Dan. Heinsii in cruentum Christi sacrificium, siue Domini passionem, homilia

발행: 1613년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

IN PASSION HOMILIA.beret. Venisse ut Ecclasiam calligeret, ut populum doceret, ut humanum genus perditum ac conclamatum, partim Oce partim signis ac miraculis seruaret , ut palantes Israelis oves iterum colligeret. Hoc Quirites scilicet curabant: hoc legatus Syriae, hoc milites Romani assecuti essent, quod Iudaei assequi non poterant. Nam de templo quod impingebatur,

falsum esse ratio docebat quippe aut non re-ecte intellecta voce aut in sensum alienum perperam detorta Caeterum Romanus, cum exulcerato populi furore, frustra niteretur , ut spectaculi crudelitate animi comouerentur, nudum ac manantem sanguine in medium adduci iubet,&, Ecce vobis homo, inquit. Hic attolle oculos, o anima, an faciem Domini Dei tui intuere. Relinque paululum Omnes vanitates tuas,quibus toto vitae tempore adli: sct i di si potes,vel momentum Vnicum , Omnes cogitationes tuas collige, in Seruatorem tuum hodie transfunde Ecce homo,ecce irdoloris i Ecce 'eci Upra iij hominu rubi Cis LG, icundus, electusex milli , uim comae sicut germi in Τ palmarum,nigra quasi coruus, cuius oculi sicut

22쪽

i DAN HEINs II ius labia Dadi liliantia m)rrham prima net , cesnihil nunc quam sanguinem pluit. Comasianguine concrcta est , caput spinis perforatum,

sanguinem eiaculatur, nares colaphi contritae,nigcrrimo cruore vultum asperserunt. It quod omnium est miserrimum , vinctus ac constrictus, non habet quo sanguinem , non habet

quo manantem toto corpore ciuorem abster

gat. Ecce homo. Haec est illa facies, quam caeli non sustinent, inferi non serunt. Hic est qui nunc obmutescit, cuius vox in nubibus auditur, cuius tonitru horribili fragore mentes hominum percessit. Ecce homo. Ecce inquam homo. Ecce rerum dominus stat ege. nus inter omnia quae possidet, vinctus atqui Omnes liberat , vulneratus stat qui omnibus

medetur. Ecce homo homo,inquam, tua causa o homo , Stat coram iudice, coram nobis omnibus, stat pro nobis omnibus. Stat exutus veste, stat expoliatus,ne quod vulnus toto corpore, latere spectatorem pos it. Quae vel singula mouere mentes Iudaeorum poterant, nisi Deo aliter fuisset visum. Itaqueefferati magi ac dementes, quem videbant prope ad necem virgis caesum, tolli postulant in crucem. Quam

23쪽

IN 'As SION. Ilo I LIA. Quam o scelus immanissimum i prope iam

exanimatus baiulare cogitur Adduntur validi lictores, qui ex more Romanorum, flagris incedentem tardius castigant , loris iam debilitatum viribus ac sanguine exhaustum .impellunt, lacerant, ac subinde cespitantem aut deficientem conculcant. In hoc ultimo momento constitutus,dum sub onere curuatur ac infectitur,dum spiritum vix ducit, neque mi nus tamen verberibus impellitur, dum pulmone propter crebram ct frequentem anhelatio. nem obstructo,altius anima ducitur, dum non minus labore fanguis excitatur e vibicibus, quam sudor profluite vultu tristes illos oculos conuertit ad nos omnes, ne suo merito eorum quicquam,ctiam hoc tempore, nobis pertu- e iudicetur qui plerumque immemores neque grati satis, quia omnia euenisse nostra causa non cogitamus,neque penitus absoluimusDominum cum ludaeis condemnamus, ita Vnumquemque nostrum compellatri Popule mi,

quid feci tibi, authisia missu ui tibi bestonde

misit. Ad imaginem diuinitatis meae te crea- ueram, cum primum e puluere formarum. Ingratus, inobediens, superbus, arro

24쪽

gans,ambitiosius, dum vis mei esse similis,Dia bolo simillimus es factus, a quo es seductus.

