장음표시 사용
371쪽
tullt Illi simul, atque Cererem tam scite In piscem informatam , fictamque vident, curiosi , quis , cedo , inquiunt, tam pulchrum, tam opportunum ad te munus transmisit PQuibus ego : Nostra diligentia, nostra industria: ex qua plus oppido mihi promitto , quam ab amicis , ego quod per me praestare possum , neutiquam ab aliis expecto , plerumque amicitia multorum nihil sane aliud est , ut belle Tullius, quam mercatura utilitatum , commoditatumque sua.
rum, quapropter illud Ennii mihi est in memoria fixum . Hoc erit tibi argumentum femper in promptu situm , Ne quid expectes amicos, quod tute agere possies. Thm illi: Si ita est, ut narraS, tu non egregium tantum coquum , sed pistorem etiam fingis , quapropter tibi pro
hac nova eruditione gratulamur, mox singuli calicem coulino rufo bene plenum propinarunt mihi perquam festive . Tum ego etsi me contineam a vino , tamen ut tantae in me henevolentiae vices redderem , unum illis, sed dilutius propinavi. Hanc inter festivam hilaritatem, mutuaque ur-hanitatis officia , acetariorum miscellum pro secundis mensis, ut ferme sit, puer apposuit , quod ego ex lectissimis quibusque herbulis diligenter exquisitis , atque indiscretim
permistis, conflaveram . Erant Vero omnes , quae tum si macho utiles , tum palato gratae existimantur : cujusmodi lactucae tenerrimae , quae tum primulum eruperant e cauliculo , mordaces erucae, sia , quae nimium erucarum calorem
suo frigore temperarent , anethum , bipennula hortensis, aliaeque hujus generis, qua herbularum varietate, ac delectu convivae mirum in modum delectati. Atque hic tandem ab epulo quievimus.
Post epulum, qua vera esst causa Vesuviani iv cendii diligenter exquisitum, atque in- Osigatam es
UT 1 mensa assurrimus, nesque in amoeniorem locum contulimus , ego meo more ἔ Agite, inquam , ct quo. niam iam corpori indulsimus, par est , ut eruditis animum confabulatiunculis recreemus. Tum illi : Istuc magnopere de sideramus : neque quidquam gratius cadere poteth . Quoniam verb de Vesuvio inter eos sermo habitus antea fuerat , illum iterum lubentibus animis in medium in serre placuit. Quaesitum igitur, quae fuerit caussa tam vasti, ae
ter xibilia incendii , cum verb omnes , quid seutirem ipse,
372쪽
percontarentur: ego ut amicis morem gererem: Quando inquam me sententiam rogatis, dicam equidem, quod sentio. Quia vero poetam nacti estis, audite, quaeso, ut perpauculis versiculis, veram incendii caussam , ni meus me
fallit animus , complexus sim Beli. II. Ttim illi: Id a te expectabamus : quocirca nihil gratius nobis accidet . Titin
ego versus sic memoriter recito .
Hinc docet, ut ruptis nimis fervore caminis, Vesbius ardentes jaculetur ad athera nimbos. Utque bitumineos, θ' odori sulphuris amnes Evomat erucyans , lateque incendia campiam a serens, cadem villis molitur, ct agris. Nimirum multo quoviam succensa calore,
Materia in rapidam zertit se fossilis ignem euae postquam intumuit : nec jam spumina tenet se Instar aqua , rapto quα defuit ancro ripa, i. t semc β οπ alto sese cratere refundii
di a s queatior fluvio , circum Isspidis vorat cinnia flammis . Idque magis , cum bruma riget; quia frigore brumae Dum furit, ima magis fervesunt viseera montis ;Scilicet externi propulsentfrigoris iram.
Hic illi: Adeo concinne, & concise , atque ad veritatem'
accomodate , ut videaris rem acu tetigisse ; v errem tamen etiam, atque etiam rogamus, sid autem sine molestia tua
fiat) ut pressius nobis illam eXplices, atque enucleatC , ut ferme assoles. Tum ego: Istlic iam ibam, faciam verb lubens, quando iubeti ; neque ego sic sum , ut molestiae ducam , quod vobis placere intelligo . Quoniam igitur res in meo lato vertitur, seram , ut potero , judicium aequissimum, verum fretus intelligentia vestra disseram brevius , quam res ipsa desiderat,& eo praecipue, quod, jam it dies . Vesuvius, qui ad eAtremam oram nostrae Campaniae hiceps , quasi Parnassus, assurgit, cavernosus est, id verb , ne haeream in manifesto, per se quisquis conjerure facile potest. Hic illi; Damus ultro: eXplorata enim res est . Ego verbet
Quinimb quidam sunt, qui immanes subter specus hac, illac per universum Campaniae tractum eXtendi: perque huiusnodi verb caverna. subterraneos igne S, ultro, citroque Vςmvxv in e Vesuvio in Phlegram, atque eX hac in illum recurrere, ipsa eavernosa, Opinantur, quod quidem Verum ne sit, necne, in praesen-α bituminis,sul- tia non disputo , verisimile quidem certe , In hisce verbi sq. Aesib hues Vesu Vii caVis sodinae sunt quam plurimae tum hi tu minis , fodioi. terletus ilim sulphuriS , necnon S nitri , salis Ammoniaci , lapi- ψηρ ε disque specularis, metalla vel certe nulla , Vel quam paucissima inibi reperiuntur . Isiac vero Mineralia, ut novitia
373쪽
denom natione nostri dicunt , perpetuo generantur, eodem prorsu S modo, quo reliqua metalla gigni , consessa res cst. Tum illi: Et istuc etiam concedimus: nemo enim est, qui in hoc tibi possit contradicere . Ego vero et Sed pergite por th mecum . Et illi ; En ut te attento sequamur animo . Tum ego: At enim liquidum hilumen cum sit, & sulphur item liquescat, inque spumas paulatim assurgant: iam verbii hi in magnam molem eXcreverunt , ignem concipiunt atque effervescunt, Sc magis , magisque ebulliunt, illis vero, pigra , ac lenta cum sint, quippe quae magis tenacia , nitrum , quod magis activum , S suopte ingenio volatile, vim suppeditat, & quasi violentos facit animos . Atque hinc fit, ut ambusta saxa , cineres, & quidquid in visceribus mons habet, repetitis identidem bombis, in coelum nigro flammarum cuneo ignis intorqueat . Enim vero si rem vobis exemplo perspicuam faciam) ut pyrio pulveri nitrum vim
Cmnem , omnemque impertit impetum : ita prorsius huiuscemodi incendiis idem robur, ac vires subministrat. Ηo loco illi: Assentimur. Sed age, cedo, quo fiet , ut coagmentata eX illis materies accendatur , atque enervescat Pan quia per subterraneos meatu S irrumpentibus e mari ventis amatur P Ain P Tum ego et Imb nego. Enim verbet si nonnunquam in abditos terrae meatu S inferre se ventos concesserim , non tamen ab illis, Vulcaniis veluti follibus aerem accipientibus , tanta suscitari incendia crediderim . Experimur sane quotidie, non eo inficias, ali ignem ventorum fabris , atque augeri : nulla vero praevia scintilla succendi, observatum certe nunquam . Quin imb tantos . ac tam vehementes per secreta terrarum debacchari ventos, ut hujusmodi inccndia creare, atque is Vere queant , luerisimile est ullo modo . At non in sic lar posse quidem ventos saepenumero igneos spiritus ita coadunare, ut hi in unum coeuntes , illico in flammas abeant, suscitentque incendia , non sectis enim halitus calidi coacervati in nubibus ignem quam citissime concipiunt , nec profecto aliter Solis radii globosis speculis , aut concavis collecti in foco, ut aiunt
optici est autem focus punditis ille, in quo radii e spe. culis repercussi sibi mutub occurrunt in ignem derepente progignunt, & quidem vehementisimum. Hic illi: Perge porr5 efiicere , quod coepisti: tenemus enim istaec , quippe liquida, & exposita faciliter . Tum ego et Idipsum jam mo-
eo . Ut vero ad rem proxime accedamu S, & caussam , ut aiunt Physici, em cientem exquiramus , id , quod Zeno ar-hitratus est, concedere oportet. Ajebat enim Zeno sparsum in res omnes aetherium quendam calorem esse, ex quo mo-- tua
Quomodo Maisteries isthaec accendatur.
aetherium quG-dam calore spatissum in res om nes esse; ex quo omnis motus docit initiam ε
374쪽
tus omn s principia deducerentur, huiuscemodi verb calorem per penitissimum terrae gremium eodem ferme modbdiffundi, ac permeare, ut per animantium venas fuit sanguis, ac refluit. Quia vero in quibusdam terrarum locis affatim illius est: materiae, quae suapte natura calorem concipit , S conceptum fovet , plus etiam ibidem huius is modi caloris esse , necesse est . Jam vero montes positu suo , suaque mole aptissimi cum sint ad plurimas sinu ca.
