Nicolai Parthenii Giannettasii neapolitani è Societate Jesu Annus eruditus in partes quatuor, seu, Stata tempora distributus

발행: 1722년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Tum velut intercepta animo, tremor occupat artus. Pugna imus: micat extremis tu partibus Borror .

Subinde vero istuc adiungit: Ergo ubi 'collectis immensum se viribus aura Crebrescunt , via D, raptisique meatibus efflant , Antra sonant, mugitque solam , vallesque resultant,

Quin imb, ut dicam etiam ipse, quod sentiam , quemadmodum valet ignis prae raritate major effectus; atque idcirchmaiorem suapte natura locum expetens , ut in cuniculis facit, terram movere , ct ruinas quam maximas inferre et cur non id pariter qui bit seu Vapor , seu halitus , si Vς ipsς ῆς ' λψιν, is ui se vel in vaporem , vel halitum attenuatus emcere 2 Enim iEhuai ,' o uerb ut egregiam ipse a bellico cuniculo similitudinem con- posse Terr mois

firmandae rei gratia in medium protulisti: ita ego aliam ab ta IEoli pila possem producere, quam quidem abs te didici; cum sto

non multis ab hinc annis nos Meteora docebas et& quo pa cto Naturae aemuli poli emus excitare tonitrua . Etenim , si pilam aeream mihi Comparem cui a vento , quem emittit soli pilae nomen est) eamque aqua ad medietatem repleam mOX arcte conclusam ferventem in ignem projiciam et scindetur haud dubium non multo post pila . magnumque fragorem , similemque tonitrui conciebit , id autem ideo usu-Venit, quia aqua in Vaporem attenuata majorem suopte ingenio locum affectat et quocirca angusto pilae sinu insolens contineri , vim facit, pilamque disrumpens in apertum victriκ antevolat, id ipsum vero , quod in IEolipila plane eXPerimur , Cur evenire eodem prorsus modo , non poterit , cum terra movet 2 nempe inclusus vapor aditum sibi quaerens sursum connititur, ruptisque terrarum claustriS, erumpit , concussionemque facit , hunc igitur in modum reapse fieri negandum non est, Haec ille, cui tum ego: Acute ni mis, & erudite, S ut humanum hominem decebat; verum ab his me facile extricabo . Et primum s quando meis me versiculis urges ) Poetae satis est , si quod carmine docet, pro- habile sit; habeatque patronos suos , imo saepenumero ad pervulgatas se se opiniones accomodat . Sed quid tergiversari opus est Z Fatear aperte , ut soleo, haerebam adhuc id tempor s in haeresi Peripateticorum . Ut enim in reliquis Aristotelem laudo, quippe virum , ct intelligendi acie , ct scribendi facilitate magnum , ita hac in re, & compluribus Mathematicis, non audio. De Pontano quid dicam i id ipsum se i licet apertissime asserere, quod nos arbitramur, illiS ver siculis , quos ad rem praesentem , quasi divinarem futurum fuisse, ut a te percontarer, nuper memoriae mandaueram , dum elegantem Ioetam lectitarem.

282쪽

Vuleania Insula

e medio mari emersa terrar iactatione, ueseνomuit.

pacto enat et ascivom P. Ab Igni Terrε- motu fieri ite. agni ostendi Mi

Fraterest sape occultis fornacibus ignis Misat, involuitque globos ,s quo potis extra: Rumpere imposito luctans sub pondere s pis probus , attollitque elato Pertice colles . At polliquam superas victor pervasis in oras Spiritus imUsus fumo , Θ caligine densa . Pulvo ream spargit tremefacta per oppida nubem . Immundam , ct cinerem jactat vicina per μPa. AEoliam fama est Iseparon de rupo propinquo Hoc sensisse malum , ct lucem dolui De negatam . idem ut nobis apprime favet Z imb rem comprobat expχrimento , clim ait:

