Nicolai Parthenii Giannettasii neapolitani è Societate Jesu Annus eruditus in partes quatuor, seu, Stata tempora distributus

발행: 1722년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

LIBER PRIMUS. Es

Achmetes Et ille : Ipiissimus : sed age quaelo: nam hic me stimulus pungit , vivit ne meus Dominus Alexander P Hic ego cum illacrymari coepissem , ille inter gemitus , di laclymas eX clamanS, Me miserum , inquit . satis teneo illum fato concessisse . Moκ ubi mutuis lacrymis modus aliquis est famis ; omnem meae familiae tragoediam breviter enarravi: qua ille audita summopere indoluit et meque rogat, ut apud se diverterem : esse sibi domum, S tantam rem domesticam, ut mihi si non pro merito , pro tempore saltem pos et aliquo modo inservire et seque superis maXimaS gratias agere, quod praesentem occasionem praebuissent , qua testari erga nostram familiam gratum suum animum, & memorem beneficii: imb gratissimum ei futurum si toto eo tempore , quo Alexandriae commoraturus essem , domo sua , suoque ministerio, quod mihi exhibere summopere cupiebat, lihere utercr. Ego quia satis perspectam hominis fidem, atque in nos officia: implicatumque habebam maximo beneficio, libertate scilicet, qua patris benignitate donatus fuerat, penulam scindi minime passus sum . At id amico grave fuit , tum quia

in suam fidem , ac clientelam acceperat; ac proinde apud se me esse volebat e tum quia barbaro homini minime fidem dum esse arbitrabatur. At ego satis iam maris pertaesus, Scnavigii agitatione turbatus , in meam illum sententiam adducere adnisus sum , in quam tandem venit , captus tum humanitate AEthiopis, tum candore: quem ille non ore, fedanimo praeseserebat; mirum oppido: quando apud NOS inversi reperiuntur AEthiopes, qui animi colore, non vultus nigrigant ; cum igitur uti veteris mancipii hospitalitate decrevissem , una cum Britanno amico Ethiopem sequor et qui non multis passibus in suam nos domum deduxit. Erat haec

ad occidentalem Nili ripam posita, situ & amoeno, & commodo: cui ad dexteram hortus erat non admodum amplNS:

sed tum domus , tum hortus elegantillima supra hominis sortem . Erant domi filius, cui Achmetidi nomen , S AEgyptia nurias : Uterque textoriam exercebat . ViX venimuS,

cum statim Achmetes , quis ego essem , filium , & nurum docuit: qui illico accurrentes patrio more venerati: mox ad accurandum prandium disces erunt . Hic Me coenas : Miram oppido Voluptat cm cX tua ista peregrinatione percipio. Agesis igitur , quid vos interea P Et ego : Pro foribus sedimus ad Nili ripam, cuius ego aspcdtii mirum in modum delecta-har : diunque sic otiosi considemus , Achmetem rogo clar- nam non in patriam rediisset P Et ille : Audi , quoub, res est tam mira, iit operae auribus sit percipere . A tuo genitore , cujus ego sine lacrymis vix recordari possum , liberta-

D te

32쪽

Quae Achin et

manumissi oliem acciderunt , exponuntur.

Prandium a suo

Aebniele Paratu si Aucto ii .

a 6 VERIS HERCULANI

post te donatus , Messanam primum tenui ; deinde Ligusticam navem Alexandriana petentem , subivi : qua dum navigarem, in piratas incidi , a quibus omni auro spoliatus stam ; vectusque Rhodum : hic AEthiops quidam praeerat: quem statim conveni, & quid mihi accidisset, edoceo : ille misertus popularis sui , iussit uni ver sa mihi a piratis restitui : nec mora , reddita illicd , etsi ab invitis sunt . Erat AEthiops

vir rigidae indolis : cuius voluntati adversari capitale erat. Et lane cum infamis illiusmodi faecis hominibus rigidus sis, Oportet : stabat in anchoris Rhodio in portu Graeea navis ex Chio insula . quae onusta mercibus Canopum brevi Na-Vigatura erat: quam, venia a Praetore impetrata, conscendi: post biduum vela fecimus Canopum petentes . Verum ViXaltum tenuimus , cum orta de repente perquam horrenda