vernas continendas, necesse est in illis magnam etiam copiam illiusmodi materiae, bituminis nimirum , sulphuris, ac Ditri contineri, quae quoniam, reaspe calida est, ct faelicaccenditur , idcirco argumento plane manifesto essicitur, in illis stepe saepius coadunatum calorem in ignem illic5 exardescere, & conflagrare . Atque hinc sunt vasta illa, atque horrenda incendia , quae in Vesuvio, in AElna , caeterisque in montibus ingnivomis ex intervallo admiramur. Hoc loco illi : Accedimus vel in hoc tibi, verum unum non satis adhuc plane perspicuum , coadunatum nimirum calorem in illiusmodi materia ex sese erumpere in ignem. Tum ego: In tano, inita-Istuc exemplo plano , ac trito conficiam apertissime . In
si , , ἰὰν se a , m stabuli S, in columbariis item , in quibus pluri-
mero Ignis ae- ma iacet stercorosa materies, quae suapte natura calida est, ςςδ4 Π . nonne se penumero ignis accenditur P sit ita, cur non fieri
etiam potest , ut in sulpiaure, & bitumine sua sponte pa. riter erumpat P Quinimo, si speculis , ut superius dicebam,
stipatus calor, atque idcirco robustior , ignem creat et cue non idem in sulphurea, bitumineaque materia coacervatus
eundem excitabit Θ est igitur in illa suae spontis ignis. Hic illi : Rccte quidem, verum si id tibi detur, eveniret non raro, ut pyrius pulvis, sine reste igniaria, quae ignem insinuet, sua sponte exardesceret, istuc vero haud quam eXPerimur . Q ibus tum ego : Haud equidem id eodem argumento sequi concedam ; certus enim in pulvere calor, qui neque adunari magis, nec major evadere potest, quocirca suscipere quidem ignem valet, eX se verb edere non valet. Hic illi : Assentimur & his tandem : inque tuam sententiam non pedarii, sed ratione ducti descendimus. Ve-: Πληργxη 0pi' rtini age sis , de AnaXagorae opinione quid sentiSi qui, ut ἴἴω6'dEre Λ te certo scire pro certo habemus, superne e nubibus ignem
dae , di incendia descendere commentus est et inque penitiores terrarum si-
u z iEsuta ui b... postquam irruperit , incendia suscitare . Tum ego:
Morem vobis geram; Sc quam paucissinas admodum verbis rem complectar, inclinata enim ad vel peram dies de vestro VOS reditu admonet cogitare. illi ver5 : De reditu ne sis
solicitus et si quidem in diebus hisce canicularibus vesperti-
375쪽
nae aurae erunt nobis perquam gratissimae : Imb etiam saluberrimae. Tum ego et Si sic constitutum est vobis , dicam pluribus, quando iam me ad garriendum induxistis. Et sane quis unquam uspiam e nubibus ignis de pluit numnam cum fulmine P inqui et fortasse Anaxagoras, sed si ita; iam ignis ille in intima terrarum penetrare potuit ullo modo ; quippe in terrae gremium fulmina altius non irrumpunt , qui fiet igitur , ill abditam penitUS materiam corripiat P Non raro admodum in pyrium pulverem de improviso illapsa fulmina ignem edidisse, do equidem : & dandum profectb est. Atqui in pulVerem fulmina non penitis inclusum cavis , sed in ipsa pene extima terrarum superficie offenderunt: quocirca haud mirum sane est, si statim ille in ignem exarsit, abiitque attenuatus in aerem . Quod si aliquando cadat, ut sulphurea materies in ipso montis vertice excreta sit . atque aggesta, squod tamen ViX probabile porro) tum ignoe
coelesti tactam conflagrare, non nego . Hic illi : Hahemus vel haec : atque abs te sentimuS, sed pergamus ad reliqua Velit Anaxagoras densari nubes in terrarum caveis; in huiusmodi vero nubibus cudi fulmina et mOX vero eXilice , disrupta nube. jam vero illis, Ut eX conflictu aeris, ac lapidis ferme si , extundi ignem , negabit profecto nemo. qua his ratione occurris P Ttim ego : Responsio est ad manum . Etenim non alia in terrarum sinu excudi fulmina puto, quam ea, quae Cyclopes Jovi fabricant , quae cum hellissima poetarum commenta sint ; quid inde essiciatur . certe intelligitis. Eia verb agite, liberales admodum, demus etiam illud AnaXagorae . inclusum nempc aerem in guttas prae nimio lapidum frigore vertere se, atque immutare. verum quo argumento hinc conficiet subinde fulmina generati P Ni sorte istaec fulmina illa sint incendia , quorum causiam vestigamus'. At si ille adunari calorem velit, qui sic densior factus , inflammetur , ultro concedo . Verum enim verb istuc est , quod antea & Volebam ego , Scuos libens mihi dabatis. Tum illi : Cur non daremus illa tibi, quae tu manifesta ratione efficiebas P Sed istaec ad liquidum explorata : jam porro videamus caetera . Et primo videris tu quidem nobis Democriti sententiam non improbare : quippe ab externo frigore adunari calorem ais illis Versiculis, quos modo recitasti.