Etenim sub mortem Africani immani terrarum iactatione e medio mari, quod reolias alluit; insula emersit , quae ab igne, quem evomuit, sibi Vulcaniae nomen fecit. Haec ea. dem anno CXLIII. Nonis Febr: tantum ignium eructavit repente concussa, ut tota Sicilia z proximaque Italiae litora contremuerint . Est S in AEgeo mari Theresia abs Thera ingenti quondam concussione divulsa: quam quidem insulam quasi enatam anno IV- Olympiadis CXXXV. partimque ambustam igne, partim vero viridem , ac feracem apparuisse Plinius refert . Quin etiam superiori aevo hanc propter insulam magna primum aquarum fluctuatione, movcsser vescentia , fremituque ignis repente erupit , qui tantam pumicum ambustorum copiam ejectavit , ut altera ex illis insula coagmentata fit , illud verbin hujusmodi insularum eruptione mirum oppidbest, prineipib nimirum terram intumuisse . assurrexisse deinde in colles , tandem perfracto dorso , ruptis quasi repagulis, ignem erupisse, id ipsum in Heraclaea Ponti cecidisse traditum memoriae est. EX. his au , tern nonne perspicuo conficitur tantorum motuum Ignem auctorem esse 2 Ttim ille : Ita enim vero , sed ut conjicio igne etiam 2Eoli pilam dissilire dices . Cui tum ego: Rem ipsam putasti . Nam , etsi non negaverim posse non unquan quemadmodum in reoli pila evenire , vel oculis ipsis aper ii ssime contemplamur , inclusum vaporem attenuari, atque excrescere: S sic indoeilem inter angustias contineri, vim derepente moliri, iter meditatus, terrarumque claustra per fringere : atque in hunc modum interdum moueri terras,

ac dissilire, nihilominus id ipsum sine igne fieri nequit omnino , siquidem vapor ille factus prae tenuitate major, ter iramque submovens obsistentem sibi, scindensque , ut erum' pat , seque LXplicet in apertum. nonne . tenuior excrescit

283쪽

ab igne 2 Quippe inquies; nam si neges, eadem AEOlipila ἰut concedas , efficiam : nonne illa eXcandens ab igne imclusam in vaporem aquam attenuat P dabis certe quidem. Et ille: Do enim vero, atque concedo: res enim est perspicua . Ego vero: Si igitur interdum vapor terram quatiens d Singit , ac submovet , vel id essici ab igne concedendum est . Quinimo cum incalescens vapor paulatim ratus fiat et & possit interea paulatim etiam per terrarum rimas poros Physici Graeco vocabulo dicunt) exilire, haud equidem facile terram concutiet. Ignis vero totus , quantus quantus est, illico conflagrat :& ctim totus per poros nullo modo possit confestim erumpere, aptior erit ad terras submovendaS Vi sua , qua repente connititur: Ρostremo ut hactenus didiis fidem ulterius adjungam , vel hoc argumentum producere neque mihi grave, neq; audire VO

his sit. Anno MDCLXX. xi.kal. Julias quidquid Galliarum T i aetabis Et

Pyrenaeos , & Lemovicum interiacet , orribili concussione tierunt propter iactatum est: quo terraemotu illud cecidit oppido mirum , , S rarum admodum, Balneae nimirum calidae, quae propter Pyrenaeos erant, dissipato derepente calore , desierunt; ne scio maiorene admiratione incolarum , quam damno , istuc vero nonne ideb evenisse putandum est , quia nempe ignes subterranei, qui aquam calefaciebant, vi faeia , erumpentes dispersi in aerem abierunt 2 contineri ergo in terrarum snu ignes, atque ab his dimoveri terras manifestum omninb est. Haec cum dixissem, in Pollii sinum perventum est, hucetam amicos in litus exposuissem, ac vale dixissem , iubeo

Navicularium versoriam capere , tandem tardissime domuM reversus sum .

circa nonnulla de terraemotibus scitu digno, occasono ab illo capta , qui accidit anno MDCXCIV. pluribus dispalatum. R Ecurrebat September anni MDCXCIV. diesque Vitisonis Natali Sacer, mihique vero perquam l. tissimuS, h, tibii Thoquippe quo sacrae militiae nomen dederam, qui quidem in MBzXcIV. anni aestate calidissima perquam serenuS, pacato coelo, tranquillo mari , temperieque illuxerat placidissimus , quin Smemoria ipsa amoena amoenitate amoenum , luculentumque reddiderat : quo tempore rusticabatur mecum in surrentino Quartus Manius . Cum a prandio ad Hypaethrae vesti:

