De insectis, in methodum redactus; cum notularum additione

발행: 1685년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

lito, atqueSolis calore e Octo,prinnascuntur. Quocirca ut aviculae,

veluti Belgis est in diverbio, natale semper solum amant, ita & hi Ve

miculi his gaudent soliis, in quibus nati sunt , isthic etiam ipsis, uti &liberis bene est, imb nullibi melius, qui nimb, quod admiratione dignum est, probe ex instinctu sciunt, isthic pullis suis, quum in lucem prodibunt,escam jam paratam fore. Erucarum hocce genus ex indito sibi a Divina Providentia instinctu, & si1 non cum ratione, saltem cum specie aut vestigio rationiS, aut cum eo, quod rationi est analogum, aut quod proxime ad eam accedit, conjuncto, certa &statuta sibi norunt tempora, eaque sapienter & accurate observare solent ue adeo ut isthic locorum semen deponant ubi sciunt recens natam progeniem inVenturam escam. Formicae

362쪽

Formicae enim in extremos Sambuci surculos, & in pruni, pyri. ac pomi ramusculos, nec non in Ribe florum, sive Uvarum ursinarum frondes, pinguem quemdam & faecundum humorem deponunt, ex quo viridis, & quandoque etiam nigri coloris bestiolae nascuntur ;c quarum corpore posteriori humor stillare solet, quem Muscae hae vehementer sitiunt, ut PisceS a- quam, & avidissime absorbent. Quumque hae hasce jam bestiolas soboli suae futuras escam, nataS essc sciunt, excretum dictis frondibus semen injiciunt, ex quo Viva prodeunt animalchila, quibus sex primum pedes sunt ; quaeque deinde

oblongas consequuntur alaS: V rum haec nunquam volare deprehendi , at duntaxia his Erucis in

alimentum cedere. Hae autem Erucae astute admodum

363쪽

c 3 et 1

dum & callide illis se callent an malculis adjungere, & circum easse deponere, somnum mortemve simulantes: adeo ut haec animal cula insontia atque ab omni suspicione mali libera, super Erucarum Corpora reptum veniant , quae ubi Erucae sentiunt, acutis rostris apprehendunt, atqtie eXsugunt, promboscides suas in altum attollentes Gallinarum more, ubi bibunt: a que histe bestiolis erucae Viectitant. Muscis autem, quae ex iis nascuntur, partim aluntur aVes, uti homines avibus, quas retibus capiunt, aut siclopeio petunt. Mortem etiam, ut pleraque alia anamalia, hae bestiolae vehementer exhorrescunt: nam simulac has erucas Vident, aut sentiunt, confestim suga saluti suae consulunt, non

sectis ac ignavi timidique in bello militeS.

364쪽

Ubi vermis hic ad satietatem, jam pastus est, per XXV. horarum patium continuum, torpori se disre solet, ac quiescit, ab oetava matutina ad posteri diei horam n nam. Qui amque bestiolas hasce

corpori suo rursus inserpentes sentit, tantum inde cibi sumit, quantatum famelico ventri satis esse judicat, at jam fatur sese iterum quieti dat, seque quasi mortuum ostentat. Pridie autem Idus Jun. Vemmis hic, soliolo affixus, ad subeundam transformationem se componebat, ea forma, quam tabella repraesentat: at ipsis Idibus Quint. Muscam enitebatur ue quae simulac partu erat edita, spatio octavae partis horae altero tanto fiebat major, atque primum fuerat, & qua tr duum alimento destituta Vixit. Huic vero vermi ob eam, quam exercet hypocrisin, & vafritiem,

365쪽

-ὐτοῦ, seu Simulatoris nomen feci.

Exigua thaec Animalcula sunt numeso Cimicum progenies. '

N U M. CXXXVI FUngi, a funere. uti quiderii vo

lunt, nomen sortiti, eo quod vescentibus periculosi sint, & sun ra minentur, quos Plinius iis, quae temere manduntur; accenset, Belgis Duisus-brood, aut Padd stoe dicti, quid sint notum est omni populo : chiod autem ex iis putrefactis nascit expertus sim, jam com

memorare fert animus.

