장음표시 사용
31쪽
num sermonis antiqui. Haec Suetonius , purum putum Criticum antiquum cum ornamentis omnibus nobis describens. Sed, quod partem hanc Grammatices appellat, squod idem est apud auinctilian. lib. I. cap. 4,) id eo factum , ut dixi, quod Grammatici insolentiores , illis temporibus , hoc munus sibi adrogarint. quam non jultE ; verbis Julii Caesaris Scaligeri inferius docuero. Nam Grammati-
Corum erat, praeter notum eorum munus, di glossi
mala praecipere , sut Asinius Gallus scribit,) sive glossas interpretari. Sunt autem glossae verba tecretioris vel minus vulgatae notionis. Sed Critici non versus modo sut Fabii verbis utarin censoria quadam virgula notabant, & libros , qui falso viderentur inscripti, tamquam subditicios, submovere familia
permittebant Iibi; auctores alios in ordinem redigebant , alios omnino numero eximebant: sed variete notae scriptores veteres explanabant, & ex melioribus codicibus errata, quae vulgo inrepserant,
corrigebant. Adeoque Probus, qui Grammaticus audire recusabat , illa omnia praestitit , quamvis scripta ipsius interciderint. Quod id ipsum in Virgilio praestiterit, testatur Servius , non ille editu S, sed qui in schedis Ful lanis, P ad illos versus I. AEneid. Hinc populum latὸ regem , belloque superbum,
Venturum excidio Libra : sic volvere Pareas.
Ad illos itaque versus sic scripserat Servius e Set
licet a Romanis. Laudat autem eorum imperium , dicendo, populum Regem , ct late regem , pro , late regnaturum. nomen pro participio. auidam, hoc, democratim intesierunt.
Et versus, Hine populum, &c. in Probi exemplari, vel editione) adpuncti sint. sc; H. p. l. r. b. q. f. V. e. L. s. v. p. 3 ct adnotandum i fortassis , a t rum ) Hi duos eximantur , nihilominus sensu. integer erit. Sed Virgilius amat, aliud agens, exire in lauder
32쪽
populi Romani. Hactenus ille. Unde videre licer, solitos fuisse Critico, veteres , Scriptorum opera, a se recensita re illustrata, publicare , Versus culparum vel locorum laudabilium nomine annotare , ut docet Scaliger ad Varronem. Talis in Homeri edi tione fuit Aristarchus ; de quo nemo paullo humanior ignorare potest. Et alludit Cicero , epist. fami
lib. 9. v. Io. Nihil enim Roma goritur , quod te putem scire curare r nisi fortescira υis , me inter Niciam nostrumo, ridium juricem esse. Profert alter , ut opinor , duobus versiculis expensum Nicia: alter, Aristarchus, hos ocino, tamquam Criticud antiquuw, judicaturus sum, utrum sint T ποιηii, an in eodem Critico rum munere & Horatius, epist. I. lib. 2.
Ennim is sapiens , ct fortis, ct alter Homerin,
Ut Critici dicunt, leυiter curare videtur,
ouo promissa eadant, is somnia Dthagorea. Talis fuit Lucius Crassicius; quem scribit Sueto nius , edito Smyrnae commentario , summam nominis claritudinem indeptum. Talis quoque
Caecilius Epirota ; qui primus Virgilium , di alios
poetas novos , praelegere coepit. Tales complures atri quorum scripta vetustas nobis invidit. Eamdem ob rem Philologos dictos fuisse constat. Sic enim da Attalo Philologo scribit Suetonius: Philologi appellationem adsumpsisse videtur : quia , sicut Eratosthenes , qui primm
hoe cognomen sibi vindicavit, multipliei iaνiάque doctrina censebatur. suodsane ex commentariis ejus apparet. In tanta autem dignatione erant antiquitus, ut & Marcus Cicero, reterente Tranquillo, M. Antonii Gniphonis scholam , etiam quum praetura fungeretur, frequentaverit. Cerre Marci Terentii Varronis,uiri humanarum rerum doctissimi, praecipulam fuit studium Criticum ut amicus ipsius M. Tullius testatur. Quem quanti omnis fecerit antiquitas , nemini ignotum esse potest , qui x. Academ quastion.