284쪽

huluna, quo nihil amoenius , nihil alsius , nihil prospectu iucundius, sederemus , Zephyrique, qui spirare piaverat,

delicatas auras animi gratia caperemus , ad me Quartus

Quoniam Natalis est Virginis liceat per te mihi Eclogam illam lectitare , quam in Virginis Natalitium conscripsisti:

teneor enim stylo tuo simplici, Virginemque colo prae reliquis . Cui tum ego et Laudo studium tuum erga Virginem , qUam maiores nostri impense dilexerunt . Sed cur non Actium potius de Partu Virginis, a cuius nitore, ac majestate carminis tantum disto, quantlim cera lupinis, ut dicitur P Ille vero : Adtitum legemus cum Partus erit Virginis, nunc vero Natalis clim sit, Eclogam illam lectitabo. Tum ego a Quendo ita tibi sedet animo ; per me nulla ellmora. Liber est in armariolo cubiculi mei , minorem informam jam tertium eXcusus. Imo Vero quarthm ; ttim ille. Audivi enim a Galvaeo tuo e Gallia redeunte librum prodiisse e typis Batavis . At ipse : Retulit mihi etiam istuc Galvaeus e verum ego ab amicis , qui sunt in Belgio , id minime accepi. Ut vero librum ab armario desumptum de-2 i , et ita: tulit, Cur, inquit, Batavice potius , quam Gallice com- pactum maluisti P Cui tum ego : Quia hujuscemodi compamo, S elegans, S perpetua, totumque explicare librum

facile permittit e ubi vero concitis eris, non hiat . Gallica , etsi videatur ornatior, prae tineis cito corrumpitur . Patavina , praeterquam quod lineis interdum scateat, haud qua quam commoda ad Librum expedite aperiendum, nec hiatu caret. Tum ille e scite tu quidem, & accurate et mox Eclogam lectitavit, qua lecta , eamus, inquam ego , ad diem disindendum, nam si secius toto hoc die dolebo a capite, quod iam mihi Incipit ingravescere . Tum ille. Tuum est

iubere, meum vero morem gerere. Nulla igitur mora interposita , cubiculum ingredior, ted tumque peto. Verum oculos , quUS antea viX apertoS continebam prae somnolentia, claudere quiveram ullo modo, somnum, quem vix repuleram , ulla industria conciliare poteram , mirabar idcirc quae tanta repente intemperies irrepsisset et verebarque, ut me febris corriperet , verum aliud erat in caussa e climenim ex divina mente delibati nobIs animi praescii futurorum sunt . Cum , proh Deum immortalem l ecce tota re- TerrimΦtus ob pente domus, horrendum in modum succuti visa est: mox εφὲ- ἔ-- nutare ac tremere, fragore, ac strepitu quam maxime horrifico, tum ego, suspicatus , quod Vere erat , terraemotu nempe motari domum , ac tremere , illico assurrexi, & quam citissimo cursu convolo in subdialem ambulationem : pro-Nima quippo , nec illa tutisr ex . tempore locus erat , inquam

285쪽

LIBER II. 9s

quam ut veni , quasi e vitae certo discrimine liberatus, rediit interceptus prae timore spiritus, recreatuisque eXtem 'pid sum ς fateor me nunquam tanta animi voluptate adictum fuisse, quam tum, clam me in aperto vidi, atque eR-tra aleam fati manifcstissimam , & quasi periculum omne evasissem , nihil amplius pertimescebam . Nam etSi ruere patuisset ambulatio, tamen cum humilis esset, pateretque unia Versa, putabam non facile ruituram : & si forte corruisset me non omninb ruina oppressum iri; insistens enim desuper cecidissem , ct casu quidem brevissimo. Λttamen aspi glebam domum universam vehementi agitatione iactari, parietes horrificum in modum inclinari, quasi iam iam ruituros et tremere sub pedibus pavimentum , ac resultare, stridere tecti trahes , ac tegulas , ruere deliciares, motarique arbores in pomario : audiebam item omnem late viciniam magnis ululatibus resonare, & quaqua versus aerem sibilare , subsultare, quod quidem horribilis, atque insolenS re rum facies sensu non caruisse suo , si futura fuisset innO- Aia : sed timor praesentis periculi voluptatem adimebat . Ttim ego Quarti recordatus illum identidem magna Voce

compello , utque in apertum confugeret etiam , atque etiam moneo, verum cum saepitas ad ravim usque clamitassem , ille neutiquam respondit.

