Nicolai Parthenii Giannettasii neapolitani è Societate Jesu Annus eruditus in partes quatuor, seu, Stata tempora distributus

발행: 1722년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

LIBER PRIMUS.

omnem moenibus , edificiisque oram occupaverit

nam sinibus oram , laetissimis distinctam hortis, frequentibus interpictam aedibus, ac villis, aprici , viridesque colles prae

cingunt: qui ct ipsit prospectu jucundissimi , altissimos alios

supra se vertices, sylvas opacissimas ostentant. Plurima tum in Italo , tum Siciliensi latere oppida si tu , aspectuque pulcherrima visuntur : qua proprer mira spectantibu x voluptax, ut & oculi vi su , S gaudio saturari animus abunde valeat L Dum autem avidus syngula contemplabar , nunciatum prae fecto, ipso in aditu iuxta portum quatuor stare in anchoris Batavorum naveS , ct eas bellico apparatu instructissimas Quo ille nuncio perculsus, declinare Siculum litus , iraque

Herculeum promontorium cursum vertere constituit et quod& illicd praestitit: nam ortus ex improviso Borrha peliotes, in vela, praefectique vota secundus perflavit: id mihi ingra

tum primit m accidit e miro enim Messante urbis desiderio videndaeque Carybdis tenebar: at cum recogitarem mOX, ita fieri, ut e periculosa pugna evaderem, aequi , bonique duxi: solabarque desiderium evasione periculi. At brevi in novas iterum angustias, ac maerores delapsus sum. Etenim cum Batavi nostras naves Britannicas esse, & numero, instrues u-que impares, eductis illico anchoris, explicatisque in ventum velis in nos contendunt. Hic Meccenas : Huic ego navali

pugnae libens interfuissem . Credo equidem, tum ego: quippe virilis tibi animus , ac regius est : at mihi , qui vix e

pubertate eXcesseram , Sc pugnas nonnisii in tabella videram , non eXiguum maerorem futurum illud certamen incutiebat . Quod autem quam maxime timebam , illud erat , quod nec tu certe aequo animo tulisses : ne laificet Britan . ni desperata victoria , ne in hostium , quos capitaliter Oderant , manus inciderent , tormentarium in pulverem ignem iniicerent : & sic immani omnes incendio conflagraremuS. Tum Me enas: Hunc ego morem tam barbarum, quam qui maxime, haud equidem ferre potui Issiem . At ferendus, tum ego, vel invitis erat . Hic BalbuS : Anne, inquit, ex eo elegantes illas Diras, istum adversus morem concepisti:, quas

tandem in Navalibus pro lusisti P adeo mihi placuerunt, ut etiam versus teneam . Cui ego : Rem ipsam putasti . At Necoenas : Recites quaeso , Balbe . Cui hic : Geram hunc tibi morem : etsi id poetae vestri ingratiis fieri certo sciam :sed det mihi veniam : R tibi, cui multum debet, gerat vel ipse morcm : statimque recitavit: Major at inter Em tihi , Dux Rumane , timenda Pernicies est illa ; furens ue barbarus ira ,

Nompe ignominias, ct Uitii nomius ferre

Maesi alo . Aritannicas Naves adoriuntur Batavi. Britanni, despera inta vices, ria,.ne in hostium manus inci-Zant,pyrita in pulverem injiciunt ignem, in c endi oq: abripiun

tur D tat in launc mo tem cIecsandum.

22쪽

16 VERIS HERCULANI

Impatiens, Priam subjerito fomite cellam Incendat: rituque fero, atque immanibus ausis Devoveat fine Diris, Qindicet igni. H iis ne palma viditor potiatur, iniqua Sorte amat oppetere , ct vivum se tradere flammis.

