- 아카이브

Fr. Petrus Paulus Presicce dei, et apostolicae sedis gratia episcopus tricaricen, suo reverendissimo vicario generali, archipresbytero et rectori seminarii, domino Nicolao De Felice, una cum seminaristis, hasce theologicas elucubrationes scholastica

발행: 1833년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

vini Verbi praecise sub conceptu naturae, P Sosimul terminari ' a subsistentIa riuus , et Spiritus

Sancti propter oppositionem relativam quae intercedit inter tres subsistentias divinas. In quo casu licet Asent tria supposita humanae naturae , non tIn μ essent tres homines, quia Iicet essent tres habentes humanitatem, humanitas tamen nou esset,

nisi una . Et aliunde hoc nomen ho/m proprie non significat illud , quod habet humanitatem , sia potius significat humanitatem prout in habente : itaut importet humanitatem in recto , et habentem humauitatem tantum in obliquo: eo sere pacto , quo in divinis licet sint tria supposita naturae divinae , non tamen sunt tres Dii, quia licet sint tres habentes divinitatem , tamen divinitas non

est, nisi una ; et aliunde hoc nomen Deus proprie non significat id quod habet divinitatem, sed potius significat divinitatem prout in habente. Denique suppositum si sit creatum, est incommunicabile per aliquid absolutum: si vero sit divinum , est incommunicabile per aliquid relativum; quod patet, quia relatio est Personae divinae constitutivum . In divinis namque debemus distingue re, quod subsistit subsistentia absoluta quod subsistit subsistentia relativa , et quod actu elicit, vel terminat actiones notionales . Quod subsistit

12쪽

suhsistentia absoluta , quae dicit dumtaxat. λωι-

talem independens , dicitur .ut , Jel Deus praeintellectus relationibus . et Personis I et

est principium operationum Psentialium . Quod subsistit subsistentiae relativa, quae dicit perseitatem incommunicabilitatis, est suppositum , sivo persona , et est princi pium cyma operationum holi natium. Quod denique actu .elicit, vel terminat actiones notionales dicitur Pater, Filius, Spirator vel Spiratus , et actu refertur ad alium. Ex qua nimirum doctrina colligitur , quod si Periona di vina subsistit subsistentia relativa, suppositum divinum est incommunicabile per adi id relativum.

Hoc interest discrimen inter nomen substan- 'tivum, et adjectivum, quod nomen substantia

Vum , in recto significat formam, in siluiuo significat suppositum habens illam formam : e contra nomen adjectivum in obliquo. significat formam, in recto significat suppositum habens illam formam. Hoc pacto, hoc nomen Spinator significat vim spirativam prout in habente et e contra hoc nomen viraris significat id, quod habet vim spirativam: Sic enim hoc nomen omni ten , si inmatur Substantive, significat Omnipotentiam prout in habemto 3. Si vero. Sumatur adjective , significat id quod

habet Omnipotentiam . Hinc numeralia primitiva

13쪽

adjecta nominibus substantivis multiplicant formam, et suppositum habens illam formam; adjecta vero nominibus adjectivis multiplicant suppositum has hens formam, et non ipsam sormam. Hinc Pater, si Filius possunt dici duo Spirantes , idest duo sup posita divinae naturae, quae habent eamdem virtutem spirativam . Ast non possunt dici duo Spiratores, quia hoc pacto non unam , sed duplicem babereni virtutem spirandi ; essent enim duae virtvtps spirativae , tamquam in duobus suppositis illas habentibus . -Sic enim tros divinae Personae possunt diciet tres omnipotentes, et unus Omnipotens tres Omnipotentes si hoc nomen Ommψriens Sumatur adjective , tunc enim idem est ac di cura , tres divinas Personas esse tria supposita naturae divinae, quae habent eamdem Omnipotentiam: posSimi etiam dici unus Omnipotcns, si hoc nomen omnit olens sumatur substantive, tunc enim perinde est aedicere tres divinas Personas esse unam Omnipoteustiam tamquam in tribus suppositis illam, habentibus . in qua quidem acceptione non possunt dici

tres Omnipotentes, quia Sensus esset, Esse tres

omnipotentias, tamquam in tribusi suppositis illas habentibus , quod dici nequit. Sed ut clarius dilucidotur haec Catholica doctrina , Sciendum, quod actio notionalis multipli

