Nicolai Parthenii Giannettasii neapolitani è Societate Jesu Annus eruditus in partes quatuor, seu, Stata tempora distributus

발행: 1722년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

LIBER II. X r

apera. & bonae artes florent , ct RespublIcae quam maxime iuvantur : at hi , qui crassae Minervae ita pingues nunc funt; quemadmodum boves, & equi verno gramine saginati, S qudd quidem peius est , ex tarda illa , , qua Iatiores sunt sagina, hebetiores redduntur , tanto malo publico, ut nihil supra esse possit Sub haec Eulalius et: Acceperam, si

Tecte memini, te electrum tenuissimum in rorem resolutum

per certos dies hausisse contra illiusmodi pestem , itane P Cui Eleatum eoatra ego : Ita factum est , quemadmodum dicis , atque ad hoc faciendum eo adductus sum, quod egregium quendam ado. 'U'' - - sescentem succineo rore con Valuisse in audiveram , cujus gratia, quae paul, ante recitaVi . alia quaedam adneXui, quae quidem cantitarem , nisi vererer, ut vobis aure& raderem. Tum Eulalius : Imb rogo , atque obsecro, ut lubeat recitare : cadere enim nihil gratius nobis potest . Tum ego et Si tantum vobis est tolerantiae, ut etiam hos versus beni- pnis auribus excipiatis , recitabo et quod vel ex eo libenter clo ; quia audire habeo, quid de illi&sentiatis: quare , quaeso vos, per nostram amicitiam , ut syncero sententiam seratis , verilsin moneo ne nostra haec eadem amicitia iudicium Praecurrat, nam si sic, aequum certe non erit, habetis quippe illud : Si amicus est , nullum vitium vitio vertitur et si inimicus , & virtus, vitio datur , carmenque recito hoc. modo

Nuper ego patria vidi Sirenis alumnum Maiorum in signem titulis, opibusque potentem, aeui quanquam forma egregius , vultuque decorus ..AIqΠd oculis formosus et erat sed major in illo

Don animici nivei mores, mensu candida sicro Ingenium , don quo animoI vincire mcrendo,,

Pronus in incia, re leni blandi mus ore.

Hic puen egrogiae correptus' laudis amore ,

Se totum dulci Phoebo , , Musisque sacrarsit. , Et iam Parnass per culmina, perque beatos

Permes fontes , ct apricae flumina Corrθα

Veloci luet hctus biga , iustraverat omner Musarum fedes diumque exΘauserat oestrum Ruiu etiam arguti superaverat alia Locaei

invasit, totumque ludit pectore. virus . Continuae ver purpureum , lumenqβο iuventσDisperiit, roseusque color defluxit ab ore: Et ferrugineus languet puer , aureus olim

302쪽

Allia med eam I

tia enarrantur.

iii IEsTATUM SURRENTINARUM

Ceu rosa, nativo quae n per caudice secta, Pallentes sensim demittit languida crineI. Et tandem, hacchante lue, duro puer silet

Extinesus Fato, misero ni dona dedi: et Electri miron calidis rorantia guttis. Succina ter quinis vix hauserat ille diebus . Cum nitidus , mirum i confestim effulgere visus oris honos, rosaque iterium florescere malae, Et fata temperies animo , ct vis reddita membris Langusunt veluti sicco cum flamine fores