Abiecisti diuinitatis meae imaginem,ego humanitatis tuae iterum assumpsi. Ante damnatus quam genitus,mox conceptus nihil aliud quam spuma vilis, quae exsanguine ma puro mox coagulatur an carnem tandem absoluitur, quae si probe educata cum maximo labore saginata fuerit,ucimium sagina tandem sic pabulum talis cum esses, caeli domino ac terrae, in conspectu cuius astra sunt immunda,persuasisti, ut quod maxime abiectum in te eskt,as. sumeret. . Adventum meum patres lina suspirauerant, Moses balliverat David cecinerat,

Salomon descripserat Esaias uno hoc solati' languentem mei desiderio populum susti nuerat . Veni tandem hospitium quaesitaui. Locum non inueni neque cuiquam suum praeripui. Inter armenta ergo ac pecudes infelix infans, abiectus sum. Speraueram futurum , t quem propter maiestatem intelligere non poteratis, cum cum ad vos vcniret, Viveret vobis luna, interivos habitaret, suauissime ac humanissime inter vos ageret, nemini

grauis esset omnibus utilis, morbos pelleret,

25쪽

IN PASSION HOMILIA Diabolos ehceret, anilia aes alutem aberrantibus comiter monstraret, fallem amaretis. Si quem

cacum vidi, ei oculos aperuici si quem claudum , es pedes restitui, si quem mutum Vocem ei reddidi. Si quem vidi esurientem,eum paui ubi panis non susticeret, semper miracu-Jum sufficiebat Si quae mater vidua , ni cum illigebat filium , si quae soror fratrem, vitam reddidi utrique Si quae muliercula

quae hauriendae gratia, ad puteum accederet, meliorem illi dedi quam optabat. Peccatores non abhorrui , publicanos etiam accoli. Cum omnibus familiariter versatus sum. M ergo habitatores rusalem , viri Iuri, se ὶ iudicate inter me N ineram meam . uiden quod Ultra facere debui vineae mea is non feci ei Cur cum exspectarem, produceret, uas, produxit ecce spinas, quibus caput meum frangeret Produxit acetum', quod mihi propinaret myrrham ac fel merum dedit, quod lan suenti domino ac sitienti infunderet

lG,mater mea, quarege illi me virum rixae8

Non faeneraui, nec uenerauit mihi qui siquam in

uniuersa terra omnes maledicunt mihi. Conclusit q=,i i

me Deus apud iniquum s impiorum ambus C

26쪽

me iradidi. Circumdederunt me vitul multi: Fb tauri pingues obsed runt me. Aperuerunt super me ossuun D, sicut est rapiens rugiens . Sicut aqua .

o in sum s dispersa sunt omnia a mea. Factum, en cor meum tamquamD cera liquescens

in medio ventris mei. ruit tamquam tenta virtus mea, s lingua mea a basi faucibus meis, .s in puluerem mortis deduxisti me Haec his similia , aut audiuerant Iudaei aut ubique

legerant totam vitam Domini,quae plenissima defensio illius erat, viderant ac obseruarant. Docuerat in templo docuerat in synagoga,in montibus docuerat, docuerat in triuiis nihil celaverat, nihil clam habuerat. Sed videlicet iam tempus erat, ut , quod ante iacta mundi fundamenta Deo visum fuerat, unius victimae oblatione omnia humani generis de-liet expiarentur. Quam ex omni parte esse puram,integram,illaesam,neque ulla labe cor, poris aut animae pollutam, tequam in aram tolleretur quod olim in victimis requirebatur omnes erus pariter ac Dei hostes , confieri oportebat Neque hoc tantum, sed honorem illi prius debitum deferre. Nihil enim frustres, nihil nisi dirigente eo sit qui opprimitur:

27쪽

IN As SION. Ho MILIA: ismitur: qui quod sine horroredi diuinae admiratione prouidentiet cogitare no possum,vinetusti in potestate aliorum positus, adhuc quicquid

patitur disponit. Quicquid enim illi tribuit Ecclesia, prius illi tribuunt per iocum qui il

ludunt. Ridet miles Dominum interim adorat ut in eius nomine flectatur omne genu. Regem esse negat interim coronat. Additur descalamus pro sceptro: ne quicquam desit, pro abieci a veste purpura indui. tur. Denique, quem abde contemnunt, prophetam tamen esse,dum hoc nomine salutant, etiam fatentur. Habes Deum,Regem,&PrOphetam. Vnde autem haec scientia Roma, nis Unde inquam, nisi caelo sic volente cuius totum hoc negotium arbitrio disponitur. Eodem prorsus modo, quo innocentia damnati vindicatur. Iudas innocentem osculo tradiderat, sed eundem paulo post absoluit. Internus enim tortor, quem scelestus nemo euasit Vnquam , tanta vi rebat animum ac cruciabat , ut Obscenam mortem mallet cum dolore, quam cum lucro vitam omni morte grauiorem Pontius indignum esse poena, saepe fuerat testatus qui ut hoc la.