tempestate . in Libya in , non sine periculo , delati sumus: ac Paraetonium salvi subivimus . Hic ego : quoniam navi Spene dissuta , Sc iam summopere taederet maris , terra iter aggressus , Alexandriam veni : atque in hanc ipsam domum primum offendi: rogoque filium, quem minime agnoscebam: ut quando AEthiops ipse esset , popularem suum ex longo , ac dissicili itinere lallum hospitio .reciperet : annuit ille

benignissime , ac me statim perhumaniter tractavit . Dum post cinnam confabulamur, omnem illi meae tragoediae historiam enarro : Ille dum patriae urbis , dum patris nomen . dum certa quaedam signa recognoscit , in ampleXus confestim ruens ; Tu , inquit , meus pater, Sc haec tua nurus: hic ego quanto gaudio correptus sim , ex te colliges . Cui ego: Intelligo certe : Sc tantam tibi felicitatem magnopere gratulor: Deoque gratias ago quamplurimas , quod tantum tuae probitati dederit, moribusque candidissimis: Et ille: Id tui patris merito factum ; ut nimirum haberem hic ego, quo te eXcipere, atque exiguas licet vices rependere potui Diem . At haec cum diceret, adest nurus, nunciatque omnia in promptu esse; quocirca assurrex unus , inque superiorem domus contignationem ascendimus : hic modica mensa , sed elegans instructa Italico more erat: inque mensa dus tantum sediculae, in quibus ut luberet sedere , perurbane nos Ach- metes rogavit : contra ego illum rogo, ut ipse , Sc nurus nobiscum sederent, satis esse si filius ministraret; scire eum me priscis moribus insti tutum , nec ulla re magis , quam nativa simplicitate gaudere : at nec ratione , nec precibuSadduci potuit , ut vel ipse , vel saltem nurus accumberet: debere se, suosque omnes ea in me ossicia , quibus beneficientissimos prosequi dominos haatura vellet. Dum ergo ego,

R Britannus comedimus, ipse cum filio , Sc nuru perquam

33쪽

LiBER PRIMUS. 2

s: rsiliariter , ac bene Vole ministrabant . Erat autem nurus modestis ima mulier, atque urbanissima , ct sermone, ut ex

gestu conjiciebam , non invenusta . Hic Mecoenas : Quill vobis , inquit , apposuere 2 Cui cgo : Ovum decumanum sorbile . deinde oryZam scite corum , & butyro imbutam , perquam tenerrimum caponem eli Xum et assos post haec palumbos delicatissimos intulere : pro secundis mensis , AEgyptias caricas, ac dactylos suavissimos . Tum Meccenas : Satis laute pro conditione hominis. At Balbus : Non vobis, in quit, Oleraceam pultem apposuit Z Cui ego subridens : Belle tu quidem; voluissesne colicolos, vel brassicam capitatam Psed ista Neapoli invenies, ubi herbaceos homines, herbacea voluptaS tenet : caeterum aliis in regionibus pecudes herbi-vorae , non homines . Et ille : Itane perhonorifice de tuissentis P Et ego : Sentio , ut res est : solidos homini naturaci hos paravit, in quibus plurimum succi, ac nutrimenti est: non vero levissimos illos, in quibus nihil prorsus, nisi excrementitius humor subest. Sed mittamus istaec : neque extra oleas ferri tempus sinit: viden ut advesperascat PUt nos abunde pasti, ad prandium ipsi concessere : interea ego S amicus ad fenestram , quae ad Nilum patebat , considimus : multaque de eo amne cum Britanno habui : &me mirari, quod minime eum esse fluvium reperissem, quem fama, totque scriptorum monumenta referebant: atque in id sermocinationis rediens Achmetes offendit : quem etsi invitum nobiscum sessum recepimus et mox ita interpello; Miror Achmetes , quod adeo tenuiS Nilus , nec patiens navigiorum , quem tamen maXimum fluviorum fama canit . Et ille : Hic , inquit , non NiluS, sed perexiguus illius ramus, atque huc arte ductus : & quia per universam urbem ad domestica ministeria derivatur , exilis admodum in mare influit . Caeterum Nilus non septem , ut prisciS temporibu , Nieti hon s m. sed quinque in mare ostiis se exonerat et eX his Canopiciam sei inque ostia. amplum , & navigabile : hoc ampliore alveo fuit Pelusia- cum I reliqua tria naves non ferunt . Verum si tu illum juxta Alcairum videres augeret Oppido conceptam de se Opinionem : ibi enim totus fluit , alveo quam amplissimo. Hic mihi magna incessit cupido illius urbis, atque universae gypti perlustrandae et quo circa statim hominem , quae via

duceret Alcairum , interrogo . At Britannus: Omitte, inquit , scitari ea , quae tuae aetati minime conveniunt : mox cum me Achmetis fidei commondasset , ad suos revertitur, me crattina die conventurum spondens . Interea loci , dum haec dicerem , ad ch ephebus , monetque nae ab auriga Vocari ; tum ego ad Mecuritatem , Quoniam tardissima hora est ,