Idque magis, cum bruma riget , quia frigore bratia Dana furit , ima magis fervescunt viscera montis: Scilicet externi propulsent frigoris trum .
Tum ego : Mirum in modum gaudeo , quod meis me versiculis urgetis , sed facile me extricabo . In illis enim poetam, physicum hic fingo : poetae ver b multa licentius ut cxx. II. A a di-
376쪽
dicunt , quae quidem licentia physicos non decet , vertim, quoniam simulare meum non est fatendum sane , quod fentio, quamvis cnim huiusmodi incendia ab externo fri. gore inflammari non concesserim , augeri verb , mihi probabile quidem certe Tum illi : At quis sic animum indu cat suum , ut in intima terrarum viscera penetrare frigora
facile credat ξ Quibus ego 2 Quis P Ille certo, qui terras spiraculis plurimis patere & suopte ingenio frigora susci-Pere plane novit . Ttim illi : Recte dicis : ct sic se res
habet. At ego: IIt rem omnem aliquandb plane consciam, dicam aperte , quod sentio . Et illi, Age, age eis quere tandem. quid diutius nos suspensos tenes Z Quibus tum ego: Dicam equidem , neque vos amplius celabo de sententia, quae gelavit in sinu; dudum mihi haesit in animo , Vesuvii nimirum in sinu per
petuum ali ignem, quam Vis eXlguum, ac Veluti consopitum, qui stimul ac nova, ct major materies suffecta est ,eXcitetur , augeatur , efferveat , ac dem Um in apertum erumpens creet incendia. Tum illi: Istuc sane suspicabamur , & non in verisimile quidem illud, sed age , quo id argumento Z Quibus ego: Hoc praecipue , quod , nisi me
fallo, vel is Q igne clarius est: Etenim cum omni fere anni tempore ex illo fumus, et sit tenuissimus, evaporet, qui Nee non in Phle ignis indeX manifestissimus est, ignem inibi contineri per-
taciti hi. ipiςVς laquitur. Id ipsum videmus in Phlegra , in Vulcano,
M tyii 'U' in AElna, caeterisque in montibus , qui magnis interdum incendiis conflagrare perhibentur , e quibus fumus ferme perpetuus, imb in Phlegra aquae etiam esseruescunt; qua propter ignem in illis ardere manifesta conjectura consequimur . Hic illi : Assentimur prorsus . Perge porro . Nisi quid tete tenet , nam nos tardissime domum proficisci voluptas est . Ego verb: Nihil admodum est, quod me teneat, imb et ii multa essent , quae me ali, accerserent, illa omnia posteriora ponerem , ut vobis operam darem , Illi verb . Quando igitur tantis nos beneficiis prosequeris; dic quae-
sumus, quemnam in modum nova semper materies ad nova incendia susticiatur , & tanta copia, ut abunde suppe'tat P Tum ego : Istuc etiam enodare connitar . Aio igitur illiusmodi materiam , eodem prorsus modo generari, quo veteribus erutis , nova in fodinis metalla procreantur, simi
lia enim cum sinat, cur non etiam simili modo progigni dicendum est Θ Nova verti metalla continuo sum et , atqueia, liti produci manifestissimis cXperimentis compertum est . Et sanis renascuatur. ne testem unum, qui instar multorum est , edere satis duco: nimirum Aristotelem , qui testatur videri', vel ipsis oculis in Macedoniae fodinis alarum manifestb renasci. id
377쪽
ipsum in allis etiam exploratum est apertissime . si ergo nova semper metalla gigni, quamviS longaeva, concedere eX- perimento cogimur s S rationi consentaneum etiam est j produci ea pariter, quae adeb longam non petunt produ- Elionem , demus etiam opus est . Producuntur autem vel
eX concreto terrae humore, Vel eX transmutatione mutua elementorum, vel certe eX utroque: atque hinc est cur an
fatim suppetat et plurimus quippe humor , & plurimam