A iιο sub Sole, polo si plenas ab sillo

Decidat imber, aquis sitientia gromina potis,

Nativam accipiunt redivivo flore colorem. Ut carmen recitatum est , tum Eulalius : Elegantiores hi prae caeteris , meque mirum in modum affecerunt ; neque id, quaesis, pro mea in te benevolentia dictum puta: quippe in amicum , & nominibus non pauculis obstridium nul- Io modo cadit adulatio . Et si, Lucii pum tuum, cu)us animum in sinu gestas , sententiam roga Veris , eandem certe feret. Hic Lucilius : Ita enim verb; imb beatum duco iuvenem illum, quem tu elegantissimis hisce versibus ad immortalitatem transmisisti . Ego ver b : Sed omittamus tandem res istas leviculas: At Eulalius et Imo certe quas numeres summo loco. Vertim age, quando de salute tua sum solicitus , contui i to e tibi ad valetudinem recuperandam pretiosa Sila medicina P Cui ego : Parum admodum , fateor plane, & aperte , quod mihi , ut te non praeterit , vitio vertunt nonnulli huius aetatis homines, apud quos firma latio prudentiae locum obtinuit : Sc sapiens ille ducitur, qui versutior em quam rota figularis. Et ille : Rem mihi quam acerbam narras . At Lucilius : Pioli Deum immortalem Usque aded caecutiunt nostri medici, ut contra hanc pestem , tam noXiam , tam com Unem nullum Omni-nli alexi pharmacum excogitaverint i Tlim ipse : Nullum imb sexcenta : sed quae illam eXasperent , non cicurent . nam quae illius iugulum petant, non spero . hic, qud ab hypocondriis tacem illam, quae sensiim in huiusmodi satus

attenuatur, per aluum eNigat , medicinam per nescio quae catapotia perscribit : eamque sanitarem , lenimenque unicum malo esse asseverat , quemadmodum ct morbis omnibus panaceam praesentissimam . ille vero dulcis aquae balneolum , quo nimirum adusta nimis viscera refrigerentur , alius quidam calybem tenuissimum in pollinem elimatum , admisiumque Aronis iacula , cynnamomo , atque ambare sumendum primo mane ad certos dies , iubet , asserit enim

fore p

303쪽

re , ut sic viscosa materieS mucique resolvantur , indeque obstructi viscerum meatus relaXentur; quo futuro facilior nutrimento via sit. Ille novus, & ab arte igni alia, ac resolutoria bene instructus pulverem quendam praeter se notum nemini, nec nisi plurimi distrahendum, quo in seκ-s limat one plus habeatur , ad salutem unice profuturum

magn sice praedicat et nonnulli absit nihil salem & quidem vel Pontici, vel Seriphii, ut scilicet longe comparata pretiosior sit medicina, aliique id genu S plurima, quae omnia, me iudice , ad fovendam , augendamque plus, plusque in dies immedicabilem hanc pestem , quammaXime opportuna, quod vero intolerandum oppido est, calida hic perscribit, ille autem frigida : humida hic, ille sicca , quo quid magis absonum , ne dicam perridiculum, dici potest Θ Ego ve- 'ae omnibus me. th diutina experientia doctus , quae quidem inm rerum, et ' . 'h - φtum artium magistra est, nullam duco salu lubriorem medicinam , quam mensam admodum parcam , tenues cibos, eosdemque selectos e longam interdum peregrinationem ,

qudd quidem Tullius scribit ad Atticum, Nacuum otium, S genialia cum amicis , ct his ingenuis , ac liberalibus ex

intervallo repetita colloquia r demum nihil consultius esse arbitror, quam procul esse a medicis. Hic Lucilius: Dositiorem te medictam eX pertuS sum neminem , Videris artem

istam callere bellissime. Cui tum ego e Calleo equidem plus quam aprugnum callum callet et sed malo meo e ac proprio Marte , ut dicitur et quemadmodum & reliqua omnia me didicisse profiteor. At , quoniam iam advesperascit, concedamus tandem domum, ne subhumidus illic hortuli aer nobis noceat Otiosis Dum pergimus , interea locἰ , adest navicularius e me. que rogat, si eadem perstaret sententia , Amal phim in diem crastinum adeundi. Cui ego : Admodum , moX ad Eula-lium : Numnam vis nobiscum cum rei gionis, tum animi caussa Amal phim concedere P nam facto ibi ad Aram D.

Andreae sacro, veneratique sacra Lipsana, quae principe in Iter Amalphira templo asservantur, in amoenissimum locum veniemus , ubi sus p xum . Riis in ipSa COlli S crepidine, qua vergit ad mare, nitidus fons

scaturit , qui lapideam subter mensam ibidem instructam

praeterfluens perquam blandus admurmurat : Opacum juxta antrum , myrtoque late investitum ad geniale prandium , animique laXamentum stationem percommodam dabunt, jam phaselum conduxi , & en navicularius monet , haec vero innubis coeli facies, pacatique mollities maris nos invitanthi audissime. Tum Lutatius : Quidnam non P id enim iam-diti desideravi : nec unquam illuc copia eundi fuit : quo-

304쪽

Ti. AESTATUM SURRENTINARUM

circa nunc mihi res cadit ex sententia , praeterquam quounihil antiquius habui, quam vestra societate frui. At unus, dicam plane, me scrupulus mordet . Cui tum ego': Qui uerb P Et ille : Timeo ne mutato repente mari, quo nihil inconstantius si est enim quasi Proteus l, inque varias sese formas momento mutat 3 nauseam mihi eXcitent commoti fluctus . Cui tum ego : Ut video in eadem navi est, qua Lucilius, qui mare, quasi basiliscum perhorrescit. Hoc loco Lucilius : Quid faceres P sic sum, ut mihi mare fastidium creet, quippe haud quaquam est mei stomachi. Ego vero : Εja agite et hono voS animo esse jubeo , aequam viam inibimus. Accepi rectam , quae hinc ad alteram maris oram per aequiores illos colles , quos prope videtis , inducit, quam incolae Cermennam Vocitant, minime dissicilem per quam brevem esse 4 quocirca vos pedestri itinere illam compendio conficientes , ad adversam oram venietis, a qua non longule Amalph, abest. Ego interenad eundem locum phasel' vectus per Caprearum fretum me conferam , susceptis deinceps in lembum vobis , quod reliquum viρο est , equo ligneo percurremus , & quidem propter oram . Tum Lucilius : Optimum con filium , &cujus haud equidem nos capiat pa nitudo , tutior quippG via terra est , quam mari et S ut perquam helle tute in Nauticis. Semper 2 in dubio res es, dum curramus aquor Postquam ad hunc modum ire constitutum est, iubeo Navicularium omnia in crastinum adornare , nosque in senistentia constare . Deinde domum recepti, post frugalem cenam quae brevi acetariolo miscello, libulo ex frixis ovis, paucisque nucibuq iuglandibus , quod cum recenteS , uti Mim erant , sapidis imae, peracta est ) cubitum paulo ante

quam solebamus , concessimus : nempe antequam albesceret sime tordio, ac somnolentia Lucilitas eXpergisceretur, ,

qui paulo plus solito indulgere, scin no i lim propter auris

elementiam , cogebatur .

Duria post mediae noctis Inclinationem gal sicinium appeteret, e lecto corpus statim corripio , accensaque igniario luce, famulum accersio , quem ad domestica ministetia hac conditione Propreetor concesserat, ut Grationem , quae in studiortini anniversariis quotannis recitari solatillo anno haberem, usque adeo nihil nobis sine pret: o venit. Ut prae

so sui: erat quippe impiger, atque ambide ster, multiplicique ab arte instrudius) huc , inquam , nautas evocato , ut viaticum in naviculam deportent, curatoque ut istum etiam

idulum in tuto locent, illum ego serula obseravi, Vidd,

305쪽

ne quis adulterina clave recludat. Et ille ; Fa Etum, curatumque dabo, nec quidquam te anxium habeat, meos enim oculos in illorum oculis habebo. Sub haec assumpto baculo , in hortum cycladatus descendo. Ut tandem ad litus veni, in lembum insilui : factoque ibi ex velo veluti

li viderant , acquiescere ad visus sum . sam ultra Massam ad delubrum, non longe ab Athenaeo per Ventum erat, cum famulus , ita me interpellat : Heus, herc, quodnam illud ostentum est, quod circa Lunam aspicio P exporrectus halonem video, quo viso, animo statim concidi: atque incasse

sum , inquam , laboramus, hic profladio pluviam portendit, ct ventum item ex Oriente hiberno: illac nempe circu- Ablus scindere sese incipit. Vix haec, dum in proram Sc vehemens, Sc subitus descendit Euro notus. Et quantumvis

