장음표시 사용
71쪽
intermittenti iam antea laboraverat , nunc autemper biennium quartana suerat assecta, quae BDtea frustra a medicis ope quininae ejusque praeparato rum tractata erat. Haec quidem subinde aliquot dies non apparueryt, sed nunc tribus serme mensibus ante denuo in eam inciderat , et tertio quovis die ea continuo paulo post horam Secundam meridianam corripiebatur.
Incipiebat levi cum frigore, brevi post calori
cedenti. Hic autem calor vehementer molestabat
Begram per duas horas. Deinde cutis humida fieri
solebat, sed rarissime sudore copioso subsequente. Quum igitur hoc in casu febris serius venisSet ac nihil sere indicaret, ut eam statim oppugnarem a primum mihi faciendum putavi, ut perturbata digestionis organa sanarem. Quia aegra et paupera et ejus vires labefactae erant , pluribus remediis abstinere debui , quibus medici in ejusmodi morbis uti
solent. Nostrum medendi consilium , quo et perturbationem canalis cibarii tollere et vires aegrotantis SuStentare Conabamur, parum prodesse potuit. Regionem epigas tricam unguento Autenriethii Dicandam Curavimus. Praeterea cibos eupeptos, sed exigua quantitate, potusque emollientes dedimus ;denique, quantum potuimus, ne Se potentiis nocentibus exponeret, CommendavimuS. Dio 3 Februarii conditio acgrae in uni versum me lior facta , nec tamen febris multum modis cata erat. Quanquam adhuc longe aberat, ut canalis cibaritis bona esset valetudine, ei tamen atrii periodicuna POT-xigendum judicavi: febris enim praesertim in Secuti.
72쪽
do stadio , aegram moles labat atque milii verisimile videbatur, fluxionem periodicam ad organa abdominis, quae ex indiciis maxime in primo studio obtineret, sanationi admodum nocere pOSSe. Die 5 Februarii dedi ei viginti grana Plitor id Zines, ad horum primam meridianam sumenda. Hodie febris semihora postposuit, sed neque Vehementia neque perseverantia modificata. Die 8 Februarii eodem sere tempore, quo die quinto, subris apparuit, sed aliquanto minori vehementia, quamvis eandem quantitatem Phlorid2i-
Die undecimo Februarii praescripsi grana triginta Phloridetines , nullo tamen fructu. Erat quidem se-bris valde mitigata hoc die, sed tertio die post eadem se vehementia ostendit, qua duodecimo die, qua m quam troc ipso die. IJ totidem grana Phlo-xidZines sumserat; quare die decimo septimo nullam amplius Phlorid ginen praebendam decrevi. Vehementiori multo frigore, quam secundo die Februarii, hoc die Ιz Febr. apparuit, eademque
hora, quin tamen reliqua stadia peculiari modo essent modificata.
Die vigesimo Februarii sequens ei dedi remedium: RC. Laud. ii 1. Sijdenh. git. 2O. Syr. Alth. et Aqu.
an a Unciam. S. . Statim post initium febris sumendum Vasculum, et alterum una quadrante hora post accessionem febris. Aegrota largiter sudaverat et febris accessio quum multo minus fuisset vehemens, neque amplius sibi caput dolere auirmaret tu hoc, quam in unoquo
73쪽
que paroxysmo soleret ; propterea die vigesimo tertio Februarii triginta git. Laudant ii 1. Sydenti. ei dedi,
quaS eodem modo Sumeret; ex quo, febre valde mitigata, tertio die post eandem quantitatem eodemque modo sumi jussi. Et quum isto die febre careret, hoc ei praescripsi: BC. Laud. ii l. Sydonii. dr. I a Syr. Alth. Unc. II. Aq. pur. Unc. IV. M. S. Singulis diebus sobrilibus, hora secunda et dimidia meridiana va Scul Um.
Ab eo inde tempore febrem non amplius habuit. Curatio ulterius continuata , eam sortasse in pristi nam valetudinem restituere posset, Nam is lis Septimanis, per quaS eam visimus, in melius conditio mutata erat et Cessaverat febris, quod utrumque et praesertim posterius prognos in faustam reddit. Phlorid Zinen eo in casu, quanquam haud cxiguis sumpta sit doSibus , non successisse, mea opinione, praeprimis attribuendum est illi canalis cibarii laesioni, quacum febris erat complicata. Haec laesio etiam nobis ratio erat, cur Sulphate Quin inae non usi sumus. Melius sperabam de Laudano liq. Sydenh. , in aliquo syrupo demulcente,
praescripto; quo etiam sequenti in casu non sino fructu usi sumUS. OBSERVATIO NONA. H. Κas, piscator, annos agens triginta et quatuor, Conditione sua saepe coactus aeris intemperiei se exponere, potus praeterea nimis amausi.
74쪽
qui haud improbabiliter causa fuit, cur gasiriti di
Paucis septimanis ante inciderat in febrem tertianam biliosam. Experiendi gratia aliquot gratia Phloridgines ei sumenda dedi ; erant autem grana viginti pari cum quantitate sacchari commiXta. Sed ex eo minime temperata fuerat febris. In illius paroXysmi, ante quem PhloridZi neu sumpserat, stadio secundo evomuit materiem amaram, ut mihi dixit. Phloridgine an bilis erat Z Quae vomuit nouexaminare potui. Quae res mihi persuasit, hoc in casu primo apta medicatione gastritidem chronicam tollendam esse, antequam cum ulla bona spe Ρhloridgine uti possem. Dein autem requirebatur ut aeger abstineret a cibo potuque stimulantibus, quod se iacturum mihi promisit. Neque dubito, quin, si Κas potandi libidino
abstinuisset, pristinam recuperaSSet Valetudiuem. Sed spem nostram fefellit, quare, nulla dum gas tritidis tollendae supererat spes, statui iterum, die scilicet decimo quarto Februarii, magis experimentandi causa, quam spe alicujus fructus indopercipiendi ductus, recurrere ad Phloridginen. Itaque ei scripsi sequentem formulam e
Quoniam igitur febris quodammodo modificata
75쪽
erat, die decimo sexto Februarii eandem quantitatem Phloridetines eodem modo sumendam curaVi. Sed nihilominus febris die isto hora nona matu
tina accessit, neque ante horam quartam meridia. nam i. e. solito tempore, receSSit. Quum die vigesimo secundo Februarii sebris non minor esset vehementia, quam antea, sequenS ei formula in diem vigesimum quartum a me prae scripta est:
Srr. Alth. unc. II. M. D. S. hora septima matutina cochlear, hora octava alterum, tandem hora nona quod superest. Febris jam illo die multo mitior fuerat. Die vi gesimo sexto eadem quantitate Laudant eodem mo
Idem iactum est die vigesimo octavo; quo tamen omni ferme sebre caruit aegrotus. Quare secundo Martii decem guttas Laudant tantummodo ei sumendas dedi. Neque tantum isto die, sed etiam postea , nulla et sebris accessio fuit. Etiam hoc in casu inflammatio chronica mihi causa visa est, cur PhloridZine non succederet. Plures alios possum adserre casus, ubi nullo cum fructu Phloridetinen adhibui. Ne autem longioressimus paucis, eoS contrahendos judicavi. Duae foeminae quartanis laborabant, quarum altera iam multis abhinc mensibus exstiterat et per quam ituordecim dies Phloridginae repugnaverat; altera quartana duplicata erat. Haec aegra 88 grana
76쪽
Plitori Jgines octo dosibus sine fructu sumpserat 3 illa 42 gratia quatuor closibus. Quartana subri vexatae jam triginta guttulas, durante stadio frigoris, dedi; alteri tum, quum paro XySmus vehementior esset, totidem guttas , sed viginti lpostridie, utroque die in stadio frigoris sumendas. lPriori suffecerant dractim. Laudant, ut se-bris tolleretur; sed alteri quatuor propemodum ldrachmata praescribi debuerunt. Alia foemina tertianam habuit, ad quam sebrem ltollendam 84 grana Phlorid gines in tres doses divisa ldederam. Et iam in hoc casu Laudanum adhibere lnecesse fuit. Ad hanc autem curandam tria drach- lmata requisita fuerunt. Adsuimus insuper viro, quartana duplici laboranti , cui II 2 grana Phloridgines praescripSimus. Et iam hic ad alia rem odia refugere Cogebamur, quorum Laudanum liq. Syden h. caeteri S praeferendum judicavi. Tria drachmata , in tres doses divisa, susscere credebamus ad febrem tollendam; haec tamen, postquam paucis diebus cessaverat, rediit. Iterum Laudano , sed majori dosi usi sumus. Tribus drachmatibus Laudant, in quatuor doses divisis, febrem cessare animadvertimus; sed ne rediret, per aliquot dies subsequentes sebriles, hora, qua in se-brem incidere soleret, decem Laudant liq. Sydenti. '
guttas ut Sumeret , Cura VimuS.
In duabus postremis observationibus perturbatio canalis cibarii in causa suisse videtur , quare Plito
Attamen in duabus reliquis ea defuit.
77쪽
ACCedamus nutic ad ea , quac in Dogoeomio Verae observavimus, reserenda.
Per duos menses illos, quibus Verae Inoratus sum, septemdecim aegris Phlorid ginen adhibuimus. Ilorum quatuor febre varioloidea correpti sunt , quae ipsos intermittente liberavit. Aegri, quorum milii curatio mandata erat, labo-xabant omnes, si unum excipias, sebro intermittente complicata Dei hyperdiacritica aliqua membranarum
mucosarum conditione, vel earum inflammatione, et et denique congestionibus versus Nobiliora organa. Febris intermittens inter mi Ice; majori omnino Pertinacia erat, quam inter incolas; et, quamvis in noSocomio degentes, continue tamen Constitutioni aeris, sub qua morbum istum nacti saerant, obnoxii manebant. Complicationes in singulis apta medicatione tollere Conatus sum. Speciatim autem hoc loco de irritatione gastrica dicendum est. Quamquam enim
mihi verisimile esset, parum utilitatis inesse Phloridginae in febribus intermittentibus, huc irritatione complicatis, non tamen abs re mihi Visum est,
primum illam adhibere iis, qui febre laborabant,
irritatione gastrica complicata; deinde hanc irritationem tollere; ac denique Phlorid Zinen denuo praescribere. Itaque primis diebus, quibus in oppido
erae essem, Phlorid Zinen dosilius praescripsi octo, duodecim et Sedecim granorum; neque initio has doses augere Volui; quandoquidem tales doses Phloridgines mihi saepe satisfecissent ad intermittentes pellenduS.
78쪽
Deinde tumen, quum Clar. de Koni nox me monuisset, has doses majores posse praescribi, Phloridgi non , etiam in febribus intermittentibus complicatis, ad dimidium drachma usque praescripsi. Tamen non nisi uno in casu contigit, ut sebrem; irritatione gastrica conjunctam, solius ope Phloridetines depellerem. Erat tertiana, in qua Phloridetinen ad 6, 12 et 2O grana praescripsi. In aliis item casibus, ubi sebres complicatae intermittentes fuere, Phloridetine paroxysmos mitigare, imo duos
tresve dies sistere licuit. Pergamus autem ad reliquorum aegrorum consi- lderationem. Sex ope Phloridetines sebre liberavi. In lquatuor horum , sublatis complicationibus , Phloridetinen, ad doses duodecim, viginti imo semel triginta granorum praescripsi. Erant una quotidiana, duae tertianae, una quartana. Alterius quartanae, iquam Phloridetine depulit, historiam integram red- ldendam judicavi, quia eximius fuerat Phloridgines l
Iacob Κorte Laas, ex pago Voorburgerhoiit, In Provincia Uollandia, annos natus Viginti duos, lIγmphatico temperamento, debili constitutione. An- ltea agricola, nunc tres annos militans, per duos lferme annos in Zelandia stipendia meruit. Hoc ltemporis spatio plerumque Prospera non usus est lvaletudine. Postquam in nosocomio, quo, exeunte anno 1835,
79쪽
venerat, aliquod tempus transegerat, a Martio usque ad Augustum anni elapsi bene se habuit; sed hoc ipso mense febre intermittente correptus est, quae, invitis omnibus remediis, perseveravit, mQX aCCedente assectione pectoris, quae tamen posterior, apta medicatione adhibita, recessit. Febris interea quum aegrotum moleatare pergeret, in nosocomium, quod Verae est, missus, ibique aliquod tempus commoratus , unius mensis spatio , grana nonaginta et octo Sulphatis Quin inae , et unam unciam Corticis sumpsit, uullo tamen alio eventu, nisi quod febris aliquantulum mitigaretur, minime
Quum hujus aegri curationem in me susciperem, die vigesimo octavo Decembris anni 183G , qui erat sobrilis, loco Sulphatis Quininae, unum ei pulverem praescripsi, in quo octo grana Phlorid gines inerant. Illo die quum febre correptus non esset, ei, quarto die post, eandem quantitatem Phlorid Zines porrexi, neque etiam eo die, neque per duos illos menses, quibus eundem observavimus, ullum Sensit motum febrilem. Septem reliqui aegrotantes a Phloridgine nullum
perceperunt fructum. Apud tres eorum, quorum duo quartana, tertius
quartana duplici laborabant, Phloridetine frustra adhibita, ad Sulphatem Quininae confugi. Hoc salmel in pulvere, wel in solutione a nobis haud exigua dosi praescriptum, eos febre liberavit. Quatuor denique aegrotantes reliqui, scilicet, quartanam
80쪽
duplicem, quartanam, tertianam et erraticam, quarum cura nondum suerat absoluta. Haec igitur sunt, quae lioc capite colligenda putavi. Exinde autem ossici posse autumo: Io. Phloridetinen vi in habere anti periodicam. 20. de Phloridgines per os inge tuo actione in iis, ubi febris intermittens cum irritatione tractuS gaStro- intestinatis complicata est, non multum eSSe SPe
30. Indicari igitur Phloridgineti eo modo non adhibere, nisi prius complicatio haec, si adest, sublata sit.