Es aliqua O victis sicloria . qui furor P aut quae

Humanas lautum vexat dementia mentes PTaurum vindi Alae stimulus mortalia curda Torquet agens P Vorum non haec constantia fortis Est animi, rerum discrimina, nulla timentis , si)Vὸe fortuna forat contraria, varians Mars. Sed timidi, imbellis que, pectore ποπ so Exsuperare valet, fatumqur ossi urgere supra . Quippe inimica premit cuim sors , casusque Miseri, i Dud equidem vitam miscro ob itemnere moliam es . At Oirtus animi orti nisi, ahemini Pefloris, arbitrium furtis perferre : neque unquam G Uus adversis frangi : generosus 2 illa os, Ogi valot ese mi sor , scaevamque eviucere forum . Sed quid de tali virtutem post ore quorro ZCui nou D mani sonfus, feroci

Est pietas invata auimo: riget aspera tantum Barbaries, rigent rabiesque furorque . Dicite crudeles gentes, ferino

Pavit Imperboreis geuitrix vos seva sub antris P An Piseris fuit illa P au Pseri immanior Orca PAn quae subjelios vos despicit Ursa P maligni, Credo equidem , rigor ille poli morem indidit atram. Ni forsan permixtu Ereisu, ct caliginti coeca os aeterna sinu Nox obsita fudit: ct isti MEum vides genitos Cus excepere sorores PQuae mox anguineo lurifantes ubere , iniquum, Immanemque animis insillavere furorem: LV0 scusus crevere truces, ct barbara cur tu :Digua parente Erebo , Dirisque altricibus illis . Vulcano quibos es potius flammaute cremari, 2 n Si uibri fuscus submittere : aequo Ferre animu , Mavors, frs quGcVmq e pararint .

O precor i ὀ mi fri l Stygios do discite mores:

v L bicae colu re ferre, nou Di fides, qui Et lis opum rabidi vas ut deferta dracones.

23쪽

Iuraque Nasurg moveaπt, letesqYe Deorum . Ut recitavit, quam plurimas , inquit Mecoenas habeo ti-hi gratias , Balbe , quod istis me versiculis demulsisti : meque intuens, Perge porro S pugnam illam enarrato . Tum ego et V hi primum Batavorum naveS adventare praesedius animaduertit, armari illico OmneS iussit , atque ea expediri , quae ad repellendum hostem necessaria ducebantur : rotior vero, atque impensior cura circa tormenta fuit, quibus longe distinere Batavos posse arbitrabatur: magno igitur concursu in inferius tabulatum itum est . Ex his vero, qui in superiore permanserant partim siclopis , partim hastis praemuni ii , partim ad regenda Vela concesserunt . At prius quam omnis multitudo in diversas se partes divideret , hac ferme oratione ad pugnam praeseditis incitavit : Si paribus nobis

armis decertandum esset , haud equid cin tu prouentia vos, socii , ad ineundum certamen inflammare Oporteret ; quando vestra pluribus mihi cognita experimentis virtus est. Siquidem ostendistis sepe quam fortes vobis animi, & in pu gnas paratissimi et quia vero & numero navium , & hellico

apparatu nos hostes superant, idcirco vestri accendendi sunt animi , ut fortiores affecti , virtute numerum , instructumque pensetis et neque id , quod nunc a vobis efflagito , nOvum est: demonstrastis enim non semel, quam valida Virtus sit, cum in angustiis versatur , & quantum crescant animi, cum in certo se periculo constitutos deprehenderunt . Quocirca sic vobis statuite , ut hodie vel maxime praestandum sit, quod alias tanta laude praestitistis : vel igitur nova victoria relatum decus cumulandum est , vel honesta morte occumbendum. ViX haec locutus , plura tempus non patie-hatur, signum dari iussit : navibusque in trianguli formam instructis, adventantes iam hostes opperiebatur. Hic amicus me admonet , ut in ultimum tahulatum descenderem , ibique in tuto pugnae eκitum eXpectarem. Cui ego: Nς ipse lepuS , qui in caveam me coniiciam . Hac in puppi cum reliqui S in casus omnes stare mihi certum est : condamque me in Numinis sinu, ubi tutissimus conquiescam . Hoc loco Mecce naS: Laudo, inquit, constantiam , atqUe animosum pectus , quCd ab illa aetate minime eXpeditabam . At illud unum, it m ego, non parum mihi animum torquebat, quod nulluS inter tot heterodoxos catholicus Sacerdos esset qui me per sacram confessionem eXpiaret. Hic Balbus: At non certo , quod unum restabat , atque in te situm , praetermisisti P Cui ego: intelligo: non omissi certo, sed in genua acci . dens, quo majori potui animi dolore, veniam a Deo eniXCprecatus sum.