28쪽

DAN HEIN DIteret neminem, manus suas toto populo spe istante abhii non semel Idem populi fuisse

seductorem, magno animo inficiatur. Hero. de cuius taciturnatat illudere non metuli, eis ius tamen condemnare innocentiam non audet:&quod sine dubio diuina dispensatione fa-ectum est, veste candida indutum,quae integritatis nota esse solet, a se iterum dimittit. Iosephus.c Arimathae oriundus, clarissimus senator, ne quid praeter animi sententiam statueret,senato toto illo die abstinendum sibi putat Iudaei falsos testes dum adornant hoc publice apparet , nullius esse sceleris compertum coram iudice testantur eum quem non aliter accusiant. Iidem quem seditiosum esse clamant, regem suum esse legunt in eadem crucuinqua tanquam noxium condemnant. Caiphas summus sacerdotum, rei spiritu correptus, eius sit propheta quem persequitura cingentiore, simul absoluit cum quem accusat, arcanum calutis mysterium enunciat: ni pro populo subeundam esse mortem. Solus Diabolus supererat, qui cum Vnum hoc ageret , ut

Dei filium opprimeret , ita tarinen etiam hoc aemporc in potestate eius erat,st quod multi

29쪽

IN PASSION. O ILLI DI A. crediderunt olin Linuitus

exantiquis crediderunt Ollaninuitus ac coaetus, innocentem una esse qui accusabatur, per VXo Maiar.

rem iudici denuntiaret. Ab ijs ergo absolutus, quibus nihilominus damnatur , trophaeum magnus imperator ascendebat veritatis, non sit plicium flagiti j. tibi Deus pater, maximus agono theta, cum familia coelesti, ut laborem sili spectaret, cui omnes in serotum poenas

humani generis reatum imposuerat. Stabat Deus Sabaoth, tanquam ignis deuoran S, tan-K 4.3o γquam torrens nundans, tanquam leo rugiens, tanquam impetus grandjnis, tanquam turbo dicis. 1 confringens, qualis saepenumero iratus a prophetis describitur:&quod ipsas inferorum poenas aut excedit aut adaequat, iram suam quam aduersus omnes hominc conceperat, ni imputabat Hac oppressus mole, prae qua Omnes tyrannorum cruciatus ac dolores, prae qua omnes poenae martyrum,nihil aliud quam somnium aut umbra fuerunt, ad certamen trahitur. In quo hostis generis humani, primus ille serpens, debellandus erat qui ut hominem Paradiso ciecerat, ita iam aeternis poenis ac sup .pliciis addictum ac damnatum , in neruo&in vinculis concluserit. De bellanda mors erat,qua

30쪽

DAN HEINs II in omnem iam carnem regnum obtinebat. Cum his congressurus maximus athleta, extra

urbem , tamquam publicum bidental, nec5tagione sua quemquam scilicet pollueret, ad infamem scelestorum poenis locum cducitur. quem mortuorum cranijs quae passim si assa ibi essent, accolae indigitabant,ut in castris suis scilicet&in arena sua mortem Xpugnaret. Quod si ex Hebraeis sequimur nonnullos,idem prorsus fuit locus,in quo Adam olim fuerat sepultus vi vis mortis ipsis hoc Iudaeis nos docentibus, ibi frangeretur ubi primum coeperat grassari. Ita in conspectu hominum, inconspectu Angelorum,inter elum ac terram cruci assigitur ne res tanta clam peragereturJneX- trema hac necessitate,in angore mortis, in dolore inferorum, ab irato prope Deo destitutus accotritus, nondum hominem amare desinit. Latrone enim seruat pro intersectoribus precatur,

Ita Deo immortali scincta illam & amore nostri inflammata usque ad extremum vitae halitum, animam committit. Quid de vobis autem, O Iudaei hic dicam, quorum barbaro furore simul fatali caecitate, facinus peractum est8

O quae vox suiliciat, quae lingua describendo huic

SEARCH

MENU NAVIGATION