obniti vento nautae conarentur , omnem tamen ludebant

operam . Flectere igitur illos cursum iubeo, inque vicinum quendam sinum divertere , atque inibi parumper subsistere; sperabam enim fore', ut sub auroram caderet ventus, Ut facit saepenumero , cum per horam in anchoris substitissum, experiri navita jubeo ; verum nulla vi , nulla opera Athenaeum superare potuerunt . Quinimo obtegi iam coelum, altiusque undas assurgere incipiebant, capto igitur, Ut aiunt, in arena consilio , Surrentinum rem eo . Vix dum

redii, cum in viam se iam dedisse Lucilium , & Eulalium intelligo , quare rustico advocato, iubeo quantocytis se in

Cermen nam capessere, atque amicos de adversa navigatione commonefacere; monere item meo nomine , ut domum

reverterentur . Vertim hic opoidb rusticus , ac pistrino dignisimus, in ipso viae exordio ingenti sub ficu consedit, ventremque Lydiis sicubus ad satietatem usque conserXit,

ac sagi navit .

Postea vero quam inter spem, dc metum, ne illis quid

incommodi accidisset, ad meridiem usque cXpediavi, Sc compluries de fenestra circumspeXi, S modo Unum, modo alterum nomine compellavi , tandem etapectando exesu S, atque cXenteratus , deque proximb regressu desperans , invitus , ac tristis ad niensam consedi , iam enim prae inedia coeperat mi hilis excandescere. ViX alteram in os hucceam ingesseram, cum tandem aliquando , ecce tibi pro foribus Lucilius ,& Eulalius, qui non modo defatigati prae . itinere , langu di prae fame , sed perterriti, ac semimortui, ut quieX magno periculo Omni ope, atque opera , Sc ut dicitur, manibus , pedibusque evasissent, mihi visi sunt: quare etsi laetus, quod sospites tandem, ac salvi rediissent, verunγP a tamen

306쪽

tamen illorum timore perterritus , enarrare iubeo quidquid illis acciderat. Tum Lucilius et Mane , sine respirem . quaeso. Ego vero : Imo quiesce, mox, ut sedit, recepitque pnimam , ita eX abrupto Gratia vobiS, Superi, plurima , quo vivus huc redierim : dispeream , si tanti beneficii immemor arguar in posterum . Prohi quantum, mi Parthe. nie , periculum evasimus, in tam lacrimabili, ac manifest , vitae discrimine constitutum , ut hodie , me vidi nunquam, nec deinceps futurum spero. Tum ego stupore attonitus,

metuque perterritus ;Quill tandem , mi Lucili 2 inquam , ostend. stisne in piratas, aut grassatores 2 an forte noxias in hestias Tum ille: Minime verb , sed in praecipitium , ex

quo certe miraculo evasimus. Cui ego: Quodnam praecia Pitium narras in via tam trita, tam facili P Et ille. Avibus certe , 'nota verb hominibus et, ausculta mOdb rem omnem, quo potero compedio, alte ordiar, atque a capite.

sile, ac pςrica. saepe saepius offendimus in labore plurimo tandem superato , iq; - supremum in verticem, cui Cermen nar nomen , evasimuS , laetati tantisper sumus , quod confecta utcumque via' aspera , atque impedita , aequiorem planitiem teneremus , eX qua descensum in alteram maris oram haud dissicilem putabamus , igitur post ubi ad vicinas arbores brevi divertimus,

vires aliquantulum restauraturi eunte prae. puero , qui no-

his viae dux erat , laeti , atque alacres , quod reliquum erat itineris , statim corripimus . At viκ viae plusculum progressi, clim ecce tibi ex horrenda , & praerupta rupe altisse simum , ct perquam maXime horrificum visu praecipitium et tum ego et hii , ali , puer, qua tu nos ducis P hac ne capreis quidem eundi copia . Ille vero non bene memor, & vix si hi constans; Nescio , inquit, an hac sit alia via expeditior moX ut oculos circumtulit; Haec, haec profecto est, in quo, iam mihi in mentem venit , quin imo haec vestigia sunt hominum: pergite porr5 mea fide . Cui tum ego : Adeone ego fungus, qui, tua: fidei me credam P Nurn nam insanis i an forte adhuc obdormiscis i in hoc duro, nudoque lapide ne pecudum: quidem Vettigia; hunc vero , quem praemonstras, angustum , tortuosumque callem , perque rupis latera recurrentem , defluens e vertice pluvialis torrens instravit sibi, atque aperuit , qui non adeo praeruptus , atque avius sit,

initium videbatur , igitur poli ubi tantisper dubii animis substitimus, subiecto E litore vocem audire visi sumus cuiusdam nos. compellantis, Sc ut descenderemus adhortantis:

quare arbitrati te jam advenisse ; atque ad hoρ inducebamur s

307쪽

mur, ut libenter crederemus, quod cymbam In litore videre videbamur serat autem infamis scopulus , qui e longin quo cymis speciem prae se ferebat iter aggredi tum denique constituimus . vocem illam a malo genio emissam certo existimo, ut nimirum in praeceps nos traheret . t Tum ego . Quae mihi, Lucili, narras P Et ille: Atque audi; jo- Cum dices, prae quam quae senties et viX angustam illam, declivemque viam , viam autem Z imb praecipitium ingressi sumus, ctim ecce in nudum, angustumque tramitem, qui vix pedem capiebat, incurrimUS , dextra patebat omnino . illique horrenda vallis subjecta , sinistra nuda praecinctus erad rupe , cui ne unus quidem frutex ad natus , quem prensare pollemus, S sic tutius procedere ; fateor hic meeXanimatum horrore periculi. Cui ego : Credo equidem. Ille vero : Vel ipse prospectus quam maXi me periculosus ἴquando nec a mari oculos avertere , nec retrocedere potera

muS . Quodque peius erat , iam vertigine laborare caput, iam caligare oculi incipiebant : totusque itim prae timore, tUm labore sudabam. In summam, ne tam lugubri memO ria, dolorem scindam adhuc , totum illud iter, quod tam infaustis avibus susceperamus, hujusmodi erat , ut mag Sexpedire duxerimus, ii humi more pecudum proni, manibuS , pedibusque incederemus. Verum ali l quoties prensa re sp i nas , str ingere vepres, inque acutas saXorum acies ODfendere. coacti sumus ; quoties Divorum , & Virginis inprimis pietatem per iterata identidem vota ob se crati sumus. Hic ego : Exanimas ii me tanti enarratione periculi, inia, Fabellam S illos inter lapides, ac vepres, vitam certe reliquissem . ς''Pφης dum Lucilius: Ita prorsus , honam, Dii mentem tibi dederunt, ut committeres tete mari , proh l quanta te coe Pi siet poenitudo: vertim: attende, quaeso , nondum enim si nis est tragediae . Cui ego : Ρerge poύro : expedio fabulae catas tophen . Et ille: Ubi tandem periculum perrupimuS, inque oram defatigati , ac perterriti descendimus , neque te, neque lembum reperimus in litoro , quanto medrore , ac solicitudine verbis assequi vi κ. queo: eκ te coniicito . Cui

ego; Plano intelligo . Quid tum postea P Et ille Arden'tissimus Sol erat , nec quo divertere ad umbram habebamus , nam quae una, R illa quidem semiruta, in litore erat taberna , derelicta , atque obserata omnino per totas diras horas illic expectavimus, cum tandem caupo advenit, apertaque taberna nos in tempore introduxit; iam enim nigerrimus Africi nimbus pluviam attulerat . Quia vero inedia ex. tam longa defatigatione laborabamus, cauponem rogo ,