Britannii ad pugnam in uacu sese.

24쪽

tur.

18 VERIS HERCULANI

li pugna, Sed iam reboare fulminal ia incceperant: etenim ubi pri. yς p δε mum Batavorum praetoria intra teli iactum esse videbatur ,

explodi hostilis praefectus tormenta jussit . Explosaque illico ad triginta, tanto fragore, ac fumi nimbo, ut mihi erupis se AEthnam visum sit . At quoniam vel revera intra letum

non dum venerant, Vel prae nimio maris aestu redia collimare non poterant, id tus fere omnes incassum ceciderunt. Cum vero latus hostica navis obverteret, ut reliqua in nos tormenta eXOneraret, nostra suas hombardas eXplossit: mirum

sane , & ego miraculi loco duXi , quae longior prae caeteris erat , di redib in clavum pilam tanto impetu evibravit , ut in plures illicd partes perfregerit : quo casu veriti hostes ne

ventorum arbitrio in transversum ageretur , vela illico demisere : reliquae vero Batavorum naves praetoriae timentes , ad illius se auxilium converterunt. Nos interea fortuna usi,

ct vento , qui jam vehementior spi rabat , in altum cursum defleximus . Hostes quia nos assequi desperabant , & jam in gentem instare tempestatem videbant , Messanam se iterum receperunt. Ego perquam laetus quod sine periculo tam curioso spectando interfuissem , gratias Numini egi quam amplissimas: precatusque, ut quemadmodum cooperat , naviga tionem illam fortianaret. Hoc loco Meccenas : Gratulor , mi Parthenie , te ex alea illa quam maxime periculosa feliciter evasisse: & ni me fallo , tum navalis helli rudimenta posuisti : quod jam tradere facili tuo illo carmine , cuiuS modo Balbus mentionem fecit, meditaris . Cui ego : In ea aetate de hoc ne cogitaveram quidem : est tamen nunc , fateor,

maXimum incitamentum. At nos ex irato Marte, in furen- . . tem 2 Olum , turgidumque Neptunum, nempe e patella in prunaS , ut alunt, incidimu S : ingens de repente tempe itaSe Xorta est: tantoque nimborum apparatu , ut brevi nOS absorptura videretur : ct sanc quam horrendum erat videre aerem identidem coruscare , atque cXardescere, fremere Ocea num , atque immani R stuantium undarum volumine, ac ge minato , nunc in coelum attolli , nunc scindi, ac reboare, nunc in Tartara resorberi : dens simas cogi nubes , inque nigerrimam se noctem c um inducere : audire ingenteS tonitruum fragores , s Ulminum ictus , ac ventorum conflictus perquam horribiles : quin S ipsius maris interminatus prospectus squi enim eX tremi cernebantur . montes nubes Obduxerant, terribilis maXime, ac formidandus erat. Hic Me- coenas : Quid tu , inquit , in tali rerum statu P Cui ego :Jam me susceptae peregrinationis coeperat paenitere : Verum quia jacta iam alea , revocari non poterat , quod dura ne cessitate impendebat, ferendum virtute arbitrabari, & ne timori

25쪽

LIBER PRIMUS. I9

mori succumberem , certis animum stimulis erigebam : sed ne feramur eXtra lineam : nam si sic sero domum redibi. mus; Sc ego defatigatus pene sum . Tum ille subridens : Ne dubites, constitutos praeteriri terminos non patiar: ut coibvivii magister , penes quem negotium , NOS admonuerit, pransum ibimus: si vero brevis futura non sit coqui mora: velim illam requi, bonique consulas , faciet enim id vestrum gratia. Cui tum ego : Nolo tecum officiis contendere , ut qui impar iusta retribuere: quocirca geram tibi etiam ea in

re morem : etsi a lautiore convictu non parum abhorream .

