Disputatio medica inauguralis, de apoplexia ...

발행: 1825년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

pupilla dilatata, admota luce, Omnino non QON- trahitur ; si cutis sudoribus gelidis dimuit, atque aeger SenSus motuSque Omnis penitus expers jacet : spiritus vero steriore interceptuS, ΡΗ-pilla coarctata, pulsus ViX percipiendus, mortem subesse sere testantur. Ubi vero spiritus liberius trahitur atque emittitur, neque pupilla, neque musculi deglutitioni inservientes, nec alii, spasmo assiciuntur, ubi exhalatio per cutem sa-cilis est, atque ipsa cutis calet potius quam ardet, Spes bona est. Sanguis etiam ex naribus aut ex vasis hemorrhoidalibus sponte profluens Sty

QUOAD discrimen inter hunc atque alios mor-b0s, scire licet, eum cum ebrietate, aSphyXia, Syncope, epilepsia, commutari posse; inter quos quid intersit paucis verbis ostendere conabor. Ebrictas etiamsi medicum sesellerit, talis hallucinatio tamen homini parum noceret, cum

32쪽

22 DE APOPLEXIA. obrietas in apoplexiam saepe transeat, atque cadem ei medela haud aliena sit. Hanc vero eX rerum notitia quae Soporem praeceSSerunt, et eX spiritu liquorem vinosum olente, dignoScimus. Salivagosius haec verba habet: Nisi per adstantium relatum, vel per Vinum Vomitione rejectum, aut odorem Vinosum anhelitus, Species

morbi patet, illa pro sanguinea reputetur, magno artis scandalo. Ad haec, pupilla luce contrahitur, atque ebrius dolorem quemvis percipit, partem enim Vellicatam aut acu punctatam mo-Vet, quamVis penitus eXcitari nequeat. Ab animi desectione et asphyXia eo discrepat hic morbus, quod in hoc arteriarum pulsus plerumque solito sertiores, atque spiritus cum sono fertur; in illis vero, pulsus atque Spirationes vel aegre percipiendae, Vel omnino eXtinguun

tur.

Ab opilepsia his notis dignoscitur. In utroque morbo cerebri functiones laeduntur. In epi-lepsin Vero genuS nervosum, irritatum potius

33쪽

DIAGNOSIS. 23 quam sopitum, musculos Omnes voluntarias ad contractiones validiores eXcitat. Totum corpus ergo convellitur, vultus horrifice torquetur, stercus, lotium, atque semen virile, musculis detrusoribus incitatis, vi quadam projiciuntur; si

denique certiores facti sumus auram accessionem antecessisse, res extra omnis dubitationis aleam posita est. In apoplexin Vero, Sopitis quasi cerebro ejusque nervis, musculi omnes voluntarii solvuntur, vel si leves nervorum distentiones adsint unum solummodo latus corripiunt. EXcernenda denique, sphineteribus Solutis, sponte elabuntur.

Hysteriam qu0que, quae nullos non mentitur morbos, apoplexi ad similitudinem nonnunquam prae se tulisse, sertur. Hic fortasse alia signa hysteriae vel praesentia Vel praegressa Veram ejus naturam Ostendent. Μ. Hall, in libro suo do Diagnosi,' dua ejusmodi exempla commemoravit.' Hali oti Diagnosis, p. I3l.

34쪽

24 DE APOPLEXI A.

RATIO MEDENDI.

IN hoc morbo medicina tripleX est-primum, ut accessionem, ubi instat, arceamus; deinde, ut, ubi urget, curtemus; denique, quando aeger convaluit, ossiciamus ut ne redeat. Quamprimum ergo, dolor capitis, Vertigines, tinnitus aurium, vultus inflatus, aliaque Signa,

accessionem instare monent, sanguinis detractione, remediis purgantibus, caeterisque quae corpus attenuant, morbo occurramus oportet. In

senibus vero atque infirmis, quorum pulsus parvi atque debiles sunt, eadem remedia caute adhibenda, sanguis per cucurbitulas p0tius quam incisa vena detrahendus. Quinetiam solis purgationibus nonnunquam contenti simus necesse est. Quod si vero capitis d0lor obtusus, Stupor, aliaque Symplomata, pressuram cerebri clare indicant, tunc in his, haud secus ac tu hominibus

validis atque robustis, ad venaeSectionem confugiendum eSt. In ipsa m0rbi accessione, primum curare debe-