308쪽

Deo ; inquit, nonnihil pollucti, quo prandere possitis quam lautissime . Cui tum ego: Videlicet 2 Et ille: Sardas salitas, quartam solo odore reficiamini . Ego verb: . Estne amoplius P Et ille; olivae Africanae . Ttim ego; Quid praeterea P Ille vero : Nuces aliquot cum castaneis . Cui thmego: Illas pueris asservato, cedo tandem, quod polluctum dicebas. Hoc loco ille , vultu in admirationem composito , Adebne, inquit , insane esuritis P timeo ne uti lupi fame .lici in me impetum faciatis . Hic ego , atque Eulalius , quamquam tristes memor a praeteritorum , deque futuro etiam soliciti , ii h lominus vix quivimus tenere risum. MOX Eulalius: Hahes , inquit, vinum in taberna Cui caupor Eui, vir hone i vinum in taberna Θ habeo. & quidem optimae notae, statimque totum deportavit doliolum , cui, educto epistom Io , os Eulalius admovit : ut vero summis labris degustavit, Vappa, inquit , id me, imb merum acetum , ad cauponem vero : Phy Haujusmodi vinum apud vos optimae notae P accipe , tibi totum habeas. Ego vero afferre fardas jubeo : ubi vero allatas vidi, aufer, inquam cibus iste non est mei stomachi, erant enim adeb foetidae , ut ne illi quidem devorassent, qui ex igne cibum sibi quaerere consueverunt , conversusque ad Eulalium, o ubi Dente x ille tam eXquisito panificio incrustatus . tantaque salsamentorum conditus varietate i d ubi collinum , & Graecum al-hum l sapuit oppido Parthenius, qui illa apud se esse iussessit , faxint Superi , ut nobis holum relinquat P Cui tum ego: Ηuit nonne vobis pulchre notus P an forte me brevi helluonem , aut parasitum faruim putatis e cia totus hic DenteX, atque integer. Tum Lucilius: Si ita est , quid plura Z simulque admota sedecula accubuit, quem illicd secutus Eulalius. Dum comederemus . Quid deinceps factum est sin quam ego , Et ille : Tandem cum ad Ventum tuum desperavimus , Senatu inter nos habito, de reditu cogita vimus; sed quam iniquo animo, tu confice, hic verb qualis fuerit non multi est cognoscere , id aetiam incommodi accessit, quod ex pluvia aded lubricum solum factum est, ut retro non sine ingenti timore , & periculo, fallente ad singulos quosque passus vestigio , is ope numero relapsi sumus, aVertant Superi, ut similem viam alias ingrediar. Ego ut tam infausti, molestique itineris moerorem omnem , memoriamque delerem laeto , elegantique convivios sum enim pro tenuitate liberalis j coquum accersi : quaeque optima , & prae reliquis delecta scite essent adornanda, Ec quam concinne, ac veluti musice instruenda esset mensa , edico , volebam enim convivarum oculos delectaremunt

309쪽

munditiis , deInde, quoniam defaticati nimium eramus , adquietem captandam concedimus .

CAPUT MI.

Ad vitam beato traducendam leges procripta .: deinde de Campaniis Felice illatus formo : carmenque de illius lauditas recitatum : mox qua situm inter epullas , an in saporibus musca inesset elegan

tis , si carie si illi Pythagora asp-

Milaretur : utramque riitione

confectum es. Ρ Ostero die, postquam ζa, quae pietatis erant in Supe

ros, religiose absolvimus, in pomarium motandi corpo is causa descendimus , ubi Vero totum crebra cursatio-1ae lustravimus, in toroba demum Vite consedimus, ibique Iongam de his, quae ad Vitam beate, tranquilleque ducendam conducerent, disputationem hab imus . Et cum hinc inde, ut fit, multa Lucili US , atque Eulalius disputassent, me tandem ambo sententiam interrogant . Tum ego: Quoniam mihi hanc provinciam demandatis , quid de hac re sentiam paucis plane aperiam . Aio igitur illum fore heatum , vitamque feliciter , ac tranquille traducturiam , qui hanc vivendi rationem, quam MOX recitabo, & quam ex

divinissimo Epietati Enchiridio decerpsi , accurate inibit. Η1e

illi: Istuc inpediamus animis lubentissimis . Ego verb . At - dulci's b, hi: que audite: Omnibus in rebuS mediocritatem potius eli- stantissim ues, Iege, quam abundantiam , haec enim in Vidiam parit , neuti Q Riibu p. quam vero illa , perpetuum tibi studium sit, ne quid eo m. ς' φ

modi ex aliorum incommodiS aucuperiS οῦ. imb solerter ca veto ne obliquo oculo alterius commodum limes, si quidem nihil tam animum lacerat, quam Videntia . A προ ξ ν , vacationem a negotiis Latine Verterem , quantum licet amplemre: nam uti est in proverbis , ἀνά - ira κακῶν απρο ια . Nullis .

