Nicolai Parthenii Giannettasii neapolitani è Societate Jesu Annus eruditus in partes quatuor, seu, Stata tempora distributus

발행: 1722년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

inibis, ut id mihi persuadeas P Et ego e Talis est ByZantii

situs, ut nescio quid amplius videatur illi natura concessisse. Siquidem duae sunt in conspectu partes Orbis terrartim , quae nonnisi angusto aquarum divortio separantur . Sedet in angulo Thraciae terrae , velut in specula Universi septem complexa colles vastissimo CXI. stadiorum ambitu nova Roma, idcirco inter duos Orbes posita . ut in utrumque facilem haberet excursum , ac su a iura proferret . Etiam MCCC. exacti admodum anni sunt , ex quo Domina gentium , & regina est Orbis terrarum , tot vero referta populorum, tot freque HS commerciis , ut incredibile cuique

sit . Quippe perpetuo videre licet per Hellespontum , &Bosphorum innumeras propemodum naves , dicam rectilis classes integras , quarum quaedam eX Europa , qutadam ve- tb ex Asia, quaedam etiam ex Africa ultr5. citroque commeant, ac commercia jungunt quam longissime venientium populorum, quia quidem commercia mirifiee fovet, ac promovet Vasti imus luXta, ac tutissimus portus, qui urbem

ab Oriente alluit, Sc cui vel opportunitate, vel situ amplissim, nihil admodum e ii, quod accedat, tot Verci, tantisque navigiis continub pervius , ut maritimam diceres vrhem fluctibus innatantem . Hinc verti laxitas Propontidis patet, illinc in angustum coarmi se Bosphoius, contra verb trans portum Pera est, vastissimae urbis appendix amplissima, e conspectu autem in Asia Calcedonia respondet : nec longe plurimo turritus vertice Olympus assurgit,

qui itim posita suo, trim suis viridans sylvis amoen illimum eκhibet prospectum . Hac, illac pet universum Bosphori tractum , s ni flexuosas angustias, parvaque naturae repugnantis intervalla dicere mavis ) placidi si imi sinus sunt, &quammaxime hospitales, molles, atque herbidi scopuli , ct perquam piscosi : exporreetia hac , illac lingulae, veluti egemino terrarum Orbe oecursantes sibi, & per mutua oscula amplex ante S. Cum in medio utriusque Bolphori fueris prensare manibus geminos Orbes videris , transitu vel hobus meabili : unde nomen ambobus, ct tanquam in dissociatione germanitas concors , accedit vel ea voluptas , quae tam grata est, quam quae maxime; nimirum audire alituum cantus, canum latratus, atque humanae vocis inter duos Orbes commercia : videre item maria ultibi ci

tubque meante fluctu, perpetub variantia , atque omniS ge Deris piscium foecundissima . Per Bosphorum enim ab Euacino in AEgaeum meant , ac remeant innumeri pene pisci uir greges : qui hiemem in Ponto, aestatem apud nos tradu

De pyrant Ii situ

admirabili. Urbs describitur . &eommendatur L

situ. ab amplitu. dine, a populorufrequentia, dic. Bosphotἱ Tura elidescriptio.

352쪽

16a PESTATUM SURRENTINARUM

Ziphior item, atque Delphines , aliique non pauci. qui imter aestus fluentis , refluentisque pelagi cursant, recursant- qud placidissimeque lasciventes , quasi choros duc nnt , ludos hie concelebrant. Hic Cardinalis : A ssentior prorsus, effecisti enim, ut mirabile illud naturae ludentis opus qua,

si oculis contemplarer, at si praesens essem voluptatem etiam perciperem. Veriim enim non negabis nimirum mihi quan tum ille natura antecellit , tantundem Craterem hunc nostrum ab arte, atque industria illo superiorem esse : saltem hac artate, qua minus a barbaris eXornatus t credo enim Romanorum Caesarum tempore fuisse ornatissimiam j imo potius Scythica feritate, dejeetis veterum monumentis, miserabilem in modum deturpatus. Hic verti sinns totus fere quantus est , tot urbibus, Oppidis , Villis , atque aedificiis coronatur , ut una UrbS perquam amplissima videatur in hu-1uscemodi verb corona, pretiosissimam quasi gemmam, Neapolim habet : quae vel siriu , vel aedificiis qua privatis, qua publicis longe Byzantium eXsuperat. I Iim ego : lta verbeneque id me latebat; atque istuc iam iam iturus eram, in

. hoc enim ipso sententiae omnium consenserunt , quotquot utrumque artificis Naturae opus quam maxime admirandum contemplati fuerunt .. villae pollii vi Sub haec superato promontorio , in Pollii sinum ingredimur ,

varia,&alia Mo- quem ab ipso vestibulo curioSe ccepimus circum lustrare . Im-

-Mςψη - , orimis ipso in flexu promontorii brevissimum sinum , stagnum diceres, offendimus, illum olim undique conclusum fuisse, Ec scopuli , Sc pilae circa os ejus objecta indicio sunt manifestissimo, quin etiam fuisse ibidem vivaria, vel ipsa loquuntur rudera. Exin Vero sinus Orientale latus, qua sic pulis , qua rupibuS praeteX tum , circuivi US , in quo pauca admodum veterlam monumentorum Vestigia deprehendimus , quem ut prim tam si perau imus, in ipsam simus oram spatiosam commodam , in qua geminae id temporis visuntur tabernae , descendimu , illam lento quidem gradu obarenam, tisque ad alterum Occidentale latus, & ipsum scopulis, S rupibus asperum, tum animi gratia, tum vetera perlustrandi desiderio peragravimuS . Deinde conscenso iterum phasella, latus ipsum, cauteS Propter amCeuissimaSPer

currere instituimus . Hic in secessu praecelsae rupis, quae, redudio in sese gremio, placidissimum sit num efficit, ingens arcus fornicatus apparet , qui praese speciem sacelli refert: atque id ipsum sparsa hac, illac rudera manifesto attestantur, simus qui, ut modo dicebam, reduciis rupibus curvatur; atque idcirco a ventorum debachantium furore securus, hiems commodus navibu . , R aestate qua umbra,

353쪽

LIBER III. i 63

qua placiditate maris . qua viriditate arborum , est an cena amoenit a te amoenissimus , in ipso pilae quam plurimae , quihus olim magnam aedificii molem super innixam fuisse facile inducor, ut credam , istaec ver b omnia inspiciens, S diligenter exquirens : Nonne hic , inquam , Neptuni templum olim fuisse vero similius videtur P quippe ruinae vel ipsae ad id sentiendum inducunt : S illud vel maxime, quod sic amico conspergi sale, ut ait poeta , facile potu u-set. Tum Cardinalis : His haud quaquam assentior : nulla quippe hic in aedificatae domus vestigia οῦ nec certe quidem in loco tam aspero , adituque difficili suisse unquam probabile est. Quin potitis crediderim hic in superiore colle Herculis templum extitisse , illud vero , specum quandam fuisse, ex qua per ipsius rupis incis e gremium in su- ui, ' pertia , templumque ipsum ascensus e flet : & qua aestate oblectationis gratia immorari Pollius potuisset , quare in ipsum rupem ascendamus , inveniemus fortasse vestigium aliquod Herculei fani, quod in colle positum dicit Papinius. Cui tum ego : Nihil mihi potius est , quam tibi obtemperare; at quoniam hac ne capreis quidem iter, in aequiorem illum locum nos corripiamus . Et ille : Red re admones , in illum igitur gradum inferimus , ex quo , mod6 credi iambulantes, modo quasi repentes, post implexos , implicatosque .calles , ex quibus vix nOS e X tricavimus , tandem in collem ruderibus , quae pronii per eramus contemplati, im minentem , summo labore connisi evasimus ; hunc igitur collem , ubi olim erectum Herculis fanum fuisse Cardinalis non levibus conjecturis assirmabat , perquisite investigaremus, rudera compluria pervetustae fabricae, quae ut ipsa metrudera de se indicio erant , ingens olim fuisse videbatur, parietinis partim obruta, partim vero fruticetis obsita animadvertimus , quocirca Cardinalis fos rem , qui non pro- έcul in suo tusculo terram vertabat, accersiri jussit; esti, lique humum iuxta ruinas illas ruderum antiquorum in eam enim spem venerat, nimirum fore , ut Vel monumentum

aliquod insigne , vel numisma Caesarum reperiretur . Verum eum diu fossor insudasset , nihil omnino praeter pilas, ae fundamenta in rupe jacta, depyehensum est . Hoc loco pa- sub Eliau εα

ganus admonet esse tam propC a suo rusculo subterraneas quaedam, ac mia

quasdam fabricas & miras oppido et ibique haud dubie it rae Fabricς lustre quid monumenti, aut numisma comperi pose, quo 'ν Φλ' circa visum est non abs re futurum , si illuc concederemus,

nihil igitur cun Stati, in indicatum a pagano locum grandi gradu perreximus , qui timui , atque nOS accepit , per humile ostium, quippe oppletum humo usquequaque rela-X a henin

354쪽

46 IESTATUM SURRENTINARUM

bente, in fabricas intramus, erant autem perquam amplis- simae cisternae , quarum aliquae ad illic integrae visebantur , aliquae Verd vitium iam secerant : longoque ordine aedificatae : eq; singulis in singulaS patebat eXcursus, ut in omnes intromitti aqua potuisset , illas cxtructas a Pollio ad continendam aquam, cuius indigui collis est, recte Cardinalis opinabatur , quod vero nobis admirabile omninὼ visum est, vastissimi erant fornices, aded solidi, & tanta vel arte, vel industria fabricati, Ut immensos pene cumulos ex aggesia sensim terra enatos , arboresque vastissimas inibi plantatas substentarent. Huiuscemodi cisternae quam plurima non evi, his h5, , pro ut, buxxςnti pomNrio iri Vespasianorum fundo , ma gna spectantium admiratione conspiciuntur . Romanum opus ingentes, in quo cum arte certasse magnificentia visa est , ingentes: Ihil tis quippe, S insig i opere, elaboratae, quo in genere, iuxta

ac in reliquis nulla gens Romanos ne aequavit quidem, nedum superavit, quae quidem post tot s*cula integrae omnino usque manent, incumbentesque dorlo immensos truncos substinent , ut pensiles Semiramidis hortos meritissimo diceres. Servatur in his aqua publica , ζquae ex Surrentinis collibus, e quibus scatet frigidissima , per longos canales testaceos in illas infunditur . Posteaverci quam singula curiose inspeximus , ad litus tandem descendimus, per aequio rem collem , ct miniis impeditum , qua nos paganus illo deduxerat, quo non sine mercede dimisso, phaselum conscendimus : inque Surrentinum dirigi cursum gubernator iussus est , iam iam enim nox diem adimebat.

CAPUT IV. Opcasione perridiculae fabelix festina quaedam de panse

to spectro narratur hiluriola . s. 'Um esset apud me Taurinus Juvenis, vespere esus dier,

, ita pro caeo. qui VirginiS triumpho insignitus est . a frugi coema ---μς. , perpauculis admodum verbis animi gratia notis, cub, tum omne S abivimuS: Sc utqui longa deumbulatione dein fatigati , statim condormivimuS . Lucernam vero puer obli tus extinguere , in culina accensam reliquerat , non mul- tb ante conticinium pulsari tintinnabulum subaudio : dc quia homo sum levi idnanus derepente e pergiscor, haerebam tamen animis, da tulae revera sonus , an esIem for te somniatus, aures igitur arrigo , Sc laspensas teneo, ut clarius strepitum , si fieret iterum , eXciperem, cum illicd relanare tintinnabulum audio manifestissime, quare ilicet assur Sos

355쪽

surgo inlectaque raptim veste, ad ianuam tacitus accedo reductoque pessulo, forem perpauxilum aperio placide, nee

