장음표시 사용
371쪽
N U M. CXXXVIII ' Ermis hic. Num. 138. ad VL
vum delineatus plerunque versatur in sambucis: primum et
ganti colore est subalbido & flavo nempe, qui postea subniger evadit. Victitat nigris illis bestiolis, quae
extremis Sambuci ramusculis insidentes penumero reperiuntur: sunt autem hae formicarum progenies, natae ex humido semine, a formicis extremitatibus Sambuci imposito, & calore Solis solo, &ad maturitatem perducito, uiti ex eo hae bestiolae proveniant. His etiam continuo formicae praestb adsunt,
ut eas adversum Vermem hunc tu eantur: saepe etiam eXtensis ant
rioribus pedibus illarum corpuscuria demulcent. Scire aves,Lector, undenam ver-
372쪽
mis hic suam ducat originem 3 Resbonsum habe, provenire eum ex musca ejusmodi, qualem in tabula exculptam, & depictam videre est. Excretum illa suum semen in Sambuci frondes selet deponere: gnara jam versari in illis ante dictas bestiolas, iboli suae natae cessuras in alimentum, atque ex hoc semine,Solis calore jam satis foto, vermis hic
Ubi hunc per xiii. dies debito si
bi alimento nutrieram, ab esu desi stebat, non seclis ac suain occoepturus transmutationem, sed biduo
post, egregios hosce, quibus ad vivum depictum eum Vides, colores induebat , quo iacto, bestiolas nigras illas denub occipiebat devorare, & demum vi. Cal. Quintil. se ad transmutationem patiendam deposuit, atque in eo permanebat statu ad iii. Id. Quintil. dicti: quo di cmuscam
373쪽
muscam illi, quam Num. I 3o. de scripsimus, apprime similem, sed paulo maj3rem, & corpore anteriori flavam, enitebatur: vixit hinc jejuna usque ad xvi. Cal. Sextil. &subsequentis prae alimenti penuria, obiit Vermem hunc, siquidem fere semper insidiantibus observat ociniis bestiolas istas formicarum pr gentem , discriminis ergo licebit
nuncupare sive majorem insidiatorem.
Xpictus a me tabula Num P Ι39. VermiS raro in nitur,
liquidem fere semper latitat in suim dis lapidosis, & humidis : quandoque tamen in hortis grassatur: Conqueruntur enim hortulani aliquando non levem herbis hunc inferre
374쪽
ferre noxam ; nec admodum facilis captu est: novit enim callidus subterra se occultare, aut aliquem persentiscens motum aut agitationem confestim in illam irrepere: omnis generis herbis vescitur, earumque radices exedit: vorax admodum est, atque vix saturando: usque adeo se saburrat, ut pransus altero tanto videatur crassior ac obesor, atque impransus ac jejunus, omnes
fere herbas solet laedere , & diffi-ςulter admodum extirpari potest ueita callidus atque astutus est, Ut nunquam fere totus extra terram emineat, sed capite solummo ib, quod confestim novit intro trahere, ad minimum, quem sentit, auditue strepitum extemplo se pror, pit, & se abdit in latibulum: neque capiendo est, nec exturbando, nisi
beneficio ligonis: probe etiam ipsi perspectum esse videtur, ipsum in-
375쪽
visum esse & exosum hominibus,
quocirca eos, Veluti mortem, ho
Captum hunc vitro, terra repleto, indidi & aprico aeri exposui, in
loco moderate calido a calore So lis, atque ei de alimento in escam,& humore in potum prospexi. HOC in vitro sese ad transmutationem composuit, eo situ, quo eum in
tabula expictum conspicis, iv. Cal. Jun. & vii. Cal. intil. subsequentis in lucem edidit animalculum duabus alis, & sex pedibus longis instructum, cui simile nunquam alio a quoquam, imb ne a pueris, appellari nomine audivi, quam i Ter, seu Sartoris; quam ob rationem vestro, Lectores, judicio permissum esto. Sartores enim hi admodum sunt calidi, & salaces. Decuplo quidem plures numero masculos invenire est
376쪽
est hujus generis, quam stemellas, quod mirandum est. Hoc etiam experiemini, si animadvertitis uti ego hisce oculis tape vidi, ubi ma
cultis cum faemella coit, plerunque quinque Vel sex masculos circumvolitare ultro citri que, quorum singuli suas coeundi vices praesto tantur, & priores captare moliuntur & satagunt. Cui autem primae dantur vices se cum formella miscendi, is ei per biduum continuumastixus manet ue & solutus masculus,
non admodiam diu phst moritur uesed superstes faemella manet. Ubi vero tamellae semen, de quod concepit, jam excernendo maturum factum est, postremum illa corpus terrae infigit, atque semen in ea deponit, ex quo noxium hoc animal,
bi uchus hic, ducit originem ; qui non, nisi quum tres jam habet annos progignendae Sartorum soboli aptus est. Digna
377쪽
Digna haec observatione, & admiratione res est, utpote benignae Providentiae Divinae siti pendum miraculum. Deus enim, qub noxium hunc vermem refraenet & cohibeat, ne cito suam propagct progeniem, non nisi jam trimum prinpagationi facit idoneum ; & multo
plures masculos quam faemellas eum sinit progignere: alioqui enim hi vermes brevi temporis spatio ita numero crescerent, ut nihil supra Usque adeo bonus est Deus, dc Grati, quaeso, agnoscite,& depraedicate.
Muscae perlongis pedibus instructin, a Nostratibus Tympanistae Angi. Drum-
mers) vulgo vocitantur. Notandum est,. Socia deponere coloris Violacet, saltem omnes earum SpecieS, quas unquam hactenus mihi licuit videre, X quinas minimumspecies imo aptu Angliam nostram conspexi.
378쪽
Hoc est etiam novum Muscarum GenuS:
quaenam esset & ex quo principio culicum generatio. Fui aliquamdiu in ea opinione, quod ex rore coeli suam traherent originem, quia frequenter eOS magnaque copia reperi mane sub soliis herbarum arborumque ; sed postea animadverti, eos ibi circa Vesperam congregari, ac latere, ut se a nocturni frigoris injuria tuean
Observavi porro magno numero confluere culices intra cisternas,
atque imprimis jam hyeme urgen-
379쪽
te atque initio mensis Decembris ;eb enim semen suum conferunt, &quidem eo modo, quem propria atque aliquoties repetita experientia annotavi. Solent enim primum superficiei aquarum pluvialium c sternis contentarum insidere, & deorsum corporis posteriore parte inclinata, semen excernere, illud vero
semen ita dejectum illicb fundum
petit, atque tractu aliquo temporis interveniente, in Vermiculos rubros& sanguineos quasi convertitur.
Vermiculi illi sanguinei nutriuntur exiguis quibus lana animalculis in aquis fluitantibus, quae pediculosaqueos nominare consueVi, quia eandem prope cum papyraceis p
diculis formam habent. Morantur autem ibi tempus undecim mensium, atque ex succo proprio, calcis particulis commixto, sibi cellulas exiguas conficiunt, in quibus Z contra
380쪽
contra externum frigus se abscondunt. Sed instante nunc naturalis transformationis tempore, magno numero conveniunt & junctis omnium capitulis, posterioribus corporum partibus diu multumque hinc inde agitantur, magnumque
excitant aquae motum, quo motu
produci atque colligi observavi limgentem succi cujusdam pituitosi &tenacis copiam, in qua se ad sube- Undam appropinquantem jam Metamorphosita componunt. Trigesimo Junii & decimo tertio die Julii annotavi ex praedicto succo plurimos culices provolantes. Masculi in capite levissimas plumas gerunt non autem foemellae, sed seminis copia turgent ; neque tam Vehementcr, ac masculi, Culcm nostranae compungere aut penetrare