14쪽

citer distinguitu ab aetione essentiali : Primo ,

quia actio essentialis est communis cuilibet personae, actio Vero notionalis ' est propria , et peculiaris alicujus personae : Secundo , quia actio notionalis concipitur ut affecta Miqui relatione , et non competit Deo , nisi ut affecto aliqua relatioue di-Vina . Actio vero essentialis non intelligitur ut affecta aliqua relatione , et competit Deo ut praetutellecto relationibus et personis : Tertio , quia actio notionalis licet sit a liquid absolutum in recto, est tamen aliquid relativum ' in obliqvidi : Actio vero essentialis est Hiquid mere absolutum : Quarto , quia actio notionalis licet sit aliquid absolutum iurecto , est tamen aliquid relativum in obliquo :Actio vero essentialis est aliquid mere secundum ad , quod dicit in recto dicat persectionem secundum id tamen quod dicit in obliquo, praescindit a

persectione, vel imperfectione : e contra actio eMentialis dicit simpliciter persection em : Quinto denique quia actio notionalis ' idem est ac origo acti-Va , et idcirco est productiva termini ad intra , actio vero essentialis 3 nec habet rationem originis , nec est productiva termini ad stura . Ceterum actio notionalis est ipsa actio essentialis ,

et nihil aliud habet super' illam, nisi quod intelligatur ut modificata aliqua relatione , verbi gra-

15쪽

tia, eadsm actio intellectiva praecise secundum se inspecta , est actio essentialis, 'ut modificata relatione Paternitatis, seu prout est in Patre, est actio

Deinde : illud dicit persectionem , quod est in subjecto , ut illud exornet, perficiat, et compleat . Illud vero praescindit a persectione vel im- Persectione , quod est in subjecto , non ut illud perficiat , sed ut illud reserat ad aliquem terminum ; ejusmodi autem est Relatio. Hinc quaeliabet Persona Sanctissimae Trinitatis est Ens illud Supremum, quo melius et Persectius excogitari non potest, quia licet uni Personae desit relatio ,

et origo alterius Personae, tamen nec relatio, ne

origo secundum id quod dicit in obliquo , diciti erfectionem: et licet origo secundum id quod dicit in recto, dicat perfectionem, Sub hoc tamen respectu reperitur in unaquaque Persona. Verbum divinum recipit. Naturam ex Vi Suae Processionis , quia recipit illam quia procedit et econtra Spiritus Santus recipit naturam Per accidens quia non recipit illam , quia procedit, sed quia Attributum quod recipit ex vi suae Processionis, est idem cum natura : unde non potest reςipere attributum , quin simul recipiat naturam . Sicut

panis in Eucharistia convertitur in Corpus Cbrisu

16쪽

ex vi Consecrationis. Ideo enim sit hujusmodi conrversio , quia i adhibentur es verba, . Consecrationis 2 qcontra Ninum convertitur in Corpus Christi tantum per accidens , et concomitanter. Fit enim liqjus modi conversis, non i quia adhibentur verba Consecrationis , sed quia Sanguis 'non potest separaria corpore . Verbum divinum procedit. ut Filius , non quia procedit ut imago, sed quia procedit ut simile in natura. Non enim ideo est simile quia imago , sed ideo est imago quia simile : ideo

enim repraesentat Patrem , a quo procedit,i quia est Illi simile in natura: nihil Prototypum reserre

potest , quin prius ut Illi simile concipiatur. . Si exacte , et subtilius loqui velimus , aliud

est subsistere, aliud incommunicabile esse : Subsistere est in se existere et independenter ab altero. ut substentante . Esse incommunicabile , est non. Posse alteri. uniri ad compositum aliquod intrinsecus constituendum . Porro tripliciter unum potest dependere ab . altero ut substentante, ut a subjecto inhaesionis , ut a subjecto informarumnis , et ut a termino et complemento substantiali . Accidens Peu-det a substantia ut a subjecto inhaesionis, forma Substantialis corporea pendet a materia , ut a Subjecto informationis; natura pendet a subsistentia eu personalitatu ut a termino , et complemento

17쪽

substantiali. Non enim potest existere, nisi sit assecta aliqua subsistentia. Iam vero illud absoluto, et simpliciter intelligitur subsistere , quod

nullo modo i pendet ab altero neque ut a subjecto inhaesionis , neque ut a subjecto informationis , neque ut a termino et Complemento substantudi

Isinc natura humana Christi Domini pro priori ad Incarnationem non intelligitur subsistere , quia licet in illo priori dicat independentiam a subjecis

inhaesionis, et a subjecto informationis , non tamen dicit independentiam a termino , et compi

mento substantiali. o

Natura assecta aliqua subsistentia potest dupliciter considerari, praecise sub ConCeptu naturae, et ut assecta aliqua subsistentia . Hinc do' eadom humanitate affecta subsistentia Verbi divini utrumque Verificatur, et quod existat in alio et sit communicabilis, et quod existat in se, et sit incommunicabilis . Existit in alio et est communiacabilis, si consideretur praecise sub conceptu 'naturae : existit in se et est incommunicabilis , 'si consideretur ut assecta subsistentia divini Verbi. Duo sunt munera subsistentiae creatae ., et reddere naturam subsistentem , et reddere ἰllam incommunicabilem . In divinis vero distinguimus duplicem subsistentiam , unam absolutam et com-

18쪽

munem, alteram relativam et peculiarem : Prima reddit naturam divinam subsistentem altera 'in-eommunicabilem. Profecto non solum natura , sed etiam suppositum , sive persona intelligitur subsistere ; et esse incommunicabile . Relationes vero in divinis etsi reddunt naturam incommunicabilem, et non subsistentem, reddunt tamen Personas non tantum incommunicabiles, sed etiam subsistentes . Reddunt incommunicabiles ratione sui , et quia sunt aliquid relativum 3 reddunt subsis ales ratione alterius , et quia sunt idem cum natura divina , qua, gaudet subsistentia absoluta. Hinc in Deo praeter

unicam subsistentiam absolutam , admittimus etiam tres subsistentias relativas, et personales : subsistentia absoluta reddit subsistentem naturam , tres subsistentiae relativae reddunt subsistentes Personas. Relationes igitur in divinis , quatenus sunt idem eum subsistentia absoluta, habent rationem subsi- Stentiae , quia etsi non reddunt subsistentem naturam , reddunt tamen subsistentes Personas, quod Verum non esset , ω non tribuerent Personis nisi tantum incoimiunieabilitatem.

Subsistentia relativa divini Verbi reddit naturam humanam subsistentem, et incommunicabilem ; incommunicabilem ratione sui , subsistentem

19쪽

quatenus est idem cum natura divina , quae subsistit subsistentia absoluta . E contra dici non potest subsistentiam relativam reddere. naturam divisnam subsisitatem , et incommunicabilem 'modo iam: explicato et perinde est enim dicere subsiste tiam . relativam , quatenus est idem cum natura di vina reddere illam subsistentom , ac dicere ' naturam divinam sibi ipsi tribuere ut subsistat. Pro priori ad Incarnationem intelligas tantum humanitatem in abstracto , non hominem in concreto : Pro priori ad relationes praeter divinitatem in abstracto, intelligas etiam Deum in concreto . Ratio discriminis est, quia natura humana Christi Domini abstracta a subsistentia Verbi divini non intelligitur subsistere : e contra natura divina abstracta a subsistentiis relativis intelligitur subsistere

subsistentia absoluta.

Aliud est existentia , aliud subsistentia : existentia est positio rei extra nihilum et causas, et est ultimus actus enus , idest quod rei estimo advenire concipitur . Subsistentia vero est modus quidam existendi, quo res hon in alio sed in se concipitur existere , independenter ab altero ut Substentante , tamquam a termino , et compleme in substantiali.

20쪽

- Aliud est objectum referre , manifestare ac repraesentare , et .objectum imitari , , et Suam ex illo originem ducere . Ut unus reserat alium , --tis est ut illi assimiletur ; ut vero iuμm imite ur, requiritur etiam ut ejus ad instar sit efformatus , et ex illo desumptus ut ideatum a sua idea, exemplatum a Suo eXemplari, et typum a suo Archetypo. Pater repraesentat Filium, quia cum Filio in natura assimilatur et est aequalis: e contra Filius imitatur Patrem , quia Patris ad instar est efformatus . Ut unus sit imago alterius , non sincit ut illum manifestet , sed etiam requiritur , ut illum imitetur: Hoc pacto Filius in divinis est Verbum creaturarum , non tamen imago , quia etsi repraesentet creaturas, non tamen illas imitatur, cum non sit ideatum , exemplatum , et typus creaturarum , Sed potius sit illarum exemplar , idea , et Prototypus. E contra non solum est Verbum , sed etiam im go Patris , et figura substantiae Ejus, ut ait Apostolus Paulus, quia non solum repraesentat Patrem , cum quo habet naturae similitudinem , sed etiam Patrem imitatur, cujus ad instar ab aeternosuit productus et generatuS. Cognitio Dei triplex est, abstractiva , intui-tiva , et compraehensiva : Abstractiva est illa , qua

quis cognoscit Deum in aliquo medio , idest in

SEARCH

MENU NAVIGATION