장음표시 사용
11쪽
spondens. Tamen plerumque moX sequentia obseruantur, certiora morbi signa pathognomonica: febris cum lingua impura superne dicta, ac si lenius processi morbus, prae primis sicca hiulcata, nigra, a phthi S Obsessa, anima, foeten S, nauseosa, rubor genarum circumscriptus, sacies et albuginea oculorum subflauida, abdomen, prae primis vero praecordia repleta, tensa, ad attactum dolentia, qua propter aegri confundenteS praecordia cum thorace, semper de pectoris dolore conqueruntur, nausea, tormina, di arrhoea vel et obstructio alui, summa inquietudo, anxietas, deliria, somnus plane nullus nisi in infantibus, tandem prostratio virium omnes lectum petere cogit. Caput quoque valde infestatur. congestione humorum, ardore et dolore laborat, nec non vertigine, sic ut nequidem erectum
in lecto situm sustineant, semperque horizontalem petant. Nunquam defuit sequens symptoma, nisi ubi febris iam
per aliquot dies saeuiit. Dolor Uidelicet multoram artuum, interdum verus rheumatismus uniuersalis, praecipue tamen manuum et pedum articuli. Mihi, cum hac febre laborabam, omnia membra adeo dolebant, ut nequidem ambulationem amicorum in cubiculo perferre possem, cumque quisquam me Viseret, salutandique ergo manum leuiter prehenderet, equidem acri clamore salutantem vehementer terrebam. Vsque huc incertus sum, an hos dolores rheumaticis vel arthriticis adnumerare debeam; placet eas febriles appellare, quandoquidem se bre ingrauescente vehementiores, eadem decrescente mitiores evadunt, nec unquam nisi febre neglecta vel male tractata post illam remanent, tum Vero per plures interdum annos, articulos arthritidis more in se stant, ac saepe tunc demum cessant, si aeger de nouo acuta quadam febri praesertim
hac corripitur. Si vero aetate iam prouectus est istiusmodi aeger, difficti
12쪽
dissicilius sanatur, vel facile moritur, quod materia peccans arthritica nunc febre mobilis facta saepe ad pulmones tendere solet; quo in casu catarrhus su flocativus vitae interdum subito finem infert. Porro spasmi musculorum abdominis praecipue in viris adsunt, sic ut abdomen tabulae duritiem habeat, praecipue vere musculi recti funis ad instar contracti sint. Vrina saepe limosa, iumentosa, sed saepe quoque varie colorata, ut nihil certi nec ex sedimento, nec ex colore a stirmare ausim. Diuersitas eius a diuerso morbi stadio ac gradu euenire videtur; arenulas ipsi inesse nondum vidi.
Parotides febri huic vehementiori praeprimis neglectae
sere superueniunt semper, nec tam malo ut plerumque credi
Discussio nihil periculi secum seri, dummodo indicationibus postea dicendis satis seceris; nec eas, quamuis libeat, ad suppurationem perduces, quanquam ipsi S vesicatoria imposueris. Vna tantum vice parotidem pus concipere vidi; caries vero maxillae a parotide inducta, persectam sanationem ad aliquot mensium spatium protraxit. Exanthemata hanc febrem con- comitantia multiformia sunt, quae si secundum habitum externum describere vellem, vix absoluerem. Nec mirum, nam ubicumque obstructiones et materiae acres in corpore latent, eaedem febre mobiles redduntur, partim ad cutem, partim ad alia organa eXcretoria deseruntur, partim abscessus et meta stases procreant.
Pustulae scabiosae et petechiae saepius quam alia exanthemata adsunt, nec n0n Erysipelas, praecipue totius faciei et pedum. 3. q.
13쪽
Hicce non multum docet, variat enim, quandoquidem interdum remissio fere nulla adest, si quando adest, incerto tempore, et rarissime obseruatur. Id certum est, aegrum ab initio horrore semel perstringi, quem calor subsequitur ut plurimum vehementiae frigoris respondens, ac sere eodem gradu continuans. De nouo non superuenit frigus, nisi ubi morbus ob vitium diaeteticum admissum de nouo amigit. g. S.
COMPLICATIONES QUAEDAM CUM CHRO NICIS MOR Hl S.
Si quando laborantes Gonorrhoea, Fluore albo utut inueteratis et virulentis in hanc se brem incidunt, statim haec estv- via cessant, nec sebre curata redeunt. Quid Τ quod et ipsummiasma venereum et sub latens in corpore et manifestum hac febre expellatur, sic ut condylomata, ulcera, testiculi venerei, dolores nocturni aliaque syphi liticae indolis mala sponte cessent, aegri, ulteriorem medicaminum V sum, videlicet se prorsus sanatos credentes, abnuant. Dum haec scribo, nemo, ob recidiuam luem veneream hac febre curatam, noso comium nostrum rursus intrauit, quod eo magis admirandum, cum hoc malum hic pertinax siit, et ob frigidam temperiem duplum temporis spatium, et triplam anti uenereorum copiam requirat, interdum ipsi saliuationi satis diu continuatae non cedat, mutatum quidem, sed insanabile remaneat, persectaque cura non
nisi per breue aestatis tempus succedat.
14쪽
naniam, nec non melancholiam aliquoties hac febre plane
curatam , interdum tantum mitigatam vidi.
Sed inania quoque saepe est sequela huius febris male
curatae vel neglectae; saepe apud nos huiusmodi delirantes sine febre adueniunt, sacile sanantur rei terat9 emetocat hars, arte sue natura ipsa concitata, postea et diaphore si cum vesica tori jS. Vermes intestinates miro modo symptomata augent, pra sertim in sexu sequiori sensibiliori. Cum enim omni, quo febr: SA dest, tempore, aegris a cibis abhorrentibus, vermibus ieiunia ferenda sint, et praeterea a saburra putrida acri ipsis fastidiosa illi turbentur, ad ventriculum usque reptant, quem faepe inflammant; saepe aluo et vomitu excernuntur. Inflammationes, quas concitant, non fac j le tolli possunt; tum quod in praesentiarum ad anthelm intica nequidem respici possit, tum quod saburra biliosa acris primas vias inquinans sua sponte interdum inflammet intestina, qua propter vomitus continuo sere aegrum infestat, omnia remedia interna contra indicat, ipsa inuoluentia eludit.
At certe si aeger euadet, postea nullis anthelm inlicis opus erit, quod taenia ipsu huic febri cedere coacta sit, in sensibilique modo repetitis vicibuS euerratur. Si scorbulo inueterato laborantibus haec febris superuenit, iisdem mortifera esse solet. Vires languescunt, spasmi ab domen VeXant, meteorismus suboritur, postremum ad summum gradum resoluti humores per omnia oigana eXcretoria elabun-
uir. Huc pertinent praecipue di arrhoea et sudor colli quati uas, saepe et haemorrhagiae ex gingiuis saucibus cadauerosis et
15쪽
naribus .i raro ex aliis locis. v. g. ex pulmonibus, ecchymosos dolorificae san guinolentae pedum, φbiturae, si aeger euadet, in ulcera putrida negerrime sananda, oppresso pectoris, vox rauca, debilis, tussis, qua lentor putris, niger, subsanguinolentus quali. mstus, deficientibus viribus quam aegserrimeoiicitur. Dolendum sane est, quod omnia omnino artis adminicula in hoc an dipiti malo incassum adhibeantur, de quibus infra pluribus.
Contagio lam hanc febrem esse, eo maxime liquet, quod aegrorum ministrae ea saepe corripiantur, quibus statim ab initio ingens leuamen vomitorio conciliabam, non vero eodem febrem prorsus couere vel tollere poteram. Eam tamen summa anxietate, inquiete ςt delirio stipatam, sudore profuso unius tantum noctis, o liquoties plane discussam vidi, nec in hoc casu, quod credi poterat, a contagio contracta erat. Primae viae autem et post sudorem impurae existebant, sic ut euacuantibus
Multi soli naturae commissi vel male tractati aegri spha- celo digitorum pedis Vel et huius ipsius utroque crure mutilantur; prae primis id de agriculis Valet, qui per totum morbum ocreati decumbere solent.
16쪽
Quod si naturae lassiciunt vires, spha celus, suppuratione vividum ab emortuo separante, sistitur, sic ut digiti ex articulis,
immo totus pes eXtrem VS cum parte cruris putrescendo pereat
Nuperrime nobis quisquam allatus est, in quo natura crus media in sura ita se perauerat, Vt tantum paullulum carnis ut truncati cruris vulnus aequale, et facilius sanandum euaderet cum neruo ischia dico, et ossa abscindenda superessent;
pes cum crure quassi retorridus et exsiccatus erat, claro argumento, quanta sit labes, quae si in membrum aliquod deseratur , idem putredine afficiat, morbumque solvat. Sed multum abest ut spha celus in hac febre semper naturae crisis sit, ut in pluribus mortem iamiam instare denotet. Vtrum anceps hoc malum salutem an mortem allaturum sit, sacile perspicitur ex reliquis febrem comitantibus symptomatibus; nec nisi natura ipsa vel apta medela interna eidem terminos posuerit, ullo remedio externo, minime amputatione sistetur Idem valet de spha celo ad os sacrum, qui Interdum crItieus, interdum exitialis est. Si vero spha celus in alia corporis parte v. g. in facie, in se more a In Sque locis oritur, nunquam salutem, certo mortem adfert. Multi quoque postremo gangraena intestinorum correpti diem supremum obeunt, quam meteorismuS cumstica abdominis aspectione indicant. Hoc stadium tertiui ut ex dictis patet, verum neruosum putridum ac uat saepissime, at non semper, apta medela praec9uendum Pnent hoc loco quoque metastases symptomaticae ad semur intra sciam latam delatae, sin dentes nunquam verum pus, sedla jem foetidam, putrem, subcruentam copiosissimam, et qu3 tate et quantitate testem summae humorum corruptionis. isto
malo affecti rarissime evadant, qu mui. in debit ri
17쪽
via effvendi pateat, ac remedia supra indicata, nempe quae colli quationi putridae viribusque labefactatis obueniant adhibeantur, ante facta scilicet primarum viarum euacuatione moriuntur tamen plerumque in spastica quadam totius corporis rigiditate, conuulsionibus tremulis, calore vitali primum in extremitatibus, deinde et in nobilioribus partibus deficiente. Aliae metastases ad semur citra fasciam latam prorumpentes, abscessus instar circumscripti, verum pus fundentes, non symptomaticae, sed criticae sunt, febrem soluunt, faciulime sanantur.
Id quoque adnotaui, omnes aegros qui in fastigio huius
febris exstinguuntur, respiratione nunquam non difficili laborare, oculis trucibus semiclausis, pupilla dilatata non irritabili, summa stupiditate ac spastica abdominis tensione. Qui vero eX
debilitate post statum febris moriuntur, hi placide quasi flamma
Hydrops quicunque, quamuis multoties hanc succedat febrem, tamen euidenter probat, eam vel neglectam vel male tractatam fuisse, si ceterum hydrops uniuersalis vel una species tantum, id est solus hydrops pectoris seu ascites, siue hydrops scroti et oedem a pedum. Quo casu interdum nil nisi debilitas superesse videbatur, nec ullum latentium sordium signum aderat, tamen et infuso solo corticis peruuiani hydrops augebatur, obtemperabat emeto. cathars et postea diu- reticis et diaphoreticis datis. Sola euacuantia per vomitum et aluum in hac febre omnem operam plerumque, sed non semper absoluunt, interdum sudor criticus febrem aufert, sola natura non arte, ob saburram in primis viis promouendus. Deliri a summa, anXietaS, B 3 cOn-
18쪽
conuulsiones aliaque mala, quae mortem annunciare videntur, sudore, saepius vero sedibus putridis auferuntur; utrumque in me ipso et multis alii S eX pertus sum. Para Oses nec non Hemiplegiae superueniunt, utique a sudore critico suppresso, obtemperant vlplurimum euacuantibus, positea et diaphoreticis cum vescatoriis; si pertinacius resistunt, cura anti paralytica eslicacius resoluentibus instituetur. A sudore suppresso aeger quandoque subito a poplexia siue catharrho suffocativo interficitur, si vero materies critica ad viscus quoddam abdominis desertur, varia ex huius obstructione chronica mala difficulter sananda superueniunt. Tempus certum, quo morbus ad finem vergat, constitui nequit, respondet ut plurimum medelae ac obedientiae aegri . Iuniores interdum quatuordecim dierum, seniores unius mensis spatio sanari possunt, vehemens morbus longius tempus
Haec ex superioribus maximam partem liquet, nonnulla tamen addenda. Aeger, si statim, ubi decumbit, in delirio versatur, morbum grauem fore, notat, etiamsi cetera bona videantur. Quo robustior aeger, eo grauior morbus obtingere solet, longaevi perraro evadunt.