Verum his praetermissis, redeo ad propositum . Praefectus vir magni animi, & tempestatibus eXercitus , fit prema confestim vela demitti , atque uno artemone relicto , violentissimum

accipi ventum iussit: & quoniam hinc Libycus, illinc Thra

cla S mutuo occvisu conflictabantur, modo hac , modo illac Obliquare sinus cogebamur : adversisque ex partibus irrumpentes undaS e Xcipere. Quia vero jam navis aquam haurire coeperat, ad antliam, ut illicb egereretur, magna festinatione itum est. Postea verb quam solidum in ea diem perturbatione , periculoque transduXimus , quod minimc sperabamus ,

evenit : nam cum , Occidente Sole recrudescere venti soleant , tum C contrario remisi a procellae vis est : exortoque

ex improviso Borrha peliote, qui praeterito die sibi maris imperium vindicaverat , vela iterum placidissimus intendit :tlim gubernator in Hibernum Orientem , ut ratio postula-hat , clavum con Vertit : & quamvis magnus esset undarum aestus , magnumque mihi fastidium crearet , prospero nihilominus cursu tota nocte navigavimus . Hic Mecoenas sic me interpellat : Haud equidem ea tu nocte Oculis somnum vidisti i Cui ego: Quis crederet P tanta lassitudo fuit, ut cumhrevi coena eX nautico pane , nauticoque ritu apparatum,

aceto nimirum, oleoque imbuto, me resecissem, statim condormivi: imo perpetua illa navis agitatio , cui jam assue Veram, conciliare mihi somnum visa est . Manc insequentis diei , ubi experrectus , in supremum tabulatum ascendi, miram coeli serenitatem , ac pacatiorem iam Dinam Oceanum summo gaudio conspexi : perflabat idem ventus, nosque felici, ut optabamus, cursu deferebat. Ego amicum rogo , ubinam eo puncto versaremur Θ Et ille : In apertissimo Jonio : & ut nautae conjiciunt circiter quinque & quadragenas longitudini S parteS . Et ego : Sed Qua arte Nauel Eriqua in latitudine P Ille vero: Id ipsum indagare jam guber Rςgionum latitudinator adnititur . Eamus , tum inquam ego : aveo enim in 'ς IV 'βgςnx.

spicere qua id ille arte perficiat , & quo instrumento : his etenim in studiis me aliquantulum versatum non inficior. C et Itum

26쪽

EO VERIS HERCULA Ni

Itum igitur in puppim est . Hic Gubernator collocato insuperiore parte quadrante GVometrico perquam amplo , ac Solis altitudine indagata , se conjicere assirmabat nos iuxta quinque S trigesimas latitudiniS partes versari. Interea loci, qui in specula vigil eXcubabat , se navim uidere admonet, eque aestivo oriente Vela quam perobliqua facere . Tum ego: Faxint superi ne iterum nobis pugnandum sit : illa tamen me cogitatione solabar , quod facile ex una navi vidior iam

reportaremus : tandem duabus , non amplius clepsi tris exactis , obviam illam habuimus : erat autem , ut ex vexillo statim deprehendimus, Veneta , quae nOS gemino tormentorum ictu salutavit: nos pari illam ossicio complexi sumus: mox dimisso lembo , quo ex portu solvisset, quid ve afferret novi P interrogamus . Veneti se ex Ci pro navigare, nec nisi Cydonia transisse , nullosque in piratas incidisse : nec nisi Gallicum inter navIgandum myoparonem longe conspexisse. Quibus cognitis , cursum per eandem plagam , Rhombum

novi dicunt , totum eum diem continuavimus . Sub vesperam languescere ventus coepit, ac pacatior maris aestus resedit : quocirca totam moκ nodiem summa quiete , placidissimoque cursu vela fecimus : Prima sed iam ferrugine illucescente, illud Cretae promontorium conspeXimas, quod Arietis frons dicitur, cuius ego aspectu quam maxime delectatus sum : ut autem vento Cretensi e litore perflante uteremur, universam eo die insulam radimus. Inclinante die coelum rubescere , εdemque Apeliotes vehementer spirate occaepit , idcirco , velum in eum dedimus : quo ea nod te usi, & secuto mOX die, circiter iv. a meridie, in Alexandriae conspe- Etum pervenimus. Hic iactis juxta Pharum anchoris, in na vi pernoctavimus . At ea mihi nox tam prolixa visa est, quam qu prolixissima : tanto nimirum desiderio flagrabam

videndi principem olim urbem, non modo AEgypti, sed totius pene Africae : & Nilum in primis, de quo plura inaudiveram . Atque in hoc sermonis articulo convivii magistersu pervenit , monetque prandium iam csse instructum , cuncta edulia esui matura. Tum Meccenas : Eamus, ne longiori mora cibi corrumpantur, a prandio quae tibi AleXandriae acciderunt, lubentissime audiemus: omnes igitur illico assurreximus, inque prociuionem, ubi mensa instructa erat, ire perq