Postea vero quam tellus movere desiit, Quartum e via in peristylium se recipientem conspicio et Cui tum ego e Ubi eras , mi Quarte , cum derepente perhorrenda istaec terrae concussio incoepit P numnam dormiebas 2 Et ille rMinime : sed haerebam ad postremos gradus , tabellamque a Junio missam perlegebam , prim lim rumorem a villico in

horto excitatum eXistimavi, mOX ut terraemotum esse animadverti, me statim vicinam in viam proripui quam citi sime , eX qua Veluti e portu domus naufragium eXpectabam . Et sane casuram saepe credidi : praecipue clim vid Pem turriculam ex qua Campanum aes pendet hac , illac crebra agitatione iamiam aded inclinari , ut jam iam crederes ruituram : ipsumque aes undatim agitatum per se continuti resonare, compellavi te saepenumerci , ut in tutum exilires. Tum ego : Vocavi te ipse pariter , sed neuter

neutrum audivit , tantuS nempe erat moventis terrae , &Concussarum aedium fragor. Certe quidem misericordis Dei beneficio, pientissimaeque Virginis patrocinio vivimuS , ut merito illud repetere possem, quod in altero cecini et

I se caderet petas intacta Virginis una Obstitit, irato rapuit qua tela Tonanti. Te verb: Ita prorsus, ut narras . Sed descende, quaeso ὁ

286쪽

Malorum imp&dentium pretissa

meas a

96 . AESTATUM SURRENTINARUM

ut vel In pomarium, vel in viam eamus: ne sorte tellua iterum tremat vehementius, & nos miraculo sospites, nostra nςgligentia pereamus . Cui tum ego e Recte admones : inque istuc ego iam ibam, cum igitur descendissem non sine festinatione prae timore , in viam statim progredimur . Hic praetereuntem quendam percuniamur, Numquid incommodi Surrentum accepisset Et ille : Corruisse aedes Plurimas, multosque mortalium oppressisse , id ipsum mox ab aliis accipimus, percrebrescente iam fama , quae festina malorum nuncia gressu fertur quam citissimo, inque magnis casibus mala per singulos passus auget, si ve quia timidi homines cum sint , suapte natura majora fingunt periacula , exagerant casus, ruinas amplificant et sive quia, cum suopte ingenio ad creandum nati , cum acceptos rumores spargunt, quisquis vult aliquid addere de suo: itaque fit. ut fama magis, magisque quasi motu incalescat, ac novis semper aucta incrementis grandior evadat. Haec ut audivit Quartus : Eamus qiueso, inquit, Surrentum usque, ut quid

Binim sit, nostris oculis inspectemus. Scis ibi versari Ju-Nium , Ocellum meum , meas delicias et timeo nimirum ne

mali quid illi acc4derit. Cui ilim ego: Ne, quaeso , Quarte , rumoribus hisce fidem adjungas, quippe qui mendaces saepenumero sunt; quia Ner5 de Junio , quem sui merito ego etiam diligo , solicitus es, capessamus nos hinc Surrentum; verum ne tibi grave sit , si prius visorio tubo aspiciam meam Neapolim : illi certe ego timeo . TMm Quartus: Istuc facile impetras , quod vel ego magnopere desidero. Cum igitur non sine timore per fatiscentes undique gradus rimis hene amplis ; astendissem , eq; meo cubiculo pase sim labefactato tu hum raptim, ac festinanter rapuissem,illico in pomarium perreXimus. Hic e calopside tubo expli cato , Neapolim inspecto , cumque dextrorsum , sinistrorsum tuhum versassem cuncta curiose, ac distinete circum lustrando , video summo animi sensu Urbem universam con-s stere et nimirum erectas stare turres, assurgere templorum tholos, aedesque omnes, Ut antea , persistere: quocirca laetus ad Quartum: Superis gratia , manet Neapolis salva , atque incolumis , cuncta enim consistere video , ac permanere . Tum ille: Voluptatem mihi mincias quam maXimam, timebam oppido, ne in illam iram suam latius monstrum illud exercuisset. Sub haec per hortum nos foras arripimus, atque Surrentum proficiscimur. Dum ambo per compendiariam iremus, ego qubd de vLgilia mihi acciderat plane aperio , ct ut nullo pacto som-mam, quo antea peribam, capere potuissem Ille tum mihil:

287쪽

Est prosectb aliquid divini in nobis, & sibi maxime , qui

pe Melancholico : & malorum impendentium praesaga mens est, nec sane mentem hanc nobis bouam , ac praescientem malorum indere Superi praetermittunt nempe sic moniti cavere calamitates possemus . Sed tarta Surrentum pervens tum est, in cujus pomoerio magnam multitudinem conspicimus: partim sibi mutub vitam gratulabantur ; partim sese, quasi reviXissent , amplectabantur, partim enarrabant , quae acciderant 2 partire vero de futuro soliciti , quo se tu. tb reciperent, quod peterent asylum cogitabant. Clim autem quidam viri nobiles , quibus cum familiaritas nobis erat, conspicati nos essent, derepente aduolant, & quam strictissime conplectunt i , gavisi summopere, qudd salvos viderent , ac sospites , nos contra gratias agere Superis quam maXimas, qudd sanos ipsos, atque incolumes reperis

semus . Post haec mutua humanitatis officia , rogam US Verene cum caede multa mortalium aedes corruerunt 2 Tum il- Ii: Minime, stant omnes ; sed , ut credere par est, divorum munere, quamvis singulae plurimum labefactatae , ac ruingpene fatiscentes: quippe quae vitium fecerunt in motu tam diutino, tamque vehementi, e civibus unus tantlim puere patritiis rupe oppressus. interiit , cuius quidem casus m, rus est, ct fatalis et e tenim cum a matre increpitus esset , ob nescio, quod puerile erratum, maerore correptus domo intempestive egressu S est; perreXitque ad mare. Ut verbad urbiS januam venit , concuti tellus coepit , ille insolenti motu de mente deturbatus, cum ad patentem maris Oram,

in quam recta tendebat , capessere statim sese posset , ad proximam oblique rupem divertit, illa repentino motu eX- sussa , illicd se praecipitem dedit , puerumque oppressit. Tun ego: Magnopere tam acerbam miseret me pueri vicem, sed quid facias P sic sumus homines , ut multis , Sc variis se Fortunae, seu casus ictibus pateamus . Tum Amici Sedete , quaesumus , hic tantisper, ut nos praesentia vestra, ac vestris colloquiis recreetis .. Quibus ego et Quidni mastimo sedeam P Quartus verb: Sedete vo S, inquit; ego, dummo db id vobis grave futurum non sit, Junium invisam; huQmOX revertar. Illi verb: Imo gratissimum, quando tibi constitutum est. Postquam ille se e conspectu nostro subtraxit, nos iuxta pomoerium in sedilibus ibi extructis insedimus .

Vix dum sedimus , clim nobil Ium quidam natu gran dior prae caeteris, S literis non leviter imbutus : Censes