34쪽

De Fo latium . Fluviorumque Origin

,8 VERIS HERCULA Mi

& quasi ultima, quaeso, ut liceat per te mihi Neapolim re verti: quae supersunt , & plurima quidem illa , alias narrabimus. Ille : Fac ut tibi lubet : sed propediem te restituas, ct prim0 mane ; ut totum apud me diem feriatus agas : &socio tuo i sto adolescente , cuius mihi mores acceptissimi . Hoc loco Balbus gratias plurimas viro tam benevolo, quam qui maxime humiliter e t : moX si quid Neapolim vellet, rogamus, illicoque discedimus.

CAPUT QII INTUM.

que orirentur, ac tanto perennitate fluerent.

ω8dam die , qui festus erat , bene mane me ian torvocat , monetque esse ad januam quadrigam Comitis

Acerrarum et meque aurigam una cum eXpedito famulo praestolari : tum ego interpetratu S , quod erat , Laelium accerso et & eamus , inquam , ad Mecoenatem , qui currum situm ad nos misit , ut illo ad Barnenses ipsius aedes duceremur . Tum Lael. Veniam , inquit , iubentissime : mirum enim in modum ab illius tam insigni comitate , morumque affabilitate singulari captus sum et facultate igitur a Praeside impetrata , ad ianuam descendimus , ubi Mecoenatis famulus expectabat: qui, ut me vidit, Te meus, inquit, dona nus sal vere iubet , rogatque ne graveriS hoc die , qui se situs est,

ad se venire, habere plurima, quae oretenus dicat . Veniam libenter, tum ego : nec mora , in currum insilio , sequiturque statim Laelius , curruSque cortina occlusa , discedimus: dum cursu perquam celeri , seX enim equis spadice is currus trahebatur , deferimur , ita ad me Laelius . Fortunatus hic nobis dies recurret, quo tanti viri societate , ac magnificentia frui licebit: quocirca niveo mihi lapillo: lapillo autem imo gemma signandus erit. Cui ego: Ita vero: & fane, ut lati ne fatear , nullus mihi in anno felicior dies , quam quoad Mecoenatem pergo. Credo facile, tum Laelius: quod aestem maxime in homine mihi placet , est summa maiestas, cum pari affabilitate, mira eruditio sine jactantia, convictus splendidus sine superfluitate : tantus autem illius erga te amor, ut desiderari major non possit. Haec vero, & alia utidieta , ad Mecce natem tandem perventum est . Illum autem pro foribus horti deambulantem offendimuS : vix e currueKilivimus, cum obviam factus, nos, ut solebat, affabiliter excepit: Sc post mutuam salutem, in superiorem aedium coa- Nationem ascendimus : inter eundum ita ad me : Heri vespere

35쪽

LIBER PRIMUS. 29

spere dum animi gratia Halleutica tua legerem , in illud incidi:

Sed neque Samblaside, sitiam felicia Chratis

Dona tui, Truttas , nec qua piscator amicam Arte ti,i Calaber praedam petat. At mibi carmen Suffice , namque potes, felicior indita quando Vena tibi . nostrisque volens da rebus hoπorem .

Dum te Cratois habet regπata ad flumina, ct ipse

Inter laeta tibi properant convivia Truttae . In quibus versiculis dum liberius immoror . tuumque erga amicos gratissimum animum laudo, allatae sunt a Vulturno amne , quem propter scis meum esse rusculum , sex

