Casparis Heinrici Hornii, jcti Juris publici RomanoGermanici ejusque prudentiae, liber unus secundum ll. fundamentales et formam Imperii praesentem conscriptus ... accesserunt Instrumentum pacis Osnabrugensis et dicta Capitulatio Caesarea. Cum indice

발행: 1725년

분량: 1123페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

nes participant a potestate publica , vel alias pacta hac de re inter Principes con- Pntientes, vel dissentientes a subditis circa religionem adsunt, secundum illa resse habere debet. Plane tempore persecutionis illis, qui veritati adversantiar,

nec in rebus adis horis cedendum cste, Ecclesiae nostrae docent Form. Com. p. oIF.

D t. Quod si tamen summa potestas Omnino de his rebus quid statuere velit. nec precibus in aliam sententiam flecti queat, nil video, quid supersit subditis , quam ut vi majori cedant, & in re Vere indifferente Superioris sui voluntati Obsequantur. Dixi vere indiferente, nam ii talis non est. e. c. si Princeps prohibet, quae cum Ossicio sacro pugnant, C. gr. V tiorum taxationem, dissentientium m destam refutationem, &c. eo casti illa locum habent, quae dicta supra g. Iq. LXVL Legislationem sequitur judici. P ο ὲκ

aria lumma stotestas Ecclesiastica, quae se- u. . cundum leges examinat actiones sim mi Iares hominum, sive in ecclesia rationem ecti. . Doctorum sive auditorum habeant , eaS-que corrigit, & vindicat, quae adversus leges facta. Competere hanc το κυρι hadentibus iterum natura summi imperii secum fert, & a regula, quae ad Rom. XII.

S ad Tit. III. I. nulliui clericos, ut Vocan-

Aa et turi

412쪽

tur, legimus exceptos. Quin potius ex

empla Christi, Apostolorum, & Doct

rum ecclesiae docent, se agnovisse lubentes judicia Magistratuum etiam ethnicorum Matth. 27. I. Act. . f 3. Qeoniam vero Imperantes ipsi non semper his rebus operam dare possunt, atque aequum videtur, non promiscue causas circa sacra, & praesertim personas sacri ordinis, quibus reverentia debetur, ad omnia j dicia trahi, peculiare forum constitui compit, ubi ejusmodi causae dijudicantur. Cujus negotii pars Episcos , quibus alioquin ex Jure div. nulla jurisdictio, nullum judicium proprie sic dictum compeiatit bid. Zi L de Disi. L. R. c. s. num. o. fuit commissa, ι. C. de Epist. O cier. l. Ia. C. de Episcop. edi Cler. Heseles c. VI. d. i. g. RI.

qui tamen, ut infra videbimus, illa abusi, plane imperantibus hanc jurisdictionem

eripuere regi. de Epist. L. MI. c. n. Ad illud vero forum vel judicium etiam pertinet co nitio de injVngendis poenis ecclesiasticis, & in primis de excommunicatione. Nam licet potestas claVium, quae fund mentum est excommunicationis, a Deo ministris ecclesiae tantum commissa, non vero potestati civili: quoniam tamen Mi nistri Ecclesiae ea abuti possctunt, & omnes omnino actiones externae moralis bonitatis, vel vitii capaces ad summae potestatis

413쪽

statis judicium vocantur, inspectio'&c gnitio circa exercitium juris clavium utique etiam ad Principem, vel judicia ab eo constituta ecclesiastica pertinebunt.

net huc quoque jus visiitandi Ecclesias,

eo fine, ut cognoscat, utrum ministricum auditoribus ossicia recte subeant. I. XVII. Sequitur ius circa VocatioΠem Iti, ei ministrorum Ecclesiae. Supra diximUS, ea comesse opus circa religionem aliqUO regimi- stitutio- ne interno, quod scerdotium dicitur, vel Πηmmi

ministerium ecclesiasticum, de cujuS ne- celsitate adversus Fanaticos, qui ejectum Ic..' illud ex ecclesia mallent, pallim Theologi nostrates agunt, & ex JCtiς B noster Meglerus de S germiend. c. I ubi ex

ostendit Potestas autem illius regiminis, jus concionandi scit. Sacramenta exhibendi, clavibus utendi, procul dubio a Deo solo est, atque hoc intuitu nihil conferre ad rem potest civilis potestas. Alia tamen quaestio est: a quo persona eligatur, quae talem potestatem gerat Θimmediate aliquando a divina potestate id factum es e notum est omnibus, qui norunt , qua ratione in Veteri Testamen vij. ροto Prophetae a Deo, & in No Vo a Chri- imme sto Apostoli missi sint. De qua missione diata. si certi simus, res salva est, nec opuShu- Aa 3 mana

414쪽

334 CAP. XLII. DE POTEsT. IMPERANT.

mana aliqua electione. Quoniam vero Deo placuit cessare hodie istam immedia

alam Vocationem , ecclesia tamen non

potest carere ministris , & doctoribus rnon potest aliter fieri, quam ut ab hominibus eligatur , & sistatur talis persona, quae accipiat a Deo eam potestatem. Si rem hanc ex recta ratione judicare i. ' velis, conveniens illi quidem est, coetum illum, qui ecclesia Vocatur, ipsum constituere posse, qui istud regimen subeat Sed quia tamen iste potestati civili subest, utique haec sitas partes interponere potest, atque istius electionis statuere modum, prohibereque, ut ne quid fiat, quod ipsius voluntati contrarietur: cujus maxime interest nosse, qui vel quales hos quacunque ratione in civitate regant, atque judicium de illis ferre, cavereque ne ex his hominibus, qui multam apud

auditores auctoritatem habere solent, a que facile turbas concitare possunt, e rumque regimine sacro malum aliquod Civitati suboriatur. Prois f. XVIII. In jure divino positivo nutimςlςsi Ium praeceptum disertum hac de re e P tat. In veterii tamen testamento Regem Israelis etiam partes suas in hac re obtiissse legimus I. Reg. a,sF. a. Paral. ae, I . Et

prodita est in divinis monumentis praxis primitivae ecclesiae Christianae, quae ex-

a emplum

415쪽

emplum nobis proponit imitandum, qua ratione ecclesiae ministri constituendi. Scilicet legimus, totam Ecclesiam, quatenus ex doctoribus,'& auditoribus com1istebat, elegisse illos, qui lacro minist rio debebant defungi. Patet id ex Acy. I. ι,. ubi in locum Judae duo a tota turba constituti, atque postea post preces unus per fortem electus. Eodem modo. etiam postea Diaconi clecti. Actor. VI. a.

seqq. Atque licet legamus in multis locis, Doctores ab Apostolis constitutos,

Ac . XIV. ay. & Paulus Tit. I. s. hanc renanto deleget, neutiquam tamen existumandum, citra consensium Ecclesiae cujusvis loci id factum esse. Aliud enim,

ut alia taceam, vis vocis Act. XIV. ZP. CVincit. Ziegi. de Episcop. L. n. c. I.

Etsi vero flammarum potestatum nullibi mentio fit, atque illi eo tempore, ut supra dictum, nec Ecclesiae membra fuerunt, nec illam curarunt, sed passi sunt, emtus illos, qui Ecclesiae dicebantur, solCs doctores. sibi praeficere; non tamen ideo sequitur, id semper ita esse debere, aut illos omnino esse ab hoe n gotio excludendos- Quin potius omni tempore suo jure uti poterunt, atque his

rebus se immiscere, non tantum ut me

bra Ecclesiae, atque potiora, si talia sint, sed & quatenus imperantes, quorum juS- . . Aa 4 circa

416쪽

3 6 CAP. XLII. DE POTEST. IMPERANT.

circa hanc rem nullibi Christiana religio abrogavit. Imo si subditi adhuc infideles sunt , & con 'ertendi , solus etiam sine illorum consensu praedicantes ad iu' los mittere potest. Ziegi. l. II. I. Uti itaque juxta dicta nemo sine Principis con-1ensu ad hocce munus eligi potest: ita etiam par ratio postulat, ut sine ejus voluntate nemo etiam tali muneri impositus , eo abire jubeatur. Quae omnia adeOS Guoque pertinent, qui juventutem in scholis docent, atque in praeceptis instruunt religionis & Virtutum. An iv ς I. XIX. Huic observationi illud adden-J . .. a dum, jure divino juxta praxin ecclesiae inh., PrimitiVae nullam pastorum & doctorum

Docto- ecclesiae, quos promiscue Presbyteros, &νς ης- Epsopos Scriptura Vocat Act. XX. M. Tin

'ς t I si egier. de Episc. L. I. c. s. f. I. U δ. esse differentiam, nec unum alteri subordinari, sed omnium aequalem esse potestatem. Sed tamen dilatata ecclesia consultum fuit visium quibusdam υπεζαην quandam in alios dari, & certos ordines ac gradus ministerii Metropolitanorum, Episcoporum, Presb erorum &c. constitui, ut Omnia melius & bono ordine in ecclesia tractari possint. Quae res uti non plane improbanda, nec tamen praecise necessaria, cum mandato divino careat speciali,& absque tali subordinatione ecclesia re-

417쪽

gi possit: ita nulla causa est, cur tantae in Anglia,& Scoria alantur lites inter illos, qui juxta veterem liturgiam Episcopos agnoscunt, & illos, qui Presbyteriani dia ,

cuntur, ac praefracte Episcopalem υπερο - χην agnosere detrectant. De qua re eis legans extat epistola Bochardi ad Morie)tim annexa Geographiae Sacrae. Scie

dum itaque omne illud, quicquid uni D ctori Ecclesiae in alterum juris Vel potestatis competit, ex nullo alio fonte,quam ex concessione, vel permissione summae potestatis fluere posse, sine cujuS Voluntate nemo in alium potestatem ullam in

6. XX. Datur & aliud jus summi im-Ius eire perantis quod circa res Versatur, quae in ς. se jure nostro sacrae dicuntur, & ad cultum divinum destinatae immediate, Vel eccle-stis. si fica quae ad sustentationem ministrorum ecclesitae pertinent, quod tum in illis acquirendis, tum conservandis, dis en βα- dis, vel alienandis occupatur. Namque cura ejus esse debet, ut res eae non deficiant, quae ad cultum diVinum, bonum ordinem, & sustentationem ministrorum Ecclesiarum ac Scholarum requiruntur,

saltem non impedire, si1 alii id faciant. Atque ideo pii Principes ecclesias, Oratoria &c. aedificarunt, dotarunt, ut in iis Aa s cultus

418쪽

3 8 CAP. XVI. DE POTEST. IMPERANT.

cultus publicus peragi possit, aliisque re bus ad usum sacrum neces artis, vel aptisi CXOrnarunt, atque permisere, ut ab aliis quoque bona in illarum usum conlarantur L. I. C. de n. Eccles Uti etiam e contrario , si videat non necessarium esse ni mis conferri, vel profusam liberalitatem illam nocivam esse reipubL prohibere e- am potest. Potest vero & debet de com servandis rebus hisce esse sollicitus, ut recte scit. administrentur, immunitatibus gaudeant, atque oeconomi, & defensi

res earum constituantur, damna praecaveantur , nec alienentur aut dissipentur, de quibus omnibus latius agit Hennues d. I. c. v. g. a. Curam porro obit in du=ensandis illorum bonorum fructibus ad P- entationem scit. docentium in ecclesiis,& scholis, alimenta exulum, aegrotorum,ac egenorum, captivorum redemtionem,& aedium sacrarum reparationem. Imo si videat usum illum, cui fortasse destina ta sint, non adeo bonum vel etiam superstitiosum esh, in utiliorem vel meliorem eum comertere potest. Atque licet alias quod semel DEO dicatum, in

usus profanos comerii non debeat, eju modi res etiam dominio privatorum; imo quoque ex parte commercio cunni exemptae: non tamen eXemptae sunt dispositione sumtaue potestatis, quae Vicem, Nu-

419쪽

Numinis in civitate subit, sed illi, ut in alias res, ita in hasce id relictum, ut pro salute reipublicae, & quae in ea est, e clesiae, de iis statuere possit; atque ita

etiam illas res alienare necessitate eXigente , & in usum secularem conVert re,

quale quid factum etiam legimus in ve

teri testamento. a. Reg. XII II. c. XIIX. I .

vel etiam destruere templa, si forte de sensionis necessitas id exigat. Sane Deo magis gratum est, si per alienationem ejusmodi bonorum superfluorum, consulatur paci, & tranquillitati publicae, &faluti piarum animarum, quam si ecclesia divitiis, non nisi ad pompam facientiabus , & luxum, abundet. vid. D. Rhet. de Secutirisatione. Atque huc etiam pertinet potestas tributa exigendi, si onus, ex bonis ecclesiasticis, permittendi facultatem uiscapionis, de quibus agit Hennii

d. l. c. X. n. Io seqq.

g. XXI. Ultimum quod hic memorari Ius Ad- debet, est jus tuendi V defendendi ecclest- Q H - , quod vulgo fus Advocatiae dici solet, quod jus absolvitur propulsatione Omnis violentiar, quae vel ipsi cultui, vel rebus ac personis ad eum spectantibus, intenditur ab exteris, & aliis. Quod jus ex natura majestatis fluit. Nam uti ideo stim ma potestas civilis imperanti summo concessis, ut tueatur illos, qui in societa

420쪽

3to CAP. XLII. DE POTEST. IMPERANT. .

rem colvere; ita & Ecclesia, quae in republ. est, id postulare potest. Quod tamen non eo pertinet, ut statim gentes extraneas ad nostram religionem amplectendam cogere ,& ideo bello petere li

mges d. L c. IX usRo- g. XXII. Haec ita in thesi dicta sume .. ant: jam ad hypothesin deveniendum est Imperii nostri Ro1liano-GernianwL. Et quidem, quod ad Imperatores Romanos Gentiles attinet, neminem fugit, eos quoque curam circa facra gellisse, & ipso etiam Pontificatu maximo functos esse. Sed postquam religioni Christianae Comsantistis ix successore& ejus nomen dederunt, res Ecclesiae ab rmis, ut Socrates ait Arael. L. V. H. Ectae . ste enderunt, atque curam illius susceperunt strenue , deque ea in toto Romano Imperio introducenda, tollendo paganismo, supprimendisque haeresibus operam collocarunt. Ob quam rem concilia conVocarUnt, quorum nonnulla, cum ex toto Romano Imserio, quod potissmam orbis Christiani partem tunc continebat, vocarentur .. Episcopi , Oecumenica dicta sunt, quale fuit Nicaenum primum sub Constantino habitum, M. Hs. Conseantino olιtanum Primum sub Theodosio M. An. 38o. he

SEARCH

MENU NAVIGATION