35쪽

RATIO MEDENDI.25mus ut apoplecticus in conclavi lucido, spatioso, perflatum liberum habente collocetur, corporis trunco supra lectum paululum erecto, atque laxatis circa collum, pectus, Ventrem, aliaSVepartes, vestimentis atque ligaturis. Postea humores, copia Vel impetu cerebrum opprimenteS, a

capite derivandi sunt; morbus enim saepissime exinde oritur. Ad lioc consilium remedia sequentia optime valent. Iissio sanguinis eX brachio aut ex venis jugularibus, vel etiam eX arteriis temporum, praesertim si aegrotans florente sit aetate, viribus integris, et sanguine plenus. Quantitatem vero sanguinis detrahendi ex ratione virium, aetatis, pulsus magnitudinis, sanguinis impetus, faciei ruboris, aestimare oportebit. Cum congestio Sanguinis plerumque p0st mortem in latere corporis sano inveniatur, Cullen auctor est, ut si alterutrum latus morbo magis assicitur, Sanguis a latere integro detrahatur ; alii ex latere assecto suadent ; res sane haud magni momenti. Quamvis hoc remedium a plerisque medicis omnium praestantissimum habeatur, non desunt tamen, iique spectatissimi auctores, qui

36쪽

26 DE APOPLEXIA. vel omnino id improbant, vel saltem remedium anceps caute adhibendum esse monent. Quam talium virorum sententiam quamvis a veritate abhorreat, memoria tamen tenuiSSe Non nuΠ-

quam juvabit, atque prudens medicus, delectu semper habito, anceps nonnunquam hetaerebit, an in senibus infirmis et effoetis venam incidat, in quibus, si Heberdenis verbis uti liceat, vires nutriendae sunt et excitandae potius quam minuendod, dum multa sanguinis profusio Omnes naturae conatus reprimit, et tenues Vitae reliquias penitus extinguit.' Alvi purgatio : quae duplici ratione morbo

subvenire videtur, humores imprimis a capite ad intestina evocando, deinde materiam corpori demendo. Quamprimum ergo facultas devorandi rediit, aeger assumat purgantia validiora, eX. gratia, Submurias hydrargyri cum radice convolvuli j alappae aut gummi resina conV. scammonii. Interea immittantur a parte inseriore enemata acria quae alvum Subducunt. Nonnulli crediderunt vomitoria praesidio esse;

Heberden. Commentarii, p. 300.

37쪽

nihil vero pejus. Nisu enim vomitionis, Sanguis majore impetu ad caput sertur, atque ideo Verendum est, ne, Vasis disruptis, sanguis in cerebrum effundatur: vix ergo praecipienda, nisi ubi morbus eX crapula et ventriculo nimis distento

manifeste orsus Sit.

Fomenta ex aqua frigida, aut aceto, vel glacie contusa, haud parum levaminis asserunt; vesicatoria vero pedibus vel capiti admota sertasse inutilia sunt, et nimis irritant. Si morbus homines infirmos valetudinis conquassatae corripit, ea omnia caute adhibenda sunt, quamvis et in his, cum plerumque cerebrum comprimatur, a Sanguine mittendo vix temperare possumus. Hic enim, ut ait Doctor G00d,' haud secus ac in typho congestiVO, sanguinem mittere debemus,-malum quidem, Sed, ne graVius Urgeat, non fugiendum. In talibus eXemplis, cucurbitulae, Venaesectioni nonnunquam, hirudinibus Semper, anteponendae.

38쪽

2S DE A POPLEXI A. In liis quoque remedia stimulantia et eXulcerantia adhibere licet. Ubi aleohol immodice sumptus, narcotica, aut alia venena, morbum eXcitaverUnt, Oportet ea, per Sulphas cupri eX ventriculo emoliri, atque aegrum omni modo eXcitare, donec effectus e0

Tertium est consilium, ut ne morbus redeat. Optime hoc absolvitur omnibus partibus medelaeqUa corpus eXtenuatur, i. e. methodo dictu antiphl0gistica; aeger victu tenui ex frugibus utatur ; a potu meraci0ri, ab epulis lautis, a concubitu nimio, sibi temperet, et, ne plura, omneScausas eXcitantes qualescunque fuerint sedulo evitet. Si vero aeger imbecillus atque effoetus sit, victu pleniori atque facili concoctu fruatur,

atque ea assumat quae corpUS roborant, non Vero accendunt.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION