat , at nescimus ansacerdotes hujus templi cornibus coronati fuerint. Si quis ea potius virgulta putaret , quod nullo modo apparet , Neminerit Iphigeniam in virgultorum fasce abditam ideoque fascelides dicta . Sed quid ad haec t num his virgultis coronam intexuit Z quod utique non adfirnaem : quamobrem in

a M. Max. libr. I. cap. 6.

230쪽

DE LARVIS SCENICIS. 8 genue fateor , me nescire huius anagluphi significationem ,& an suerit mulier , quae sic ornata ad Ludos Florales celebrandos apparuerit , vel mulier comica in scenam sic sese

praeferens .

I ABULA LXVIII.

Uae primo loco posita est Larva in gemma signatoria

affabre excusa colossi faciem exprimere videtur. In- . ternam oris partem reticulatam praeseri, labris , superciliis , dc nasci cralsioribus , capillis , dc barba abnormi ad terrorem incutiendum . Secunda autem pariter in gemmaiticis a similis eli Larvis Terentii Vaticani, capillis obtortis circa frontem , quorum sinistra pars recidit post caput , Scin quatuor calamistros desinit . In huius gen mae postica parte anaglyptice sculptae sunt ducae palmae , que literam M. circumdant. Nullus , credo, hanc literam nomen artificis innuere reputabit , natat nec eo loco collocare mos erat, neque sic

scribebatur , sed integrum Quum palmae , & coronae , & literae hujusmodi in quam plurina is gemmis incise , quas penes me servo, oc quas aliquando publici juris faciam, & quae Ludorum victores respiciunt, inspiciantur , crederem potius hanc literan M nomen innuere illustris cujusdam ad oris . Quid ni haee litera Marcum significet Z Sane Marcus Ulpius Trajani Libertus inter theatrales actores lauream promeruit, ut patet ex inscriptione apud Gruterum . a M. ULPIVS. AVG, L. APOLAUSTUS MAXIMVS . PANTOMIMORUM . .

CORONATUS ADUERSUS HISTRIONES ET OMNES SCAENICOS

ARTIFICES XII. Quid ni etiam haec litera ad ludos Megalenses respiciat , qui in honorem Deorum matris celebrabantur , & in his ludis

SEARCH

MENU NAVIGATION