elementa materiam apta sunt suppeditare . Hoc loco illi : Ista tibi etiam concedimus quare reS Plane confodia est . Uno tamen, qui haeret adhuc , HOS scrupulo leva , atque exime . Quibus ego et Vestrum est indicare e conniti vero omnibus viribus meum . Tum illi : Quoniam immunsam pene materiam mons erudiavit , quae ii componeretur in unum , plures sane Vesuvios emceret: & tameti de sua magnitudine non multum ipse amisit , totam pene caverno - 1am Campaniam esse, videtur plane sequi. Tum ego : Plurimas in monte patere cavernas volenS , libensque concedo: per illas enim secretos quasi siphone S maris aquam attraxit ad sese , hausitque affatim: quam MOX ferventem, piceamque revomuit, remisitque iterum in mare . Universam verti Campaniam interius concavam esse, immensasque sit nu continere CaUeas , nego enim Vero , ac pernego; nonnullos tamen meatus venarum instar eXtendi , ut per omnem terrarum sinum , verisimile arbitror . Imo illas easdem montis specus nova post concreta materia Ohduci iterum, atque oppleri mea fert opinio , atque non improbabilis . Istaec autem omnia nobis fierent notiora , si in terrarum abdita lynceis oculis possemus introspicere: Et quid in arcanis illis latens vel agat, vel meditetur Natura , deprehendere . quocirca puto me non abs re diXisse Halieui: I.
Multa latent homines, solis qua cognita diis funt.
Hic tandem illi: Rem totam & acute , Sc perspicue conse- cisti r nec quidquam est, qUOd amplius eXquiramus. Surperest verb , ut tibi gratiaS agamVS quam plurimas , quddexquisitis cibis, ac scitamentis Ventrem , erudit ver b qua stione animum refecisti. At tum ego: Imo ipse vobis gratias agam, quod tanto me honore prosecuti , complexique estis : quaesoque ut vos propediem revisam. illi vero cum a1- surrexissent , ac rogassent , numquid Stabias vellem P discesserunt. CA
Mare saepe Tyra. teri em susscit Incendio .
378쪽
D.Januarii Sanis guis miraculose liquescens .
188 AESTATUM SURRENTINARUM CAPUT VII.
Recitatur carmen , cui titulus , Soteria Divo Ianuario pro restituta salute Regi Catholico . CVm a quiete meridiana ad mensulam sedissem , ut
exaratis jam literis diem ascriberem , annuloque obsignarem me ne suspicantem quidem Velleius oppressit , adolescens perquam torta: indolis , Sc mihi similitudine morum vel in paucis charus cumque hilari mihi vultu . atque ore blandissimo salutem impertiisset . Age , inquit , da mihi strenam , Sc plurimam quidem illam : Rex noster insperato convaluit , praesentissima , ut creditur , Divorum Ope . Ttim ego : O suave nuncium t cui , fateor , magna debentur EVangelia. . Et sane darem , nisi id ante dies quinque iam praesensissem . Tum ille multa perculsus admiratione . Quis . inquit , tam cito famam praevertit Z Et ego : Cardinalis Praesul , qui mihi significavit Divi Januarii Sanguinem semper hoc anno liquisse miro modo . certissimus quippe hic faustitatis nuncius erat , Sc Poetae nonne divini P Cui ego Divo intra quinque hos
dies , carmen conscripsit , futurum Soteria ; Sc sane tanto calore , atque impetu ut totum in me Apollinem irruisse credas . illud iam transmissurus. eram ad Cardinalem , epistolamque Obsignabam . Thm ille :Amabo , inquit , recita illicd , antequam illam signes, erit haec mihi strena plurima, Sc gratissima. Ttim ego eodem Sc loci vestigio , Sc temporiS carmen recitare aggres.sus sum hoc modo ..
Cardinalem amplissimum Archiepiscopum
Neapolitanum. Hic ego vos, Musc , quotquot Delicia Tempe Limonia, oe Pindi qu=tyx ς nemora asta tenetis r
379쪽
Vos quae Permessi, vos, qua riguor Aganippes Incolitis fontes, fortunato'ue rccesus Parnain, Cyrrhaque Iugis erratis amoenae , optarim , Diva, pr6ὶntes : nam mihi oesro
Numine opus, dum magna animus tentare cothurno Heroo, ct totum numeris Helicona ciere.
