De insectis, in methodum redactus; cum notularum additione

발행: 1685년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

tur ex sanguineis vermiculis . ita quoque sanguinem atque imprimis

humanum, magno impetu appetunt. Eum in lanem multo dolo& artificio, circa vesperam aedeS nostros ingrediuntur, etiam per Cuminos aliaque occulta loca, si ostia fenestras' occlusas inveniant ;l deinde,sp ta sua, quibus pungunt,l inierunt poris cutis nostrae, ubi a pertam inveniunt viam ad sangui

fugendum. Eum quippe attrahunt spiculis acutis admodum ac fibtilibus, ex tribus quasi tenuibus pilis contextis, sed intus concavis & ad exsugendum, sursumqtie attrahendum sanguinem, adaptatis. Aliquoties observavi culicem bene faturum ac sanguine reple- xum, a cuic nostra non recedere nisi prilis gutta aquae ex corpore suo rejecta, quam ego conjicio se i Z a rum

382쪽

rtim esse, quod, ante massae sanguineae commixtum, tam brevi temtapore ab ea separatur & tanquamcxcrementum rejicitur. Quando culices primum nati ex fundis cisternarum ascendunt, albi sunt, videnturque alis ac pedibus carere uesed spatio quadrantis horae apparent, solentque tam ciu lateribus sive muris cisternarum adhaerere, donec alae jam satis expanis, durae, atque ad volatum idoneae reddun

tur.

At objiciet aliquis, quo modo

ego tam accurate ObserVare potu

rim, quid culices agant in fundis c iternarum 8 Cui respondeo, me haec omnia obserVasse in vase vitre eum in finem consecto, cui imp'- sui omnia quae in cisternis reperiri solant, nempe calcem, lapillos, terram, & aquam pluVialem, quibus ante descriptos Vermiculos rubros imposui.

383쪽

imposui. Coactus quoque sui vitreum illud vas in loco frigido collocare, aquam quoque & aerem recentem saepe admittere atque renovare. Nam experientia me docuit, Vermiculos illos, defeci u sussicientis frigoris aut recentis & bene temperati aeris, facile Omnes coinmori. Beneficio igitur hujus vasis vitrei & pellucidi, quotidie de dili genter observavi atque annotavi quid in eo quovis die fieret, quales que ibi mutationes contingerent.

384쪽

S E C T. IX. De Millepedibus. N U M. CXLI. Ogitanti mihi pridem, an non aliquid vivi ex ossibus d

mortuorum, atque medulla in iis contenta, quae simul in terra putre- sunt, nasceretur, & quidnam, visum fuit maximum & longissimum totius corporis sumere os f moris, Anatomicis dictum,quod inter Omnia medullae plurimum in cavitate sua continet ; & numero quidem tria. Unius ex hisce extremitatibus ambis serra desectis, cavitatem terra, & terram vermi-

385쪽

bus refertam inveni, quorum aliquos exculptos & expletos in tabula repraesentavi, sed paulo majores ac Vivi erant, ut eorum tibi formam & situm paulo accuratius accommodius conspiciendum darem. Terram hanc una cuni vermiculis in vitream immisi lagenam, quos inter quidam erant, qui repere O cipiebant, caeteri autem in orbem convoluti, uti rudentes sive funes

nautici jacent in navibus & navigiis , sed per unicum duntaxat d em vivos retinui ; postero enim die

intermoriebantur omnes ad unum,

proculdubab ex frigidi aeris inci

mentia, quam tolerare non poterant. Dies enim erat hyemalis, nempe V. Calend. Mart. quo eos

ossi eximebam. Deinde alterius ossis dicti partes extremas serrula desectum ibam,& interius illud parsim atra terra,

386쪽

dc partis rateria, calcis ad instari candenti plenum deprehendi: pars autem, calce reserta, erat inferior, quae cum tibia per articulata fuerat: scatebat & haec vermiculis colore caeruleis, canis, & subflavis, atque rubicantibus notis, sive maculis distinctis, exterius Veluti a gentum fulgentibus, at interius terra plenis ue horum unus cxii. pedes habebat. Vermi huic nomen q. d. senetorali dedi. Tertium femorale os, ina pertum curavi in terram, ex qua id exemptum erat, deferri ue si quidem nulla mihi spes affulgebat, aliquid in eo observatione dignum inveniendi ;& vermes in eo contenti hyberni frigoris era*t impatientes.

universa haec Authoris Historia fui μηδamento nititur ; exsimat enim Mille- pedes hos quos omnes e gratos exhibuit Tab. 141. osse hominis Remorali natos

387쪽

esse, cum revera issic solum innidulati s e seviente hyemer Iotus hic Discursus es

ἀπροσπονυσο', nec recitatu dignam.

N U M. CXLII Raeter id, quod Num. 136. defungis me comperisse significavi, vidi insuper, ubi ante dicti

vermiculi in muscas transmutati erant, & aquam, unde prodierant, Soli exponebam. eam fuisse resem tam admodum exiguis animalculis, & se moventibus atque idcirco vivis ue quae postquam aciculae beneficio aqua exemeram, & tubulo Optico, visui res majores ac revera sunt, exhibenti, imposueram, animadverti ea esse exiles valde serpentes seu angues, & quidem innumeros atque adeo Velociter rependo se commiscere, ut non forent

numerando.

388쪽

& deprehendi nigris quosdam in

in corpuseulo maculis, alios viridibus, nonnullis vero fuscis distin es os: At maximus eorum, qUOS alui. & vidi, illius erat magnitudinis, & formae, atque fuscis variega tus maculis, quibus eum in tabula delineatum videre est. Celer admodum & agilis hic erat ; namque simulac in terram demiseram, in eam irrepebat, illumque amisi sem, nisii confestim, exigui ligonis, qui ad manum erat, beneficio eru

Anguiculum hunc, Vitro Incillatum terra & aqua repleto, diu sustentavi, sed tandem prae nimio Calore, & aquae defectu, quod valde dolebam, dc dolebo diu, interiit : siquidem di i nutrieram:

quocirca multos hoc genus etiamnum de anno in annum domi meae alo, omnem educandis iis navans operam,

389쪽

operam, ut animo meo, naturae miracula cognoscendi cupido, obsequar, eorum, quae comperire da bitur, Deo volente, facit, rus copiam.

390쪽

N U M. CXLIII. DEnique in ante dicta materia, ex qua muscae & angui culi prodierant, vidi insuper & ii veni Crystallorum quoddam g nus, arenulis sorma similium. Ac- crescebant autem iis pedes, sensim- evadebant majores, donec triennii spati' adulti eam consequebantur formam, quam habet aranea in tubula delineata. E fungis ab radicibus populi arboris pullulantibus aliud nasci solat aranearum genus, forma oblongumν

SEARCH

MENU NAVIGATION