33쪽
num sermonis antiροι. Haec Suetonius, purum putum Criticum antiquum cum ornamentis omnibus D
bis describens. Sed, quod partem hanc Grammatices appellat, squod idem est apud s= inctilian. lib. I. cap. ,) id eo factum , ut dixi, quod Grammatici insolentiores , illis temporibus , hoc munus sibi adrogarint. quam non juith ; verbis Julii Caesaris Scaligeri inferius docuero. Nam Grammati-
Corum erat, praeter notum eorum munus, & glossemata praecipere, sui Asinius Gallus scribit, in sive glossas interpretari. Sunt autem glossae verba secretioris vel minus vulgatae notionis. Sed Critici non versus modὼ ut Fabii verbis utarin censoria quadam virgula notabant, & libros, qui fallo viderentur inscripti, tamquam subditicios, submovere familia permittebant sibi ; auctores alios in ordinem redigebant , alios omnino numero eximebant: sed variae notae scriptores veteres explanabant, & ex melioribus codicibus errata, quae vulgo inrepserant, corrigebant. Adeoque Probus, qui Grammaticus audire recusabat , illa omnia praestitit , quamvis scripta ipsius interciderint. Quod id ipsum in Virgilio praestiterit, testatur Servius , non ille edituS, sed qui in schedis Ful lanis , P ad illos versus I aeneid. Bine populum latὲ regem , bellaque superbum,
Venturum excidio Libra : sic volvere Parcaε.
Ad illos itaque versus sic scripserat Servius e Seialicet a Romanis. Laudat autem eorum imperium , dicendo, populum Regem , ct late regem , pro , late regnaturum. nomen pro participio. auidam,hoc,de noeratim intel gunt.
Et mersus, Hine populum , &c. in Probi exemplari, vel editione in adpuncti sint. sic; H. p. l. r. b. q. f. V. e. Ι.. s. v. p. in θ adnotandum I ssortassis , adnot rum s ) Hi duo si eximantur, nihilominus sensu integer erit. Sed Virgilius amat, aliud agens, exire in laudes rvuli
34쪽
populi Romani. Hactenus ille. Unde videre licer, solitos fuisse Critico, veteres , Scriptorum opera,ase recensita re illustrata, publicare, Versus Culparum vel locorum laudabilium nomine annotare, ut docet Scaliger ad Varronem. Talis in Homeri editione fuit Aristarchus ; de quo nemo paullo humanior ignorare potest. Et alludit Cicero , epist. fami
lib. 9. v. Io. Nihil enim Roma geritur , quod te putem scire μνare r nisi fortescire vis , me inter Niciam nostrum o ridium judicem esse. Profert alter , ut opinor , duobus versiculis expensum Nisia: alter, Aristarchus, hos Ego, tamquam Criticud antιquin, jussicaturus sum, utrum sint T , an παριμζεύλημεν ι. De eodem Critico rum munere & Horatius , epis. I. lib. 2.
Ennius is sapiens , ct fortis, se alteν Homerin,
Ut Critica dicunt, leυiter curare videtur,
squo promissa eadant, is somnia Dthagorea. Talis fuit Lucius Crastidius; quem scribit Suet nius , edito Smyrnae commentario, summam nΟ- minis claritudinem indeptum. Talis quoque Caecilius Epirota ; qui primus Virgilium , & alios poetas noVOS, praelegere coepit. Tales complures alii; quorum scripta vetustas nobis invidit. Eamdem ob rem Philologos dictos filisse constat. Sic enim da Aileio Philologo scribit Suetonius: Philologi appetiationem adsumpsisse videtur : quia , sicut Eratosthenes , qui primm
hoc cognomen sibi vindicavit, multipliet Oaνiάque doctrina censebatur. Quodsane ex commentariis ejus apparet. In tanta autem dignatione erant antiquitus, ut & Marcus Cicero, reterente Tranquillo, M. Antonii Gniphonis scholam , etiam quum praetura fungeretur, frequentavcrit. Certe Marci Terentii Varronis,uiri humanarum rerum doctissimi, praecipulam fuit studium Criticum ; ut amicus ipsius M. Tullius testatur. Quem quanti omnis secerit antiquitas, nemini ignorum esse potest , qui I. Academ quastion.