Crepo; atque ad limen parumper subsisto : mox animosior foribus gradum essero. Cum ecce tibi ex proximo cubiculo Taurinus adolescens timens , tremens , ac pene semi mortuus prae formidine, cui statim ego submissa admodum voce, Quid trepidas P inquam. Tum ille: Perivimus miseri. Ego verb: Adeone cith P Et ille; Numquid non audisti tintinnabulum P Tum ipse: Audivi enim vero: & quidem semel, atque iterum . At ille: Totus metu madeo oti meo enim oppido; ne malus quidam genius domum Obsederit. Cui ilim ego: Mitte , quaeso , timorem istum; nunquam enim hucusque nostra hac in domo vel visit , vel audiri Cacodaemones , ego plus certo a furibus timeo, nam ut scis , nudiustertius in tectum agricolae insilientes scalis gestatoriis , quas ille ad prox maas arbores applicaverat, cun eia fere blatea , quae cineraria expurgatione mundata ad Solem siccanda exposuerat, nec prae oblivione sub vesperam collegerat, suffurati sunt. Tlim ille: Si clandestini latrone S essent, neutiquam pulsassent in epitaculum , ne forte stultissimi hominum vellent se manisesto indicio prodere . Cui ego: Vcra praedicas, sest fortasse casu factum est. Et ille: Non certe sic in animum induco: haud equidem casu sit, quod cadit saepe . Clim vero mox sensim sui pensis gradu, ct vix primoribus digitis signantes vestigia ad fle- Num usque deambulationis progressi essemus statim Sylvium Obviam venientem conspicimus , qui vix dum nOS vidit, cum, Audistis , inquit , clangorem tintinnabuli P Cui

tum LEO: MaXime: atque idcirco assurreximus, hic timet CacodaemoneS, ego vero latrunculos . Sub haec lumen in culina animadverto , quare ad Sylvium: Quodnam lumen est illud P Ille vero Nescio equidem At adolescenS: Ti' meo nimirum , ne ibi malus sit genius . Interea loci dum haec diceret, illico audimus & crepitaculum resonare Velma Xime , & felem altius eiulare poli crepitum , quasi ex alto cecidisse. Tum statim juvenis iam pene enectus pr timore: Perii omnin5.. Tum ego : Visne aquam 2 Ille ve-Yb : Mitte nuccs; haud equidem iocandi tempus, quando Iustrali opus esset audin' ut fetis personam mentitus nos

territat simul, & illudit Cacodaemon P capessamus, nos hinc, quaeso , in sacelirim. At Sylvius: Ah, ah., ah , Vah, feliS, fulis est , iam memini, quae vitulam tintinnabuli funiculo appensam furari adnisa est . Cui ego : Et quis ille fuit asinu S , qui tintinnabulo vitulam suspendit Z Ille : Egaiyse. Tum ego: Belle tu quidem et nempe ut dormiente

356쪽

pestiva de putoto spectio hilto. stola.

Xcitares, ac perterrefaceres, deerat sortasse paxillus p At Sylvius : Cum voracissima felis semel , iterum , ac saepius modo pisces, modo carnem devoraverit clanculum , locum illum futurum ab illa tutissimum putavi, neutiquam enim credidissem tam alte unquam exilire potuisse , imb, si sorte insiluisset, exaudiendum sore tum crepitum t ntinnabuli, felem illam dii omnes perdant. At ego: De fele ipse vide ris , ego de vitula sum sollicitus , accepto igitur lumine ad locum pergimus, , idem usque discissum vi funiculum, felemque Una cum carne diffugisse. Hic iuvenis, cujus in animo haerebat usque praeconcepta suspicio , Ai persisti aquam . inquit, nunc paul Um exorior: nam penC perieram praeformidine , male sit feli, male sit agricolae, qui illam alit nostris iactur is . Cui ego: Vertim hae imprecationes nobis vitulam non reddent, illa , ut mea fert opinio , in villici casam se recepit cum praeda: concipiamus igitur furtum , veteri more , lance , ct licio. At Juvenis: de Vitula conci malum. Verum Sylvius: Minime , inquit, eamus ill ico in hypaethram ei bi illam alias cum furto deprehendi , nil igitur cunctati in subdialem ambulationem irrumpimus, furemque inibi se praeda saginantem illicb invenimus, ille, relicta prρeda , in hortum derepente desilivit, nos vitulam pene intactam laeti

recepimus.