27쪽

LIBER PRIMUS.CAPUT QII ARTUM.

ri prandio dum ad otium cum Mecarnate considitur, plurima de Alexandria, quaeque ibi Authori visa, qu que

mira accidorunt, expositia . Ρostquam lautissime apud Mecenatem tractati sumus , mi. ratique hominis tum in conversatione affabilitatem, tum in convivio munificentiam, quae precipuae illius dotes senis Ur

suerunt , Age sis , inquit , S quid tibi accidit Alexandriae ,

quaeque in ea ob Ier Vasti, exprome: etenim cum dies non sint adeo longi , illos brevi somnulo diffindere non est necesse. Cui tum ego: Et si mihi mos sit hrevissimos etiam dies, quales hiberni sunt, per quam modico sopore meridiare , tamen

abstineam nunc ab ea consuetudine, ut tibi inser viam. At ille, ut qui humanitate limat illimus: Nolo, inquit, ne mini mum quidem tibi incommodi afferre : eamus ergo ad meridiandum. Cui ego: Ne quaeso facias, nam mihi ingratam rem facies, neque id vel leviter nociturum . Nec plura , narra tionem eAOrdior . Bene mane lembus eX urbe, in quo Turca quidam inspector, ad nos venit, inque praetoriam statim insiluit, rogatque praesectum, unde Venireti qua S merceS: quos homines veheret nam eX veX illo BritannoS esse deprehenderat . Hic Meccenas : Callebat ne praffectus Turcicam lin

guam P Cui ego: Minime . Scd Turca Gallice loquebatur, quo sermone Britannorum plurimi , S hi praecipui , quim Ercaturam eXercent, utuntur. Cum autem Praefectus se ex

Britannia venire, perque Italiam transisse , & quas merces, quos secum homines advexisset , significasset, ille statim facultatem dedit, ut quibus libitum, in terram descenderent, ubisque commodo uterentur: statimque in portum se recepit, cuncta ad urbis pia sectum relaturus. Nulla igitur mora interposita , atque in portum nos etiam , tenui peri ante aura , devehimur. MOX ego, S amicuS qui cum veneram, in litus insilivimus , coepimusque urbem circuire . At viX paululum progressi , AEthiopem obviam habemus: quem statim ac vidi, me alias vidisse memineram : sed ubi, & quo tempore non satis recordabar et atque ob id, ut in tali casu sit, attentius illum inspiciebam, & ille ac si me alias cognovisset , in me oculos attentissimos habebat : tandem italico sermone eXclamans, Ille, ille equidem est , statimque advolans arctissimc complexus est. Hoc loco Meccenas: Res ista, mira oppido , ac curiosissima : cedo , quid tandem P Accipetum ego : rem edisseram ab ovo. Meu S genitor meticipium

28쪽

G si manidam Nobilis, at ore Turca grathenevolen tiapti, Historia.

