Gasparis ScioppI, Franci, De arte criticâ; & praecipue, de alterâ ejus parte emendatrice, quaenam ratio in Latinis scriptoribus ex ingenio emendandis observari debeat; commentariolus. ..

발행: 1662년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

FRANCIs

Critica; &praecipue, de altera

ejus parte emendatrice, maenam ratio in Latinis scriptoribus

ex ingenio emendandis observari debeat;

COMMENTARI OLUS.

In quo nonnulla novὸ emendantur , alia prius .

emendata confirmantur.

AD CHRISTOPHOR. PFLUGIUM

in Euteren, Eq. Misinum.

ascesserint, sequens docebit parisa.

3쪽

ACCESSERUNT.

guae Latime exactus cinaestendae ra-

4쪽

S. D.

GASBAR SCI OPPIUS, FR

tiab labore multo molestissimo, quemque incerto etiam scio, quo condigno potissimum nomine appellare debeam. Nihil enim in illo aliud a me praestitum fateor, quam, quod complusculas, eastue sepe nimiumquantum portentosas, lectiones Plauti 8c Symmachi, alios enim scriptores parce assigi, ne libellus in immensium excresceret,)magnam partem ex optimis & antiquistsimis manuscriptis collectas , Ordine,

meo ipsus judicio,non laboriose, digess. Aliis aliter videri potest , bono tamen

meo periculo Augiae stabulum Vocaveris. Quid ergo Z inquient mihi veteres illi Juris san Formularum')candidati. Hae cine erant praeclara illa notaeque optimae manuscriptaρ haecce illae commendatissimae bonitatis membranae, tantopere tibi. a in

5쪽

in Verisimilium & suspectarum lecti num libris fraedicatae 8 Hi erunt procul dubio, nisi me fallit opinio, moro

phorum nostrorum sermones. QuoS t men eo contemnam facilius, quo minus

novi ad aures meas accident. Est profecto, mi P F L U G I, quod ex me siepicule audivitii, non esse illorum,quos diXi,at-qlle adeo nec plurimorum, qui haec studia multos jam annos tractarunt, de libris scriptis veteribus judicare, & aet tem eorum ac fidem aestimare posse. Et vero memini etiam, virum quemdam clarissimum, & Criticum non minorum gentium , mirifice sibi in eo placere,

quod gloriabatur , se , si quemquam

alium, artatem & bonitatem membrana- Ceorum codicum conjicere atque disce

nere didicisse. Ego sane, quid in eo genere valeam, viris doctioribus, &judicio majore praeditis , ex Verisimilibus meis, & nuper prioribus quinque Suspectarum lectionum libris, existimandum relinquo. Nisi quod illud audacter adfirmare habeo, quibus ego adhuc Bona Fortuna propitia usus fui libris, ejus esse

6쪽

notae , ut bonitate ceteris in Germania, quantum est , facillime antistent. De Symmacho manuscripto, qui nunc In- gelstadii vinctus adservatur literis Lamgobardicis exaratus,nemo,qui Verisimialia nostra viderit, dubitare possit , esse nimirum longe illum vetustissimum. At illum tamen aetate & bonitate Fuldanus codex,partim Romano & veteri,partim Langobardico charactere scriptus, per omnia superat , hoc uno inferior, quod non est integer. Tertius ille, qui est coenobii Bertiniani in opido Sancti Audo- mari, utroque melior; quod & integer

est, & in libris posterioribus quasdam

necdum editas epistolas repraesentat: cetera non paullo deterior. De Plautinis codicibus, quos magnus ille amicus . nosterJoachimus Camerarius cum aliis

non aegre communicare solet, non necesse habeo plura adversum te commemorare ρ, qui & ipse variantes eorum

lectiones inspexeris , 8c alii etiam ex Suspectarum lectionum libris specimen videre possitnt. Quis enim sperare debuit, post Camerarium, Lambinum,

7쪽

Turnebum , Gulielmium , & ipstim adeo coryphaeum nostrum Justum Lial sium, qui tam infinita loca, veteribus ibris adjuti , in illo scriptore restitum, runt , tam amplum mihi aliisque spicilegium relictum ρ At nec tibi tamen, nec cuivis alii, nec mihi porro, etiam bene de illo merendi materia, ita mea diib. gentia,praerepta est. In illis itaque libris, sine dubio longe vetustissimis & optim

mis,tanta monstra latere, ut fere mendarum hospitia appellari queant, illi lucis.

mones nostri non possunt non mirari.

Sed, quod de optimis quibusque libris

verissimum hoc sit, eosdem esse mendosissimos , alias hoc ipso libro virorum clarorum verbis demonstrabo. μCenim tu mihi, Pp LUG1 Nobilissime, qui gravioribus nunc curis adficeris, &deinstanti profectione tua cogitas, Iongis logis occupandus videris. Illud tamen mihi etiamdum praemonenduS eS, ne, quod libellum hunc sub tuo nomine apparere justi, id eo a me consilio famim existimes, ut aliquod amiciciae nostrae &conjuctionis arctissimae monumentum

8쪽

in publico exstaret. Immo, quum vi deam, amorem in me tuum, qui tantus est, ut vix ulla ad eum accessio fieri pose videatur, longe aliquid majus desider re, illud potius spectavi, ut hoc novo quasi flagitatore pertinaciam tuam CX- Pugnarem , teque ad emendationes tuas, quas Plauto, Quinctiliano, Nonio , aliisque bonis auctoribus jamdiu debes , edendas incitarem. Scio qui dem , & sciunt juxta mecum alii, quanta sit tua in summa eruditione modestia a quodque diffidis, virorum magnorum judicio cogitata tua juvenilia probare. Sed hoc tamdem nobis dare voles, Ut credas, & nos aliquid de praeclara tua indole judicare posse. Age tamdem, cum dΙs bene volentibus , in publicum procede, & ostende , habere quoque nostram Germaniam, ne stiper literatis Equitibus term Galliae quicquam invideat. Simul etiam studiorum nostrorum contemptores contunde, qui,quod linguae Latinae paullo exactiori cognitione carent, eo se doctiores & meliore haberi volunt. Crede mihi, decenter

corum

9쪽

eorum fastum potes infringere,quum πι-hil quicquam tibi desit, quod illos commendare potest. Sunt familia antiqua &nobili producti Z habes, quam ipsis praeter splendidissimum genus tuum opponas, Variarum scientiam literarum, &, quod utroque potentius est, virtutem &modestiam singularem. Sunt nonnulli philosophica edocti ; at te nos miramur, in hac florescente juventute tua,&ipsssim Philosophorum deum, ejusque praeci-Puos 1nterpretes veteres, legisse diligenter , & plane intellegere. Nam, si, te in robus Politicis jud1cio prorsus virili praeditum esse, dicam , quod ego, con-1ciis omnibus viris eruditis, qui te familiariter usi, verissime praedicare possim salii tamen morosi, aliorumque juventutem non nisi ex sua aestimantes, forsan me accusaturi essent, ea in te praedicantem, quae in nullo homine adolescente. ullo in tempore reperiri queant. Illa cem te omnia, mi P F L U G I , ut libere tam dem eloquar, non minus,quam plurium linguarum cognitionem, Scioppius tuus

tibi invidet , quod tu tamen , sat scio,

minus

10쪽

minus miraberis. Didicisti enim, quam

mihi aegre accidat, a quoquam, qui Una aetate siet, ulla in re superari. Quod ut forte in me reprehendi potest, ita omnibus eo placeam necesse est, quod non aemulo aliquo livore a ensus quicquam de existimatione alterius detractum eo 1 sed Dei dotes, etsi nonnumquam invi deam, in nemine non adgnosco & admiror ; meque propter illas inferiorem di Dcedere, non nimis doleo. Quare lubens merito a te Vincor, qui omni juventuti& Nobilitati Germanicae, tamquam novum & memorabile virtutis & eruditionis specimen, adfulsisti. Operam tamen sedulo addam, ne in te aemulando studium meum a quoquam desiderari poLsit. Etsi autem non dabitur, te aequare; si saltem proximus tibi sim, pulchre me discedere, mecumque agi optime, mistimabo, maxime ex familiaris nostri Plauti praecepto, quod exstat Trinum.1c. Minis quindecim.

Id optimum esse, tute uti sis optimus. . Si id nequeas, saltem, ut optimissis

proximus.

SEARCH

MENU NAVIGATION