Postea verb quam e subdivo intra tectum redivimus, ego : Quoniam , inquam , hic cadit bellis lime , audite , quaeso , fabulam tam se stivam , quam quae malii me , narrabo illam quam libenter , ut hujusce juvens , qui meticulosus vel malit me, animum perpauculum eli hilarem , contradiam inque spestrorum recordationc frontem , explicem . Tum illo: Quaeso, ut facias; ita enim fiet, ut laeti, ac festivi cubitum concedamus. Sylvius vero: A Udiam & ego non modo patienti , sed volenti animo, licet enim tantisper immorari, dum redeat sosnnus, quin imo laeto,& pacato cum sis animo', facile somnum concilias: minime vero tristi , & perturbato. Tum ipse: Ausculate modb : etl Pnim operce auribus percipere , aded ridicula auditu est . Sta hiis degebat adolescens quidam non illiberalis , & ut ferebat aetas non

mediocriter eruditus , Verum temperamento melancholicta S,

de suopte ingenio perquam meticulosus , eoque insaniae pervenerat, ut cujusquemodi noctu strepitum sive casu, sive consilio domi excitatum, illico a Cacodaemone su pica-hatur , quantulamcumque umbram vidisset, aut vid re sibi visus esset quod in hujuscemodi hominibus ferme fit ) statim spectrum arbitrabatur. Quare frequentissime tum apud praesidem, tiιm caeteros collegas conquerebatur, Omnem cir

357쪽

LIBER III. I 67

ca suum cubiculum viciniam obsideri , tetr sque geniis obnoxiam esse. Illi iuvenis timiditatem , timiditatem autem imb dementiam , qua risu , qua facetiis partim coarguebant, partim deridebant , atque hoc modo se quotidie deridendum propinabat. Accidit forte fortuna, ut nocte quadam

intempesta , cum omneS cubitum concesserant , vento re- Pente eXcitato , concuterentur Vehementius postes eκ adverso cubiculi unius cujusdam e socii 3 , apertae , somnumque Interturbabant, ille cum diutiuscule fragorem tolerases et, tandem impatiens, lecto exilit sinterrumpi enim somnum tam acerbum cubantibus est , quam quod acerbissimum jutque erat una amictus subucula egreditur: strepentesque a vento fores quantocylis occludit . Atqui redire mox in cubiculum cum vellet, perturbata statim mente , sibi in manibus non est ; anceps igitur animi haeret , fluctuat , nec satis tenet , quorsum ad suas fores redeundum sit: dextrorsumne , an si ni strorsum : nec consilii locum habet, nec copiam auxilii: dum sic incertus animi pendet , inque uno indu sso tremit a frigore , ea mentem subit cogitatio, singulas nimirum sociorum foriculas praetentare ,

quoadusque in patentes offendat , secum enim argumenta. batur hoc modo: Caeterorum fores oppessulatae cum sint, qua S ergo patere praeseruero , meae erunt haud dubie . Hic me juvenis sac interpellat : Nonne lucernae lumine, quam accensam noctu in unaquaque deambulatione habere consueverunt, suum ille cubiculum poterat recognoscere PCuittam ego: Fortalus illam ventus eXtinXerat , vel, ut saepe saepius usu venit, ignavissimus mini iter aut novum oleum non infuderat, aut et lychnium non eminxerat. Tum iuVenis: Vera praedicas , experimento quippe doctus sum quam supina sit ministrorum ignavia. Sed perge porro; reS enim, ut conjicio, erit festivissima . Cui ego e Contendam efiicere , quod institui , situmque fabulae iterum ordior hoc modo. Ille post excogitatum salutare , ut putabat consilium. deambulationis parieti inni XuS , singulas manibus , ut cinci mos est , foreS praetentat : & quidem leviter , ne socio excitaret, tandem cum deprchendisset bibliothecae fores pr*tfedii negligenetia apertas patere, illicd gradum infert , ianuamque occludit, utqui prae frigore pene obriguerat . Sed quid i vix dum pedem intulit, crepitumque ferae eXaudivit s erat enim ex illis , quae, laxato arcu , ultro sese obfirmant: vulgus a similitudine balistas vocat, cum se ille falsum animadvertit, inque iocularium malum inscientem p ne incidisse. Hic Taurinus; Vae miserol ingens quippe cui inlaetiunium cecideἔat , non pauca admodum opinor , labiis

358쪽

168 AESTATUM SURRENTINARUM

hibliothecarium jecisse maledicta . Cui tum ego Recte

conjems, tantam enim iram concepit, ut illi dira omnia comprecaretur. Cum igitur obfirmatum ostium per se reserare non posset, pulsare coepit identidem. Obaudivit strepitum pavidissimus adolescens , ac spectrum de more suspicans tremit totus, horret , sudat, ac pene emoritur . Hoc loco Sylvius ; Hinc , inquit , fabulae festivior amisincipiet. Cui ego : Ita enimvero , ausculta modo. Facto

mox utut tantisper animo, assurgit , acceptaque ab amula , quam ad limen ianuae propter genuale scabellum , appensam habere mos est, lustrali aqua, se illa aspergit, Crucis signum imprimens , munitque adversu S Cacodaemonem. Superos hine precatur, ut rem bene Vertant et honumque in primis genium, ut malum , qui cum ei odium interne cinum,suget illicd , trudatque in Tartara . Deinceps confirmato his precibus animo, ad fores accedit , gradu adeo suspenso, ut vix in arena vestigium reliquisset : pertimesce-hat quippe umbram suam , ct quemcumqne ipsemet strepitum edidisset, sic porr5 aurem arringens rimis admovet, ut faciunt lepores , cum venantium strepitum praesentiscunt , ibiqile suspensam tenet ac trepidam , si forte rumorem eAciperet . & cujusmodi esset di scerneret :& si com

mode daretur, erumperet, moX, Vero paulatim fores aperit , eXtraque exporrigit auriculam , attentoque haeret animo, ubi vero sonitum audivit iterum , extempli, exilit . tectaque ad praesidem convolat: illiusque fores iterum , iterumque pulsat , at pene diffringit , ille enim , ut accidit nodie concubia, S ante gallicinium indormiebat altissime:

quin etiam erat natura gravi somnuS. Tandem e porrectus, Quas soribus, inquit, tam proterve iniuriam facit P Ille vero : unus e sociis . Ttim praeses raptim injecta veste, fores aperit, visoque iuvene, quod erat, statim suspicatus, ita , non sine stomacho vehementer objurgat : Istuc nempe deerat, quo insaniae tuae insigne dareS argumentum, ut

perridiculis istiusmodi spectris, quae tute tibi ad libidinem

fingis , somnum nobis , ct quietem eX turbares P adeone miser insanivisti, ut eX timesceres umbram tuam P quoties te

admonui hujuscemodi visa nihil admodum eine nisi nebulas in tua mente a temetipso depictas P omitte tandem imagines istas, quae reapse nihil sunt, &si tibi insanienti speciem osserant, qua perditus insanias abito hinc , & dormi. Ille

vero ad pedes eius accidens hominem etiam , atque etiam rogat atque obsecrati ut secum ad locum malo genio obsessum se conferat , fieri si a facile posse i, ut testis ipse , suismet oculis yideat , sitia auribus, audiat L suis etiam manibus palpet ,

359쪽

quod minime inducebatur , ut crederet . sc comp rehensa semel rei veritate, sibi parceret in posterum omni quem O- estia liberaret. Tum precies et Nae ego stultus, qui deliri is istis fidem praestem. At iuvenis urget iterum, perque Su

peros omnes obtestatur, ut exiguum illum laborem sumeret, quo, si nihil aliud , se certe sinistra illa opinione levaret. His tandem praeses evictus precibus, tactusque miseratione iuvenis, una cum illo ad locum pergit, in ovo esse malus genius credebatur . Vix propicis accessit, climstatim crepitum audivit, quo audito , illico substitit. Deinde ut audivit iterum , pedem refert : & simul ipse incipit extimescere . postquam ver b tantisper haesit deliberans, tandem in juvenis sententiam descendit, nempe fac de credimus, ubi suspicio praecurrit. Jubet igitur excitari reliquos socios, eosque de spectro certiores fieri, mox comparari ea, quae mo re maiorum adhiberi solent ad Daemonem adiurandum. Postea vero quam cundit convenerunt experrecti iam socii, rem a praeside Viscunt: credunt & ipsi, quod fabulam

ante putaverant, usque adeo facile pei suadetur error , ut auctores habere coepit. Hinc ad locum eunt cum Cruce,

funalibus accensis, aqua paculari, & iis omnibus , quae in re tali usui esse consueverunt . Hic Taurinus sic interpellat: Ridicula sane res: usque adeci nihil omnin5 est , quod interdum non cadat , sed perge porro et expecto avidissime fabulae catastrophen . Tum em : Atque iam praeses cum salutari signo , funalibus cereis , vasculoque lustralis aquae cum suo aspergilio ad locum accesserat , certi omnes Bibliothecam occupas e literarum Cacodaemonem . Principiti piae sis accepta lustrica aquam funditat , crucemque signat adversum genium illum , iam opinione teterrimum , ille vero futurum iam iam gemina calamitate miser, ut lumen tam prope admotum aspeXit, timens ne linteatus deprehenderetur a sociis , quippe qui verecundus e Tollite hinc, atque

amoVete lumen, eXclamat, verum voce adeo immutata, &stadia cum propter frigus, quo algebat , tum propter ru-horem , quem futurum timebat , ut neutiquam ab illa cognosci potuerit, imb illi iam si hi persuasum habebant animo

eum unum esse ex desertoribus spiritibus quocirca insultant, atque eX probant, ac maledictis proscindunt. Pessima, inquiunt hestia , Omniumque nequissima , jam intelligimus ex quo stabulosis,& ex qua sentiria emerseriS, nempe odisti lucem , e grandum tibi profecto hinc est , inque Orcum merito ob tua scelera tibi debitum facessendum : nulla tibi cum religiosis hominibus res est . Erumpe qua tocyus,

abscede iam, pete inferos bellua teterrima , iitac autem ia-

360쪽

ctantes loco propinguabant. At ille lucem tam prope conspiciens, contentiori voce conatur amoliri. Auferte , inquit, quaeso, lumen non ego , matu, aliquis sum genius . sed eX Vobis. unus , hic fortui id inclusus. Hi verb: Nodi nos insani, qui credamus tibi, cuius est mentiri. Atque hic iam exorcismum rite auspicabantur. Ille vero : Satis no sani estis, qui tam perverse illuditis , numnam vos cupido incessit agere Saturnalia Z aut vos faniorem mentem exuistis, aut ego quidem somnior. Hoc loco illi facti metu spectri animosiores clave ostium aperiunt: S praeter Omnium eXpectationem , non minus frigore , quam rhibore trementem ,

Et frustra a se dedecus amoliri conantem , socium deprehendunt , ct quae tragedia coeperat , in comoediam tandem desiit , quanto risu ; narrare non est operae pretium. Haec cum dixissem laeti iterum, atque hilares cubitum concessimus

urialis diei prandium adornatur : . cuius occasione quo modo varia piscium edulio pra parentur, scite qae condiantur , exponitur , quaesit m mox qui montes esent ignilomi, tandem praπ-

diam ct festoe , O frugaliter

C Um bene ante lucem , meo more sacris operatus es

serri , S horarias preces, & funebrem psalmodiam rite recitassem , accersiri jubeo navicularium, ut cymbam, quam in sinu nostr α speluncae subductam habebam, deducerot in mare . Enim vero cum futurus esset dies, qui Virginis natalitio sacer est , volebam C piscatoriis naviculis , quae plurimae ad oram Surrentinam piscatum conveniunt , aliquid mihi piscium comparare , nam e foro piscario nihil admodum speres : aded enim Surrentini in pisces imminent , quOrum appetentissimi , ut ne aphya quidem una in terras appellat; ni. forte cum plenis retibus capiuntur ; habebam etiam mecum lineam , Sc hamum piscarium , ut relaxandi animi gratia tantisper vel e scopulis , vel e cymba non tam pisces fallere, quam Otium ., Conscensa igitur navicular cum Eulalio, qui tum mecum erat in Surrena ino, pro pter scopulos ire pergo, Ut placidii unas auras , quae ma Me juxta illos mollissimae spirant , libet itis captarem , satias enim jam me tenebat studiorum. Et sane post continuatam multorum dierum operam laXamento mihi opus erat, &ut

SEARCH

MENU NAVIGATION