ne, inquit, moturam iterum terram esse , necne P hic enim

stimulus, fateor equidem, mihi animum non leviter punt

288쪽

98 AESTATUM SURRENTINARUM

git: & inter saxum tenet , ct sacrum , ut dicitur . Cui tum ego: Id certo a Trinare nullo modo possum: negare, ne id quidem . Enim vero cum huiuscemodi motus caussu in siau terrarum abditae lateant omni nos nullus quippe in illum aditus nobis patet sit ne futurus il acum ess ctus. an non P hocne tempore, an ne illo P maior ne, vel minor Pnequit sane praevideri. Possiunt equidem Physici, non nego , eX physicis rerum caussis futuros orictus praecognoscere , praecognitosque praedicere, sed eos tantum, quorum plane notae, perspectdeque sunt caussu . Ita Mathematici oc cultationes tum Solis , tum Lunaee huius item apparentias quam varias, Planetarum diversas inter se habilitates, cxteraque huiuscemodi multd ante praedicimus, etenim & ra . ti,& certi , constantes'; sibi clim sint illorum motus: inque digitos mitti , componique calculo possint ; inde fit, ut illa praenoscamus, & longe ante , quam futura sint, re- u τὸ ierib u. M P dicamuS. Tum ille et sed plurimi terraemotus predi liquando Xerunt: S interdum divinarunt. Cui statina ego: sed in dici possim, terdum, interdum autem P imb ut plurimum convicti sunt falsum praedixisse. Ille ver d. Ita prorsus; non inficior. Cui ego ; Vertim si ex praecognitis caussis terretemptus praedi-Nissent, necessum fuerat semper verum praedicere: manent enim eaedem caume, & eodem modo . Quod quidem falsum cum sit , id plane efficitur , quod apertissimum sane es , nimirum illos non eκ caussis enectus praedixisse, sed casu; qui vero casu divinant, etsi verum nonnunquam dicunt , fals5 tamen dicunt: temere enim, non ratione pro-Hunciant, quod ratiocinatione nec deducere ex caussis , nec Pronunciare possunt . Hic ille : Assentior prorsus , sunt haec manifesta : omnique me dubio liberasti. Eja vero age, dic, id abs te scire summopere avemus, Possuntne CX mutua Planetarum habitudine , terrae nutationes eXcitari P

Utib 1... - Nδm si p dici etiam possunt. Aiebat cnim, si recte d. iiii Teia memini, quidam Astrorum , ut ferebatur, interpres, Satur-Π3ndo. num siccitate sua essicere terraemotus : eosdemq; orriti a

Marte , praesertim si hic Saturni stellam oblique posivus aspiciat, quasi scaevo vultu , quem ille asped tum sextilem vocitabat, & malignum . Hoc loco, non sine risu , Usque aded, inquam , delirant homines, ut i ec effutiant P ducito illas, mea fide, meras nugas , & commenta Caldaeorum, qui prae reliquis mortalium superstitiosi, ac vanissimi meritissimb habiti sunt, aniles omninb fabulae , nec nis1 4nsciae plebecula: decantandae Nihil prorsus Saturno est, nihil Marti cum terrae jactationibus ; quae in Vulcanum certe melius reserendae, tanquam ad audiorem. Igne enim tellus

289쪽

ellus tremit, ac titubat, quaenam , quaeso, commercia cum

ignibus subterraneis , stellis sunt Z quis vim istam illis effectricem indidit Θ ct si semel indita , quis per tam immam

spatium , quantum a Saturno ad terras est , propagari posse se facile credat 2 ego certe quidem nunquam ita animum induxi, id ut crederem. Trim ille: Neque vero ipse omni tib verum esse arbitrabar et haerebam nihilo tamen minus, nunc autem , cum id manifesta a te argumentatione essectum sit, nihil admodum est, quo amplius addubitem'. Ve-τum, age porro : ' quoniam dedita occasio j quam tamendari noluissem ) plane nos instrue , struint nonnullos ter Faemotum praediXisie LX aqua puteorum, cham enim praeter

solitum turbidam derepente sarum , ac sulphuream hau sineat, instare mox terraemotum praemonuere. Ain' tu id evenire potuisset Cui ego: Quidni P id velis non multo ante praedici posse , sed cum tellus iam hun motura est . Emm Verci cum concepto iam igne , materies in qua ignis femina veluti latitant , sensim accendatur, turbari fontes , inficique sulphure verisimile est. Hac praesentione seXem Plum est in promptu novum j perhibent , integrum Beneventi sacrapum virginum coetum ruina eXemptum, sanum, ac sospitem servatum .esse . Etenim clim medicus ad invi-sbiadam aegrotantem virginem Coenobium ingressus , pr ad

nimia siti c erat enim aestus serventissimus) aquam petiisset: haustam illic5 virgines medico obtulerunt , medico autem P imb servatori. Siquidem turbidam cum ille animadverteret, & sulphurei nescio quid olfaceret, Hem, inquit, terraemotus instat proripiamus nos hinc, quas O , in pinmarium , vi κ diffugerant , cum vehementissimo succussa tu terra subsiliuit, quo motu illicd universum Coenobium prostratum est , nec nisi una aegrotans virgo, cui ad fugam morbus viam praeclulerat , brevi fatum praevertit, liquae e puteo dum aquam hauriunt , vitam educunt,4 quae cum ita sese habeant , e turbida puteorum aqua futurum t 'rraemotum certa colligi ratione potest , atque hinc

noster Pontanus ..Puteorum aqua praetersolitum turbida Terrae. motus pr nun. eia, atque hac, prssentione C nobium Virg2 num servatum Bone enua

Turbatos putes eruptam opem ostia Dntes.