Aggredior magni laudes, decora incidita Regis Autriaci, nitidos cantu celebrare triumpbos , Devictasque acies Furiarum, ρο pestiferam vim, Praefenti Divism auxilio, ct Pietate secunda . Ergo agite , ct faciles properate ad grandia coepta Pierides, dignumq e Deo concedite carmen. Es locus Hesperio in magno , nomine Averna Dixeruxi Graji, perhibeut si quia pervia nullis Alitibus vada caeca , nitroqNe, sulphure glauco, Semper 2 halituum graveolentibus obsita nimbis. Horrificis praecincta iugis squallentia torpent Stagna, nigro limo, calamoque obducta palustri ἰxua propter tenues campi, rarissima circam diuos vestit, ipsa comis vix induit, arbos. mirum tristi rarescit languida tabe , Et terra, ct coeli vitio : namque uda mephitim Piniferam gremio tellus exhalat ab imo. : Desuper nebulis horret densi imus aer.
mpe sub incurva, saxisque, O sentibus Borrida
Es specus, informisque situ , caligine codico , aditu patet a uJlo, qua semita mille Per Dros, flexosquο, 9 pracipites ambages, Terrarum subter gremium nigra, invia serpent , Ad Manes Stygios, horrendaque Tartara ducit.
Ex illa nuper sfacti certissima fama)motquot tecta colunt Dira Cocitia, furvis Erupere antris visura lumina, Hausura supersis, ludosque agitare nefandos PNum se isis Eumenides solita spatiarier arvis: HPo ct concilium Stratis de rebus habere. Digna quidem infernis, Dim prabeat ora Otia , atroces animos ad gaudia sectat. Idcc vicinae quotquot fremantia Phlegrae Antra levent Furiae, quaque exbalantia pestes Lethiferas, Antane secant tua flamina : quaeque Aon procul Inarimes per concava, perque caminos Ariantes habitant, vasusque includit Epopeus. Nec nos, ambusto quas tum do vertice fervens
Intus , ct horrendo. resonaas tonituque , boatuque . Et
380쪽
Et portentifero sublucens igne , sub auras Ractabat nimbo ingenti, rapidaque procellat Vesbius , anguifera venere ad stagna sorores . Hic postquam cunsiae cojere in gaudia Dirae , Gaudia prois Superi l quaenam furialia possunt Pectora percipere, reternoque ululantia luditu )Litore in informi liventia propter Averni Stagna sedent : moesisque horrent aspectibus ora.
Horrescunt angues implexi crinibus, horret Lingua, exerta minax, horrescuis sibila colla. 'Su Barea fumant nares : mirabile dis tu, Nigrantes spirant nebulas, non aera : atra Ipsa etiam fumant aures : simul ipsa mephitim Piniferam late ora Comunt : grazis halitus auras Corrumpit, putri prorumpens gutture ab imo . Despumant rabie iusana , ct ferventibus iris Peditora : rauca sonans vox de tonat et atra furore Lobra fremunt : pallet se cavis frons horrida rugis. Dum sic Borri a carpebant otia Dira Propter Avernales undas, lucosque malignos, Tum coetum in medium irrumpens furialis Erinnys, Hac, Borrenda tonans, astatur Coce sorores: aeuid vos hic, sociae , molli torpetis Averno PQuid cessatis adbuc, nequicquam lenta traΘentes otia λ magnanimae toto cur pes re cura Depositae P tempus cur sic laceratis inertes PSurgite, non hilares fas nunc inducere coetus:
Non molli indulgere ioco, risuque petulco . Num quae res agitur nondum delapsa sub aures , sociae, voras P potuit vo De ilia latere PMagna quidem , atque ingens et ni vos fortibus ausis Ilice t insurgatis, erit latura ruinam Ingentem nobis, Stratisque penatibus. xuam subit) aspicio nascentem crescere psem lo agite, δ Dira, celeresqze a spargite in arma: Lati s nese distundat cadite monstrum. Principio facile es fur genti occurrere morbo, Qui postquam venas victor se fudit in omnes, Non vi , non uilis poterit superarier arte . Haec ubi terribili Jonitu crudelis Erinnys
Verba dedit limphata, metuἄπο exterrita multo , Avulsit rabie crinem, labiumque momuruit.
Tunc Erebi contra, Nocti que horrenda propago Solicito perculsa metu, sic protiniss ore isset Tartareo : Tanti qua causa doloris P