te negotiis immisceas, S ma Aime iis, quae sine aliorum in. jutia suscipi, tractarique minime possunt, quare si juvandus amicus, ita illi benefacito, ut hac de re nullius tibi praesti imodium confles , si qaid forte aliunde simultatis obortum ' hy' fuerit , quod in toto vitae curriculo ne cordatus quidem '' vitare qui bit, aut purgatione lenies, aut Oificiis extingues, aut dissimulatione intermori patiaris . A contentione semper abstincto: in quam si forte fortuna incideris , rei potius, quam amicitiae iacturam velis, nihil quippe est inhumanis, quod . amiciti e praestare possit 3 quOzirca nec quid is quam

310쪽

isto AESTATUM SURRENTINARUM

quam tibi charius, nec sandrius esto : curatoque ut am co-ium rationem semper habeas. Da insuper strenue operam,

est nihil flagitii committas, quod tibi probro futurum sit,

quodque animum laceret , nihil enim irrequietius est ani. mo sibi male conscio, ut contra nihil quietum magi S, magisque beatum, quam conscientia recte factorum. Tandem sic animum inducas , ut ' nihil vehementer vel oderis , vel expetas : ita enim fiet, ut si quid boni obtingat, non efferaris , atque insolescas : si quid decedat , non admodum crucieris, nulla re ringi permittas : maXime quae nihilo melius sit habitura, sed utcumque res est, ita animum habeto , nullusque sit tantus animi dolor, quem tecum ire cu-hi tum patiaris , idcircb aequum semper animum gerito et

aequus enim animus Optimum est aerumnae condimentum. Atque hanc puto normam quiete , beateque .ivendi. Tum

Eulalius. Nae ille Tale te sapientior, atque Ulysse prudentior, qui vitam instituere, ac moderari poterit isto modo . Cui ego et Ita enimvero: sed sit necesse est. At Lucilius:

Verum ad vitam beate transgendam multum conferre arbitror loci in quo degas , delectum e nimirum ut sit in coelo salubri, amoeno solo , & quantum seri potest, a tur. his , Undisque populorum quam remotissimus , qualis hic

prosed id est, tibi merito oculisimus, nonne mecum Censes 2 Cui tum ego: Censeo , ajoque. Et sane blandissimus hic coeli nitor , vernantis hic agri risus , laeta haec pacati facies maris, ii Ic secretus sylvarum recesitis , hic prospectus amoenissimus Crateris universi, nonne ad quietem animum invitant Z nonne omnem sensibus beatitatem instillant PAtque hinc , ut sit , ex uno in aliud sermonem transdu-Ximus, plurimaque de Felicis Campabiae, & Crateris tum amoenitate , tum pulchritudine disseruimus. Merito , inquit Eulalius, hanc summis laudibus Sc Romani, & Graeci celebrarunt , imb hic Graeciae suae, ac caeteris Orbis partibuS Praetulere; genus caeteroquin in laudem sui, ut ait De empanie Fe Plinius, effusissimum. Hic ego: Recitarem, Eulalie, quae-tiςi c/x λς' . dam carmina , quae ad Virgilianam amussim, de Cratere, nostraque Campania contexui, nisi adhuc impolita , ut primulum eXciderunt, asservarent tir in arcula, scio enim vos

aduncis plus Justo naribus esse. Tum Eulalius: Imo vel sic placehunt, quin imo tibi ingenium sic est , ut interdum , absolutam omnibus numeris sobolem edat, recita , quaesis , id ipsum Lucilius expetit, dabimus ambo tibi Operam perpurgatis auribus. Tum ego: Quoniam de illis cupio vestram audire sententiam, morem vobis geram , mox libellum ab arca trusatili educo , deque scripto ad hunc mo

dum lectito. Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION