Dissertatio medica inauguralis de ciborum concoctione laesa ...

발행: 1825년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS

CIBORUM CONCOCTIONE LAESA

CAMBRO-BRITANNUS, COLL. REG. CHIR. EDΙΝ. SOCIUS ; SOC. PHYS. REG. EDIN. NECNON SOc. MED. REG. EDIN. SOCIUS EXTRAORD. ; SOC. PLINIANAE EDIN. PRAEsES ANNUUS, &c. Deficient inopem venae te, ni cibus atque Ingens accedit stomacho fultura ruenti. HOR. Sari

1825

5쪽

CARISSIMIS SUIS

CONSECRAT FILIUS AΜANTISSIΜUS,

7쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS

CIBORUM CONCOCTIONE LAESA

UTI nulla pars magis quam ventriculus ad vitam sanitatemque pertinet, ita nullius functiones atque vitia magis Μedici intersunt; idque ma Xime cum tales sunt hominum mores, Ut hoc organum, praecaeteris, pluribus vitiis obnoxium sit. Quinetiam, in medicinae usu, nullus fortasse morbus saepiUS medico contingit quam Dyspepsia ; grave quidem malum, idque quod, nisi mature ei occurritur, ad vitia pejora atque etiam ad mortem ipsam progredi solet. Cogito igitur, in sequentibus paginis, tum

8쪽

DE CIBORUM CONCOCTIONE LAESA.

de Ciborum Concoctione, tum de hoc familiari morbo pauca proferre. Ex vocabulo Concoctio Olim significatae sunt istae mutationes quas cibus in ventriculo solo subeat ; nuper Vero omnes aliae quoque quas ubique patitur, donec naturam animalem ex toto induerit :in hac dissertatione verbo in priore sensu Solum

utar.

Igitur cibus, posteaquam in Ore fractus atque comminutus salivaque mixtus fuit, in ventriculum descendit, ubi, p0St tempus aliquod, in maSSam aequalem pulposamque cinerei coloris convertitur; quae invicem, per deXtrum Ostium Ventriculi, pylorum dictum, ad primum intestinum transmittitur, ubi aliis actionibus objicitur, quo tandem in Sanguinem ConVertatur. Vires autem, per quas haec in Ventriculo mutatio efficitur, animos philo8Ophorum medicorumque, ab ipsis primordiis scientiae ad nostrum usque tempus, plurimum occuparunt. Ante HIPPOCRΑΤΕΜ quidem putabatur cibos in ventriculo putrescere ;ille autem vir primum de coctione ejus locutus

9쪽

DE CIBORUM CONCOCTIONE LAESA.

teS, retinentes, concoquentes, et expellentes habere existimavit; atque hoc modo conatus est abditam hanc functionem explicare. Hac explicatione si modo explicatio vocari potest contenti erant medici, usque ad medium seculum decimum septimum ; ubi STAHL novam conjecturam protulit, qua putatum est sermentationem praecipuum iΠ-Strumentum concoctionis e88e : atque haec quidem opinio scholas medicinae diu tenebat '. Ρroxime vero secuti sunt Iairo-Μathematici uti vocantur, quorum inter principes ΡΙΤCAIRN fuit, qui existimarunt concoctionem ciborum eX tritura maxime pendere ; neque haec Sententia ante medium Seculum decimum octavum eVerSa eSt, cum, OXperimentis, primum REAUΜURI, deinde Doctoris SΤΕ-vENSt, SPALLANZAΝΙ S, aliorumque, repertum eSt cibos non minus bene concoqui, ubi nulla tritura

10쪽

DE CIBORUM CONCOCTIONE LAESA.

accedere potuerat. Hi autem viri cibos dederunt variis animalibus, inclusos pilis metallicis perfora-.tis ; atque hi cibi, ubi pilae redditae sunt, OmneSSolitas mutationes subiisse inventi sunt. Sequitur igitur ut aliquid in ventriculo sit, quod agere potest Sine ulla interventione triturae ; atque hoc quidem fortasse Succus uastricus est, cui plurimum hodie in ciborum concoctione tribuitur. Quinetiam cognitum est hunc succum, etiam eXtru COT-PUS, POSSe certas similes mutationes in cibis efficere ' ; itaque, quamvis non negatur alias Vires accedere posse in cibis concoquendis, constat pene apud omnes, hunc praecipuum instrumentum concoctionis esse. Imprimis autem quaeritur unde hic Succus veniat, utrum ex glandulis in ventriculo, an eX eXtremis arteriis ; verum pOSterior Sententia verisimillima esse videtur. ΜΟΝΤΕGRE quidem judicat succum gastricum nihil praeter sali-Vam e8Se, atque ita fortasse ex glandulis salivaribus Venire : quoniam vero haec opinio in libro illo,

Jolin Hiinter, in Phil. Trans. vol. lxii. p. 447.

SEARCH

MENU NAVIGATION