Subita statim sub initio virium prs stratio, desperatio aegride salute sua, mortem praesagiunt.
19쪽
Certissima mors est, si aeger qui antea nullam spem habebat, nunc se melius habere credit, respiratio Vero et pulsus contrarium indicant. Malum signum est, si occulos legere; aeger hoc in casu grauitatem morbi non sentit, et quasi inscius sui stupidusque decumbit. Recidiva plerumque grauior deprehenditur, quam primaria febris. Malum, si halitus et transpiratio aegri putridum summe
nauseolam redolent. Peius adhuc, si et anima et perspiratio halitum acidum quam maXime grauem, nauseosumque ad instar aceti corrupti eructant; utroque in casu liquet, summam humorum resolutionem adesse, et cautus medicus sit, necesse est, sin minus contagium hic facillime suscipitur; quilibet vero subtili odoratu praeditus hoc praecepto non eget, sua sponte reclinata facie aegri pulsum et abdomen inquiret. Malum signum respiratio dissicilis presso gradu ingrauescens, etiam si pulsus non pari passu a suo rythmo decedat. Anceps malum est dysenteria putrida in hac febre, nonnulli
Ex solo pulsu prognosia desumere non licet, necesse est, cum ceteris signis comparetur; quosdam enim sanaui, quorum pulsus nec in carpo nec in cubito percipiendus, extremitateS-que iam gelidae erant.
Pulsus instar chordae durus, spasticus, quasi in semet retracta arteria, nec non pulsus summe debilis in viris longe plus periculi ominatur, quam in Deminis. Anceps
20쪽
I 6 Anceps est, si aeger cum summa sanguinis ad caput congestione, oculis trucibus quasi subinflammata albuginea in summa stupiditate decumbit, nec nj si id malum mox euacuantibus cedat, ulla salus speranda. Morbus adspectu vehemens certius sanatur, quam specie mitis, qui reapse grauior est, ac vires fractas esse testatur. Viri periculosius ac frequentius in hanc febrem incidunt uuam foeminae. Nam omni sere tempore apud nos ad sexa-ointa, quin plures aegroti virilis sexus, vix vero decem foemiis nini decumbunt, cum tamen adhuc alia nosocornia in hac urbe sint in quibus viri tantum recipiuntur, illud autem In quo ego moror, unicum pauperum utriusque sexus relagium sit. numerumque foeminarum laborantium, ministrae aegrorum contagio affectae augeant. Plura de prognosi addere, necesse non est, quilibet enim medicorum, eam n0n ex unico signo, sed ex omn bus inuicem comparatis constitui debere, non ignorat. Cuique tamen suadeo, in huius febris praesagio quam maxime cautum esse, ouandoquidem morbus initio minime grauis videtur, tamen omne artem interdum eludit, et vice versa gravissimus lacises naturi id quod nonnunquam a VitiIs in regimine et diaeta ei una commissis euenire, quae non in alio morbo tam insigniter nocent, credo.
Si unquam illud Hipocratis ed ctum verum suit, nutrien-4t inciri negrum sed morbum nutrire, certe In hac febre eis.