Truttae pinguissimae, ct maiusculae: quia vero quam rarissi ne istiusmodi vos pisces obsonatis, idcirco te advocavi , ut illis pauid libetius indulgeas : S gratias ago, quod Lael una adduxeris: Cui, tum nos beneficium illud summo loco ponentes, gratias maXimas persolvimus. Ubi Vero proclioncm ingressi sumus , sedeamus hic in Meniano , inquit, ad amor-nissimum hunc prospectum : & dum edulia adornantur, dicamus aliqua de tua peregrinatione . CDi ego : Geratur &hic tibi mos. Et ille: Dum animo versarem Nilum, in quem ultimum alias sermonem deduximus , illa mihi statim orta cupiditas est, sciendi nimirum undenam fluvii orirentur , &cur tanta aquarum perennitate continiab fluerent, & quando hic otiosi consedimus , hac de controversa videamuS. Tum Lailius: Gratia tibi plurima, inquit, Meccenas, quod istam in medium quaestiunculam intulisti , rem ego tam ab strulam, quam quae maxime, scire summopere avebam. Qua re age , me intuens , quid de quaesito sentias , exprome rPar enim cunctam hanc gratiam viro tui amantissimo , Scui plurimis implicatus es beneficiis libenter facere ; Tum ego : Faciam : sed res est satis perplexa , S prolixa nimis :aggrediar tamen, quando audire vobis est animus. At ingens me saXum movere vultis , & ire , ut aiunt , per eXtentum funem : si quidem nil tam difficile indagatu est in universa Physica, quae cle naturis est: ex qua fateor aliquam me Vinluptatem haurire: nam clamosam illam , atque a sensibilibus

naturis abstractam, iis reliqui, quibus & otii plurimum, &litium censerandarum amor est . ordiar igitur telam perte- γζre: sed quam brevissime, ut potero, ad intelligentiam tamen accomodate . Vetustissima quorundam opinio fuit , acceptam e coelo, tum pluviis, tum nivibus aquam per fontes remitti; atque una ex hac oriri fluvios arbitrati et quibus verb id argumentis eniciant , dicam compendio , ut ad alia

Citii S pedem tranaseramus . Et primo iiS, inquiunt, in locis,

atque

D. Ignatii sambia. si Consentini viri clarissimi laus Auctorum placita de Fontium origine. An a pluviis, ecnivibus

36쪽

atque ea anni tempestate , iqua frequentiores imbres , e filiasioresque decidunt , frequentiores etiam fonteS , atque taberiores scatent. Sic Galliam, Germaniam, atque his vicinam Italiam quam pluribus irrigari rivis, ac fontibus videmus: Reos hyeme pleniore alveo , quam aestate fluere : contra vero

iis in locis, ubi aut nullae, aut rarissimae sunt pluviae , vel nulli , vel paucissimi fontes , atque hi plerumque deficiunt: quocirca aridas esse AEthiopiae solitudines , & rarb admodum inveniri in interiori Libya fontes compertum est : ibi enim cum fervida soli natura iit , non datur humori locus. Imo in AEgVpto , ac Peruvia cum numquam fere pluat, rarissimos admodum rivos invenies . Hic Meccenas : At in AEgypto Nilus fluit: qui unus instar multorum est : in Peruvia nescio quem etiam amnem, & magnum quidem illum perlabi perhibent. Cui tum ego: Ita enim verb : At Nilus alienigena , atque ab interiore AEthiopia devehitur : non secus ille, qui litoralem Peruviam alluit, eX montana quae al-

Nilus sua nivibus tera Peruvia est, descendit. Et tum hic, tum Nilus, ex ni-ς 'ς ης ς φη Vibus quae montosis in locis liquescunt , incrementa capiunt sua. Atque hinc aliud argumentum existere opinantur et est autem id : aquae tum pluviis , tum nivibus mirum in modum in fluminibus crescunt, tumidaque ea reddunt, ac vel uti alunt: quis igitur ex iisdein principio fieri eat inscias Pnempe generantur eX hi S, quibuS eX quodammodo nutriuntur, atque augescunt . Imo cum paucissimi fontes fiat, qui aestivo calore, quando in pluvias , ac nives aer neutiquam concrescit , fluere non cessent: vel si fluunt, tenuissimo vix pede, ac veluti latente progrediuntur, ut interdum eos ad irrigandos hortos agricolae quaerant , illud deduci manifestbputant: ab his scilicet ortum fontes, ac fluvios ducere suum. Tum Meccenas : Etsi id mihi non videatur verum omnin6 , verisimile quidem certe . Sunt tamen qui haerent animo

scrupuli, fac quaeso, evellas . Cui ego : Faciam, inquam , si potero: indica tu mihi illos. Quid necesse, ut indicem Pinquit ille : tenes quippe. Ego vero : Numnam ipse divinus, qui quos habes in animo scrupulos conjectem P Tu Uates, tum ille: conjectare igitur tuum erit. Tum ego: Utar. uti iubes conjectura : An quia non altius pedes decem humidam se subter humum aqua insinuat P Et ille : Ah l alis diuinasti : id ipsum est : verum istuc , inquam ego , nihil

prorsus officere opinantur : magnis enim in montibus vastas inesse lacunas existimant, imo , S montium ferme omnium sinus in immensos fornices , amplissimaSque cavernas concameratos , in quas ex altissimis jugis pluviales aquae decurrentes confluant universae et eXcipi autem illuc per rupium rimaS ,