cocinerat AEthiopem genere , atque eX iis , qui sub AEgyptum incolunt: hominem ad eb frugi, ac tam bonae indolis; ut vere eκ illis esse videretur , quos inculpatos Homerus vocat. Domi apud nos decem annos ViXerat, tanta Vitae innocentia , tanta integritate, tanta item sedulitate, ut major desiderari non poterat : me Una cum fratre, quem pestilen tia sublatum jam dixi , quotidie in scholam ducebat, incle-que domum reducebat : tanta diligentia nos tempestive admonen S , Ut nunquam negligentiae nOS ludi magister reprehenderit e tantam veri, a nobis modestiam eXigebat, tantam linguae continentiam , tantam in discendo solertiam , uno verbo: tantam nostrae educationi S curam gerebat, ut parens alter videretur : quocirca unici a tota familia niligebatur . Una tantum in homine noxa, & capitalis quidem illa: nunquam enim , neque ratione, ne ille admonitione , neque ullis unquam blanditiis adduci potuit, ut Maumethe ejurato, Christo nomen daret : ut saepenumero quam plurimi viri religiosi, qui illum convincere certis argumentis conati sunt, luserint os cram . Hoc loco Balbus , Cui ingenium peram enum erat; Quid mirum, inquit, AEthiopem lavabant. Tum e enas: Argute, & salse dictum: at miseret me hominis, cui id deerat , quod virtutum omnium origo est : & quo sine, taeterae quantaecumque illae sint, nihil omnino prosunt: in perserutabilia sane Dei iudicia, quae noS homunculi assequi nullo modo postumus . Sed age: quid tum postea P Et ego: Cum tot annos servivisset, malim missus tandem a meo patre ; imo etiam tanta pecunia donatus, quanta satis esse videbatur , ut in AEgyptum deferri potuisset . Atque hic ipsissimus ille erat, qui tum me compleXus est : memorque praeteriti beneficii vices rependere satagebat . Hic Mecoenas; oblata quando occasiuncula, patiamini, quaeso , inquit ; ut memorabile hoc loco eXempi Um referam, quo maXimC accen di , incitarique animus possit, tum ad faciendam gratiam , tum ad retribuendam : quo Vita hominum , mutuaque societas fulcitur miro modo. Cui ego : Imo rogamus, ut lubeat : nec quidquam evenire gratus S isto potess. . Et ille :Novi hominem Germanum genere, sed ab ipsis , ut aiunt, unguiculis apud Polonos educatum ': qui nobili loco natus,& corpore , S ingenio pollens, militiam simul atque a puberibus excessit, secutus est: cumque multa tum prudentiae, tum fortitudinis argumenta eXhibuisset , Leopoli , eo tem-tulus. Pore pr positUS , quo Turcae , capto Caminecio , universaque: Prae- Podolia , toti Poloniae imminebant . Mox victi celebri illa pugna ad Colsinium, de pace agere coeperunt. Sic enim harbari illi sunt ; ut victi facile constermantur, ubi vero timo

29쪽

LIBER PRIMUS. 2ῖ

rem excusserunt, iterum insolescant : optimum idcire o consilium tum eos urgere, ac premere Vehementius, cum ingenti

clade fracti , animos despondent . Missus igitur. Leopolim de pace acturus legatu S , quidam e X infimo pene ordine , ut gentis mos est , qua nulla superbior . At quia hyems rectar rebat , & iter illud maxime lutosum , Leopolim tardissime , largo perfusus imbri, multoque sordidus luto secialis Turca pervenit . Proesectus , quo de modo dicebam , vir comis , Rad demerendos sibi harbarorum animos factus , illum domi suae excepit, statim calida lavari iussit, calidisq; fotum pannis

conquiescere : deinde , ut recreatu S, elegantissimo convivio exhilaravit : quin etiam apud se omneS eos dies es e jussi , quos Leo poli , ut pacis prima pone et fundamenta , transegit: ad quam sanciendam magno Polonorum commodo mul. tum illa Praesecti urbanitas iuvit : quae tam potens natura est , ut vel barbaros etiam homineS conciliet , atque ciliciat mitiores: tandem non sine munere discessit. Praefectus pacta mox pace , cum nec pares a Polonis gratiae, nec stipendia solverentur , Sarmatia excessit : inque Italiam se contulit : dum verb Venetiis visendae urbis gratia subsisteret, illud animo votum concepit, cujus praeteXt missionem petiverat , ut nimirum Jerosolymam ad venerandum Servatoris nostri tumulum se conferret . Saepe cadit, ut concepta simulata pietate Vota , rite deinde persolvantur: nempe in religionem suapte natura pendet animus , R divinus atque immortalis ille chim sit , erga divina , atque immortalia summopere assicitur . Conscensa igitur navi eundem , quem tu cursum tenuit: nisi quod non Alexandriana,

sed Canopum tandem appulerit . Hinc in Principem AEgypti urbem , ubi Turcicus Praetor , Bassam barbari Vocant , ius dicit, delatus esit . Quodam die dum urbem circum lustraret, magnum lictorum clamorem turbam summoventium exaudivit: sciscitatus quid rei esset P adventare Proetorem cognovit: substitit illico, pompam illam barbari praesidis visu

rus: praeibant praetoriani milites Turcico more armati, duobus versibus , sequebatur Arabico equa inuemis Proetor :qui Germanum conspicatus , attenteque intuitu S , acciri hominem jussit, ducique in praetorium. Germanus ubi se evocari a Praetore cognouit , & si magni animi , in ancipiti ta men timore fuit : quid nimirum ab se barbarus homo vellet : paruit tamen , nec secus facere ei liberum : atque illico perrexit . Ut venit, in secretii S conclave , uti praetor mandaverat, introductus est. Hic Praetor nosti me, inquit Et ille comminus intuitus; Ni mea me, inquit, opinio fallit , memini te alias vidisse , sed quo loci nona satis teneo. Tum

30쪽

a 4 VER US HERCULANI

Tum Proetor : Dicam ego, cui tenacior memoria : Ille ego ipse sum , quem tu Polonico bello, tanta Leopoli humanitate, tanta benevolentia compleXUS eS, cum acturus de pace, illuc pluvia bene madidus, lutoque conspersus pervenerim . Non tu ille , qui tum praesidebas P Cui Germanus:

Ita enim vero : gratulorque quod hic te ego tanto in honore conspiciam. At Praetor: Me, quando apud nOS, non Natales , non favores apud Principem locum habent , sed

egregia facta, quibus quilibet sibi nobilitatem , ac favorem

parit, meae virtutes in hoc honoris , potentiaeque Diligium eveXere: quod apud vos rarti accidit; et si cultiores vos esse iactetis ; quibus ne seio quae malorum nobilitas , Ac favor amicorum, quam verae, solidaeque virtuteS, pluris deXti mall-tur. Sed gratias sorti habeo , quod in hoc me gradu collocaVerit , teque huc advexerit , ut accepti olim beneficii, cujus non mihi excidit memoria , grates rependere tibi valeam: quocirca quaesio, ut indices in quo juvare te postsim :faciam lubentissme : statimque afferri quaedam ad id parata munera, quibus eo loci Vestigio, ac temporis donatum voluit iussit insuper certa in domo liberali ter trad ri : nam apud se hominem retinere gentis ritus non permittebant . Ille cum Proetori gratias egi isset , tria petiit: primum, ut ii hi sua facultate liceret in Palaestinam ire : secundum, ut ipse Religiosis hominibus ex D. Francisci familia , qui sua subditione erant, faveret, & qua posset ope opitularetur tertium, ne unquam in Poloniam armatus rediret. Tum Piae tor subridens, primum, ac secundum, quae in mea sunt pintestate facile impetrahis : tertium quod in Principis voluntate si tum , spondere non possi,m . Quja vero Optime noverat , quo Germani petitio spectabat; ut nimirum magnifice de sua virtute sentire Videretur , quod si tamen, adiun- it, peneEUne erit, haud equidem committam , ut sorti Rimos Polonos lacessam . Nec plura : hominem benevole dimisit . Usque adeo collati in tempore beneficii numquam vel in harbaris memoria obliteratur . At tu perge porro et

nam quid simili abs tuo illo frugi IEthiope expedio . Cui

ego : Haud equidem falleris : accipe igitur , quando audireti hi est animus. Ut me compleXu S, ac paterna charitate OscU-

latus est quod etsi mihi insolens visum ; tanto tamen impetu advolavit, ut vitare compleXum non quiverim j statimque ita lacrymas proriapit: S tanto gatadio, quasi redi viam filium obviam habuisset : ubi vero se tantisper continuit, quid, inquit , Dominus meus Alexander P estne in vivis P Ego cum Patris nomen audivissem , primo expavi et mOX VeteriS mancipii recordatus ; Tu ne , inquam , noster ille

SEARCH

MENU NAVIGATION