At id non in cuiusquemodi puteis eAstimo evenire , sed Aa, em antis in prosundis , qui inibi salientes habent, nam qui per te- 'ux maistaceos canales aquam accipiunt multo ante turbari haudquaquam probabile est . Hic ille et At si ita est, ut recte pWuvieii Darrab, cur eX nimia anni siccitate, vel eae magnis imbribus futuri terraemotus praevideri non etiam possunt attenuantur enim siccitate Vapores, ut erumpant: aquis Veia meatus Opylen tur, ne eXiliant et atque i. utraque ex

290쪽

CauSa, quamvis contraria, movere terra quam facile poterit : S cum motura esst , praesentiri. Tum ego: Ingeni se quidem: verum huic rationi sic occurram: Vapores non tam siccitate , quam calore attenuari compertum est , qui Certe calor terraemotuum potior est causa, iam vero sintne accensit in subterraneis cavernis ignes necne , quis, licet Argus, introspiciat P nemo quippe ; si ergo i ntrospiciet nemo, Nemo etiam terraemotus praedicet a oppleri meatus praenimia imbrium alluvie, concedo set si interdum tellus emollita perquam facile relaxetur in at si tum ignis e sinu sulphureae, ac bituminos de materiae non eXarsit, terrae concussio-Nes minime excitabuntur. Tum ille : At sit istia concedamus neutiquam verum erit frequentius Vere , atque Autumno terram iactari, ac concuti. Cui ego: ita enim vero. Et ille : Sed quam tu viam inibis, ut id perficias 3 Ego verba

salsum Est iste. Per exempla et quod quidem compendiaria est, ct magis ex-quentius vere , pedita, habemus enim id. aetatis, in quam incidimus, quam

tarta ... si Plusim. . Tlim ille: Juvat hanc inire , i prae igitur, te se-

idque experieu. quar. Cui ilina ipse: Quod efficere institui, contendam il- ii domonstrat. licd. Terraemotus, quo Samnii Princeps Beneventum sua fundamenta tertium vidit, lacrymis irrigavit , ac civium suorum sanguine conspersit,& quo universum pene Samnium concussum , desolatumque est , nonne incidit in aestatem 2 ille , quotquot hoc seculo acciderunt quam maxime

terribilis, quo Catana Siciliae olim Princeps , urbesque plurimae vel solo aequatae, vel absorptae: omnisque Sicilia congemuit, nonne sub mediam hyemem doeseviit 2 Hic, quem adhuc praesentem perhorrescimus nec sane , ut arbitror , si-He ruina multarum urbium alibi tellus succussa est) nonne aestatem hanc clade insignivit Θ Hoc loco ille: Ne plura, assentior & his e res est perspicua, Verum agesis, pergamus ad alia. Verumne quod vulg5 circumserunt, terraemotu videlicet imminente, Ventos conquiescere , ae miro silentio cuncta obmutescere: stupente nimirum natura , atque attonita ob futuram moX calamitatem P Cui tum ego:

Et, haec nugae omnino. Nonne Zephyri aspirabant, & quidem Vehementius, cum paucis abhinc horis tam terribiliter terra movit 2 Imb interdum hujuscemodi concussiones venti vehementissimi , quasi classicum cauerent , praecurrerunt , idque saepes epius evenisse, ct proditum historiae ; &novum probat exemplum , fertur enim terraemotum Siciliae ingenti ventos turbine non longe ante praenuncia Ue. Tum ille : Ita est enimvero, facile descendo . Ve tum age , reliqua sis percurramus , nam sermonibus tuis nihil mihi

gratius cadere potest . Cur saltem experientia docti non possur

SEARCH

MENU NAVIGATION