37쪽

LIBER PRIMUS. 3I

rimas, commissurasque , per quas sua se levitate infirmant, atque intrudunt moX Vero per rimas alias ex lacunis illis erumpentes scaturiunt ,.ssu Viosque progignunt . Hic ille: Ain' tu : Aio enim vero . Nam qui ad eruenda metalla, in penititissimos montium sinus irrumpunt, plurimos in illis deprehendisse lacus testati sunt : quin imo in Caucaso, ex quo suum Ganges ortum repetit ; in dithiopicis montihus , eX quibus oriri Nilum compertum est , vastissimas lacunas esse , qui ad ea loca profecti tradid grunt : ex his autem licet de reliquis conterutram facere . Praeterea Observatum in alpibus est , ubi frequentioribus rimis rupes hiant, per quas nimirum faciliori aditu interlabi aqua. , recipique potest ; crebriores etiam fontes subjectos in campos emicare: ex hoc autem delapsis e coelo imbribus generari fluvios manifesto se argumento conficere arbitrantur. Atqui sibi facile Persuadeat, tum Meccenas , tot , ac tam vastis fluminibus, ac numquam intermisso cursu fluentibus tantum ex uni S dumtaxat pluviis aquae suppeditari P Ego non certe sic animum induco . Tum ipse : At illi verosi milius Gucmat quando eX aquis ab un iis tantum tecti deliciis pluvio coelo descendentibus grandistimas impleri lacunas videamus: CX quibus quantumvis ad domestica ministeria haurias , adhuc quod iterum haurias, est. Tum ille: Ita vero et non nego: at quae cum vastis illis fluminibus comparatio P Unus Argenteu S amniS, ut tu vocas s& merito novo fluvio , cujuSargenteae arenae tale nomen imposuisti) tantum in Oceanum quotidie aquarum deseri, ut incredibile pene sit: ostio enim tam immensis patet, ut maris potiris, quam fluminis CORD , men sibi iure usurpare possit : mitto Amanonium , mitto

Croceum, squem tu limato barbaro vocabulo HOangem vOcas ) mitto Nilum, Euphratem , Indum , Gangem , & qui Gis veteribus , Niger id temporis a nigris , opinor , inco liS , no Vis nuncupatur. Qui quidem omnes , etsi longo ab

Argenteo intervallo distent , magni tamen per se , magnam' que perpetuo cursu in mare aquam convectant. Verum age,

quid tu de horum placito sentis P Tum ego : Acceptam ab

imbribus aquam , iterum montes per deveXa , ac valleS in spatia camporum remittere : atque isto modo plurimOS eX minoribus oriri fontes, augeri caeteroS, atque etiam inundare , in confesso est: torrentes enim hyeme fluunt, & eo tumidiore alveo , quo plures , atque effusiores imbres deciderunt , aestivo autem tempore arescunt omnino : perpetuoS ero amnes intumescere pluvii S , ruptoque riparum repagulo , effundi, lateque omnia diluvio Obruere, nemo unus est,

qui neget. E lacunis itidem, in quaS deciduae aquae coguntur

irrara montium viscera maximi lacus repe: ei.

Nonnulli pontes ex pluviis fiuirt ; sed

uola amnes ; idque demonstratur.

38쪽

Tanaim Riphaeo monte naci, cicinit Lucanus.

ga VERIS HERCULA Ni

tur , rivOS quosdam erumpere , ne id quidem improbabile rnam ubi aditus per montium hiatus patuit , quid prohibet , ut aquq illae non emicent i universos vero amnes ex his unis procreari, haud equidem ita certum , ut concedam. Id vero ex eo ipso argumento, quod tu ingeniose, eruditeque protulisti: cui suam inesse vim plane fateor. Ouin imo plurimi sunt, & magni fluvii, quorum fontes non h montibus, sed eX campestribus exiliunt , in planitie vero adunari tantum aequae non potest e quando haec ad duodecim vix pedes descendat Hoc loco Me coenas: Sed qui nam isti fontes, qui cplani emicanti Cui ego: Tanais, ac Borysthenes , ut reliquOS , ct eos plurimos missos faciam . At Laelius : Vertim Lucanus, non ineruditus poeta, Rhiphaeo e vertice Tanaim falsρ, ex descendere cecinit, his versibus:

Qua vertice lapsus Rhiphaeo Tanais diversi nomisa mundi Impureit ripis, Asiaeque, oe' terminus idem

Ereropae, mediae dirimeus cossuta terrα. Cui tum ego : Id Poeta ex veterum opinione asserit it : Sc parcendum ei est; quando ea aetate inexplorata eo loca RomaniS erant . Vetum Mecoenas : Hactenus dictis assentior , dilucida quippe . Sed pergamus reliqua: nam res, ut conjicio bene longa. Recte intelligis , tum ego: atque hinc est, quod fuse, atque enucleate , ut res postulat , disserere non possum : contendam tamen presse, sed dilucidc, ut potero.

Amstoteli opinio ComplureS sunt, quorum dux est Aristoteles, qui concreto ex: PQ nixux aere, in aquam converso, oriri amnes, ac fluere opinati sunt.

Tum Meccenas: Magnum sane momentum isti sententiae tan-tUS vir affert: cui Cicero post Platonem primas defert: neque tu a Tullio distentis. Cui ego: Haud equidem fas mihi est, a tanto viro discedere ; sed tempus est , ut quo id

argumento efficiant , videamus . Et ille: istuc vehementerVxpecto. Arbitrantur igitur, tum ego, Peripatetici eo modo , quo pluviae in aere ex coacto vi frigoris vapore producuntur; inque subicctas mox terras aerii quasi amnes de

labuntur: ita etiam intra montium viscera fluvios generari, atque effluere : ex eadem nimirum caussa quam efficientem Vocant , eundem in aquam aerem immutari , perque rimaSdVinde, hiatusque rupium erumpere; fadioque vi alveo perlata camporum spatia, vallesque decurrere: quo tandem sese in mare recipiant verisimile quidem. Hic Laelius et Patiare , inquit, tit te paucis interpellem. Ego: lmo gratuma im iique a uam tacieS. Et ille: Prae frigore densari aerem, inque aquam abire, hi ς, quam plurimi huius statis physici negant: nam, ut omittam plura , quae ad hanc rem conficiendam congerunt , totus

hyeme

39쪽

LIBER PRIMUS. δῖ

hyeme circa terras aer concresceret, inque aquam con Verteretur . Cui ego: Reste intelligis: est tamen ratio, qua istam coastionem fieri persuadeant . Et ille : Audire abs te illam aveo , quod & gratum Mecce nati nostro futurum existimo . Tum Mecoenas : Imo gratissimum . Et ipse : Dicam illico, sed presse, non Asiatico illo dicendi genere, quo utuntur in

scholis, a quarum ut flosculi S, ita longo illo, ac tumultuoso rat ocinandi ambitu hic me contineo . Tum Mecoenas: Bene facis et pacatam ego istam tuam Minervam summopere amo : armatam Palladem degustabimus in Bellicis. Et ego:

Sed audite iam . Vidistis , opinor, & quidem saepenumero

stillatoriam usirinam , in qua miro artis magisterio e variis herbarum generibus, vinoque, atque aliis humoribus, aquae, igneique rores educuntur : jam vero quod in hac industria fit artis, fieri etiam in montibus a natura arbitrantur e qUM enim causta illius extillationis sunt ; eaedem in efficiendis pontibus insunt etenim coneaua rupium operculi prae se Vicem gerunt : quae quoream sis apte natura frigida sunt , idonea quam maxime ad aerem in aquam transmutandum zinfra lacunae stagnant , & his subter inclusi ignes , qui calore suo sensim aquas attenuant , inque vapores solvunt: β pl ςῆ ς'

qui moX in rupium forniceS incursanteS , Illico , prod illa tuentur seMemiani,

rum frigore concrescunt , inque aquarum guttaS abeunt, extillant, fluunt, atque iam fluvii praeterlabentes immurmurant . Hic Mecaenas : Ista intelligo : & liquida vel ex co , quod e montibus plerumque amnes oriantur . Et sane cum Sebethum , cum Clavium et adde etiam, si vis Vulturnum , mente concipio : haud equidem multum laboro ; ut ita progigni flumina existimem : at cum Danubium, cum Nilum, Indumque & Gangem, omnesque simul fluvios animo

complector , tum minime induci possum , ut id mihi persuadeam . Undenam enim tanta vaporum copia, tantae aqVe,

tam Vasta concava , ut tantis , & tam vastis fluminibus jugis aqua suppeditetur P Cui tum ego : Recte autumas : neque ego in hanc ire sententiam unquam quivi . Nam etsi non inficiar quosdam fontes suam ex his aquis Originem ducere ; plurimis quando in locis edit illare rupes ; inque

anum Confluentes guttas , crateres implere , exundare , azfluere, Compertum manifesto est : omnibus verti fluviis perenni licet extillatione, suis ci aquas posse nego, ac perne go . Hic Laelius: At si ea evolvamus, quae eX plorata jam dudum sunt , id neutiquam insolens videbitur . Et primo refert Cardanus quendam aegrum singuliS diebus se X ct tri' Mira urisae copia ginta urinae libras reddidisse : clim vi X septem qua edendo , in liquibus. qua potando consumeret : idque per seXaginta ibi idos dies:

40쪽

Peripatetici seniremia improbatur..

quo tempore, eX subdum summa confectum Moc XL. lotii libras, supra potum , cibumque effudisse : cum vero de re tam insolenti quaestio inter physicos haberetur, in eam cundit sententiam abierunt : nempe aerem arteriis , reliquoque

corpore contentum in aquam Coactum: novoque numquam

deficiente, propter animantis respirationem , novam semper aquam concrevisse . Traditum memoriae ct illud est, quod Operae auribus audire, adeo insolens, Sc portento simile est. Quaedam virgo, eX ijs, quae se Deo man i parunt, tantum, prae vigiliis , jejuniis , assiduaque divinarum rerum meditatione ignem in se excitaverat, ut tota ardere videretur: ad eum autem ingentem calorem rem ttendum copiosissimum natura aerem attrahebat; qui mOX visceribus concretus, ii que aquam mutatus , tanta per vesicam copia egerebatur ,

ut multis hebdomadis, singulis diebus C . urinae libras emitteret. Jam vero si in unius hominis extis tantus cogi aer potuit, quid mirum , si in tot montium vastissimis viscerihus tantus extillare humor densato ex aere qui bit , ut affatim pabula rivis, fontibusque suppeditentur P Cui tum ego: Eruditu , tu quidem , Laeli : sed quae tandem collatio tantulae urinae , cum immensa illa aquarum mole , quam universa flumina continuo evolvunt Z nulla quippe . Sed age , sis, Sc pressiori ratiocinatione rem conficiamus : Sc libentius id faciam , quod placere Meccenati no stro Geometrica sentiam: neque ab his tu artibuS abhorres . Ita, quaeso , tum Mecoenas: atque id abs te ego expectabam. Tum ego. Sed vos, quaeso, ut mihi veniam detis, si duriuscula sutura oratio sit. At Meccenas: Imo ipsi veniam rei damus, quae elegantiorem cultum non patitur: quin Sc varietas ipsa pars est elegantia: : Sc interdum etiam in Venere superbus ille neglectus elegantioris cultus, omni elegantia venustior . Re die sextimas , tum ipse : statimque telam , ut aiunt, eXOrdior. Accipiamus, si lubet, Eridanum, qui, etsi ex primis,

quos terrarum orbis numerat, non sit; Italorum tamen regem fluviorum suo iure Poeta vocat: imo ad veritatem indagandam commodius id faciet . Hic ad ostia , quibus in Adriaticum se sinum exonerat, profundus medio in amne, qua turgidior, ac vehementior currit , pedes ferme viginti: circa ripas vero non est tam altu S : statuamus igitur quindecim , non amplius pcdeS a su mino gurgite ad imum descendere : passus scilicet tres : latitudo inter utramque ri- pam , ut eruditi tradunt M. passu S amplestitur : una hora passus sex mille conficit : quod vel minimum est. Jam verbrat Onem supputanti manifestum fiet : una tantum hora passuum aquae, ut aiunt , cubicorum centies octogies centena

millia,

SEARCH

MENU NAVIGATION