35쪽
Ciceronis, qui Fabium , qui Lactantium & B. Augustinum legerit. Quo nemo umquam doctior, ut Lactantii ore loquar , in ne apud Graecos qui dem , nedum apud Latinos , vixit. Caium quoque Caelarem tot variis in locis bella pugnata minime absterrere potuerunt, quin , libris de Analogia relictis, quantus harum literarum amator fuerit, testatum relinqueret. Nam de Nigidio Figulo, Alconio Paediano, Maronis familiari, de ipso denique Agellio , cujus solius huius notae scripta ad nos perVenerunt, non necesse haneo, quanti illi viri in omni honesta disciplina fuerint,repetere e quum &de Nigidio in Noctibus Atticis relatum sit, & horum quoque scripta tan fragmenta p in etiamdum exstent. De aliis,qui postAgenii tempora in hoc studio
operati fuerint, nondum mihi quicquam resciscere licuit. Avorum denique nostrorum memoria, quum literae renasci inciperent, superiorum saeculorum barbarie tantum non exstinctae; & ipsa Critica, scriptorum veterum ut Domitius Marsus vocat nutricula, caput paullatim exseruit, crevitque adeo, dum in hanc fere perfectionem, in qua nunc est, excrevit. Primns autem Angelus Politianus varios scriptores emendare coepit, edito praeclaro Miscellaneorum opere. Cui suppar Philippus Beroaldus, vir doetiis & acutus ; quod commentariis in Ap leium , Propertium, alios, satis ostendit. Sed p rum tamen viri illi, quamvis praestantissimi, ad penitus abolendam barbariem , valuerunt, donec Germani tamdem aliquot succrevere , quorum auspicio & ductu plurimi veterum libri mendis, quibus obsessi fuerant, prorsus liberati sunt. Nec quisquam , opinor , hanc genti nostrae laudem ereptum ibit. Notum enim divinum Erasimi Roterodami ingenium : nota incredibilis illius viri & multiplex cruditio, cum pari industria & dexteritate coniun-
36쪽
De Arte Critica. 7 cta e nota quoque Ioach. Camerarii innumera in
rem literariam bene promerita. Quemque nequiquam ingrati lucumones rodere conentur. Vivet
viri illius, & aetatem florebit, admirabile ingenium& pietas singularis. Nec quisquam erit, qui hoc publicum ipsius elogium, OPTIMUM & DO
umquam queat eripere. Semper erit Lipsius, vel Doueta aliquis , vel Casaubonus, Vel Gruterus, qui Camerarii nomen ab invidorum injuriis tutum , praestitare Volet, qui eum, juratus ex animi sententia , Germanorum aetatis suae ingeniosissimum , &Linguae utriusque Principem, totius denique Europae nostrae decus 8c ornamentum, sid quod Tum nebus fecit,) fatebitur. Eamdem sere laudem deis bent exteri Beato Rhenano, & Joanni Rivio a qui, si vel hodie viverent, ubi post cos hae literae mirifici: excultae sunt, principibus Critieis accenseri possint. Et bene habet, quod eos, qui juveniliter olim Rhenani beatis manibus insultarant, praecipitatae dicacitatis publice poenituit. Camerarii maximi vestigiis non solum Georgius Fabricius fideliter institit, sed multi quoque alii, per Galliam & Belgicam , immo & Italiam , viri celeberrimi. Et divus quidem Judius Caesar Scaliger,
vererum Criticorum more, de praecipuis Graeciae& Italiae poetis judicium & sensum suum , in Critico & Hypercritico suo ,. reliquit. Nec multo post M. Antonins Muretus varios auctores,suo judicio cleSantissimo recognitos , & commentariis Vel notis illustratos , nobiscum communicavit. Petrus
Nannius Belga , Joannes Brodarus Gallus, & Hieronymus Magius I C., Hieron. Mercurialis,Philos.& Med. , Itali, Miscellanea edidere. Paullus Leo- pardus Emendationum libros emisit. Adrianus
37쪽
credimus) nostri non vidit aetas , triginta Advers riorum libros; Petrus Victorius quadraginta Varia rnm lectionum ; Anton. Augustinus, Tarraconenissis Episcopus, Emendationum libros & Varronis ac Festi novas editiones dedit. Jacobus Cujacius, quanta mendarum millia ex Juris civilis libris Mpromi lcne variis auctoribus exoneraverit, oratione mea haudquaquam exponere queam. Barnabae Brissonii Fotmularum libri, aliique commentarii, novum aliquem Varronem aevo nostro redonarunt. Franciscum Hotomanum , majorem Iurisconsultum, an Criticum elegantiorem , dicam, nescio.
Videat mihi quis Observationes illius, in Ciceronis
rationes Caesaris monumenta Commentarios a
stylum H us consideret; redivivum in Gallia Servium Sulpicium , vel etiam Ciceronem, verissime dixerit. Gulielmii Canteri Novae lectiones exstant; Syntagma exstat corrigendi scriptores Graecos; quod magno heic mihi fuit usui. Exstant ejusdem variae Graecorum scriptorum, praecipue Tragicorum, editiones : cujus frater, nobili stimus Theodorus , Ac Variarum lectionum & Arnobii editione singularem eruditionem suam jam satis comprobavit: 8c longe porro majora rei literariae momenta, an mo numenta ,debet;laudique suae jam succrescentem habet filium. Hadriano Junio Nonius viram deber, Momnes studiosi, plurimum ob editum Nomenclatorem & Adversariorum Adagiorumque libros. Iacobo Raevardo, Brugensi Iurisc. , Variolum libri mirum quantam nominis celebritatem conciliaverint Nec reticenda sunt bene merita vel Franci lci Nans I, vel Gerardi FalchenburgΙ : quorum hic in editione Nonni Dionysiacon praeclaram operam navaVir alite sacrum ejusdem opus , Paraphrasin dico Euangelii Ioannis, in splendorem dedit; ut alia ejus. flem taeeam. Nec obscura sunt Victoris Giselim. ' . I raem
38쪽
praeclare de Prudentio & Sulpicio Severo merita. Dionysium Lambinum multa praeclara scripta , ut Cicero, Horatius,Lucretius, Nepos , aliique casti sati ab illo & uberrimis commentariis illustrati, In famae perennitatem adseruerunt : at collegam ejus , Ioannem Auratum , virorum doctorum, qui ab eo quae scriberent acceperunt, elogia minime obscurum esse patiuntur. Aldus, Paullus , dc Aldus Nepos, Manutii, innumeris scriptoribus a se restitutis & editis omnem rem literariam ingentibus sibi beneficiis obstrinxerunt. Nec temere Paullo Man tio Ciceronis, Aldo, filio , historiae & antiquitatis studiosi , pro Commentariis Ciceronianis & Quae 'sitis per epistolam , . quas meriti sunt,gratias referre poterunt. Ludovici Carrionis eruditionem , quam in Antiquis lectionibus , Emendationum libris, Sallustianis notis , aliisque monumentis , insignem declaravit, ellem,proquam par erat, satis laudare pol sem. Nec de Petro & Francisco Pithosiis , quae me animus in literarum patronos & velut thesaurarios propensissimus dicere jubet,explicare queo clamant ipsa Petri Pithodi Adversaria , ac veterum Jurisconsultorum fiagmenta cum Lege divina collata ; item Novellae aliquot Imperarorum : loquuntur & virorum doetis1imorum scripta, quae saepe se illa nobilissimorum Datrum biga, qua libris descriptis,qua consilio cato adjuta, profitentur. Sed nec tamen illi soli suerunt Galliae Jurisconsulti, qui mitiores Musas alerent, seque earum commercio multo honestiores fieri posse cxistimarent. Nam de Inlustri viro, Petro Fabro, Senalsis Tholosani Prae fide ,
Dr nulla umquam aetas tacitura sit, tribus Semestrium libris & uno ejus Agonistico, persectum est.2in quibus infinita , quae omnes Critici discere dc admirari possint , proposuit. Quod felicissime quoque conatus est in editione Senecae, & emcn-
39쪽
PAR Is SCI OPPIdationibus Nonii, Nicolaus Faber, vir Nobilissimus, Regius in suprema Parisiensi Curia Senator. Jam de illis literarum Triumviris, qui anno Is6s Criticos libros scribere coeperunt, & hodieque vivunt, mihi in mentem venit. Si tamen Iosephum Scaligerum, divi Iulii Caesaris sui cum Muretus recte appellabat) Filium , ulli mortalium componi par est; cujus scripta aurea, tamquam ancylia a lo delapsa , cum horrore & religione quadam omnes eruditi tractare solent: sive illa Temporum rationes nove, sed incredibili arte & dexteritate, componunt; sive Catalecta Virgilii & veterum poetarum ; sive Catullum, Tibullum & Propertium ; sive Manilii Astronomica ; sive Varronis opeia ; sive Festi de verborum significatione libros ;sive Ausonii denique poemata; omnia anth com ruptissima, dc nemini homini nato intellecta ; admirabili & prorsus divino judicio & ingenio adeo restituit & illustrat, ut nunc vel pueris legi illa intelligique possint. Atque hunc, & generis splendore ac vetustate omnibus omnino Regibus &Principibus superiorem , & omnium divinarum re
humanarum rerum scientia cum nullo omnino h mine comparandum,quum nominari audiunt, quicumque hujus studii Critici vituperationem gloriam suam existimant; non eos perversitatis in judicando silete poenitet p non illi nomen Scaligerum , quod& in Criticis familiam ducit, protinus resormidant p O tempora , o mores t Sed , si numero Criticorum cum illis decertare oportet , Hubertum Gitanium jam nunc subjungo ; qui eodem tempore, quo Scaliger & Lipsius primum se nobis in publico ostenderunt, Lucretium edidit cum Indice, quem vocat, sive Conlectaneis verorum elegantia rum : de quibus vetus illud pronunciare possum, melius esse taceret quiun pauca dicere. Non possum
40쪽
De Arte Critica. II tamen , quin mei similis sim; hoc est, quin , insuper habitis, quae inter me & virum illum magnum' natae, & notae jam pene in vulgus sunt, simultatibus , ingenue profitear, me illo libro primum ad hoc studii genus perductum, & , quicquid in literis hisce video, quantulum illud cumque est, illi potissimum Indici acteptum serre , ac proinde, Velut testem minime suspectum , juventuti lectionem ejus diligentius commendare posse. Et Raphelengiogratia, qui non ita dudum eum nobis recudit; quamvis velim , re in has oras compluria exemplaria curaret. Eadem tempestate & Lucas Frute rius , Brugensis , in ore famae fuit. Cujus tamen Verisimilium reliquiae . quae recuperari potuerunt,
anno demum 8s,beneficio Jani Douetae , Domini a Noor ijk, lucem publicam adspexerunt, ceteris, nescio qua aut quorum hominum malignitate , suppressis. Iustum vero Lipsium, quum similiter circa annum fis primum industriae & acuminis sui specimen in quatuor Variarum lectionum libris edidisset, exinde temporis complures libri, novo scribendi genere, & stylo , inusitato quidem , sed pem
spicuo, persecti, ita famae insignem reddidere , ut, quod haud scio cuiquamne mortalium in vita sua. obtigcrit, omnium invidiam adeo superarit, ut
omnes omnium ordinum homines , ipsique adeo
pueri, Vixdum nare docti, ne quid heic de omnibus bonis & eruditis dicam , de Lipsiano nomine inaudierint , illudque , non minus quam doctissimi quique , Colere & admirari soleant. Quo facilius de viri illius laudibus dicere supersedeo. Illius de Constantia liber quam diu vivet Caroli Langit fides& integritas semper memorabitur ; qui , cdito sim in ossicia Ciceronis Commentario longe doctissimo , grandes ab omni posteritate gratias inivit. Ut interim Omittam, cruas trium manuscc. Plauti varia