Propridie Cal Sept. Unicum hujusmodi germen, jam maturum terra evitis, & vitro suppositum in terrae pavimento Soli exposui. Postero aute die exiguis ille fungus scatebat vermibus nigris ue ast iii. Id mensis dicti maxima ejus pars in

366쪽

aquam nigricantem, atramento concolorem, Versa fuerat, excepta ea parte, quam Belgae de foet si dem vocant, & radice: in impura hac aqua offendebam, & numerabam vivos lxiii numero Vermiculos : qui postridie se ad transistit tionem accingebant ue ac septiduo post iv. Id. ejusdem mensis, in vivas

Omnes conversi erant muscas, admodum Veloces, & agiles, capite rubras & reliquo corDOre plane nigras: harum nonnullae eleganti erant colore, & ab utroque latere dependentem habebant exiguum malleolum, quo se excitabant, ese pulsantes corpusculum: uti belliolae exiguae, de quibus egi supra, Bombylios, siquidem somnolenti sunt excitare solant, ita & hae seipsas hujus malleoli beneficio exci

tant.

Harum quaedam nigrae erant capite:

367쪽

capite: at unica alterius erat coloris ab aliis, & caeteris corpusculi majoris, quam idcirco conjiciebam esse Regem,siquidem & prima prodierat. Hasce diu, si1 lubet, licebit Vivas conservare, ope dulcati humoris. Expertus loquor ut, quae dico, omnia) quamplurimas enim alui a iv. Id. Sept. ad ix. Cal. Januar. anni posteri , & facile diuti is servare potuissem, si quicquam ex earum sustentatione utilitatis sperare licuisset; sed, quoniam nihil inde commodi ad me rediturum praevidebam, eas lubens inedia sinebam

interire.

N U M. CXXXVII.

Alicum aliarumque arborum ' ramuscillis tapenumerb insidentes, aut ab iis pendentes videre datur virides colore quasdam be-

I 3 stiolas,

368쪽

stiolas. atque adeo cute teneras, Ut paulatim fricatae, aut manu, alioVeinstrumento duriuscule attactae,Veluti pediculi papyracei, confestim rumpantur ue adeo ut, sicuti ex his, utpote subpallidis, pallidus, ita ex illis, siquidem colore sunt virides,

viridis humor essiuat. Nascuntur illae ex humore quodam, Ruciniormicae in ante dici a virgulta CX- cernunt, quique Solis calore fotus in viva haec exit animalcula, non levem iis inserentia noxam: lignum enim corrumpunt, reticulum

illi superi; texendo, sub quo latitantes adolescunt, atque interim humorem omnem exugunt ; ade aut ramusculi humore, qui ipsis debetur, ab hisce bestiolis privati, macilenti, & teneri, ac cortice nigri evadant, & ligno non suo similes. Circum has, ubi tenerae sunt, ac recens. ita loqui liceat, exclusae, tape

369쪽

serpere, easque mulcere, & mundare Qrmicae deprehenduntur. Hae jam adultae,quemadmodum unum alteri animal inimicum es

& ut piscis piscem deglutit, & h

mo hominem exedit, Vermem

hunc tabula delineatum sibi inibmicum habent, hisce enim hic albtur , Imb hisce se adeo improbe

saburrat & praegravat,ut se Vix mΟ- vere possit; sic satur, eo, quo se deponebat loco, quietus manet ad mane posterum: tunc autem, ubi hesternus cibus est digestus, rei quias devorare occipit, aut lauti rem campum, aliumque quaeritat ramusculum, cui plures ac illi, ubridium harum bestiarum insident, illisque denuo famelicum, ut amtea, eXplet Ventriculum. Propterea illi, ut eum ab aliis distinguerem, Vis sive Helluonis nomen assig

370쪽

Τransmutationi hic se dabat iv. Id. Jun. eo situ, atque forma, quacum tabella exsculptum, & expletum osteri ue & in ejus statu permanebat dies noctesque viginti, adeo ut iii. Cal. Quint. hinc Musca prodierit, quae, quod mirabile visu

atque dictu, subitissime in justam

perfectamque excrescebat magni tudinem : namque post horae quam dranna a partu, non tantiim altero tanto major evaserat, ac fuerat primum edita, quinimo altero tanto grandior erat, aC OVUm, ex quo

proruperat. Ubi haec jam adole verat in vivis conservaVi jejunam, usque ad ipsas Non. Sextil. isthoc enim die fame sitive mortua est; siquidem nihil a me objedium ali menti gustare avebat ue neqUe noram aut habebam, quid ipsi saperet.

SEARCH

MENU NAVIGATION