장음표시 사용
21쪽
Creaturis : intuitiva qua quis cognoscit Deum in seipso : Compraehensiva qua quis cognoscit Deum omni modo, quo est cognoscibilis . Tunc vero quis cognoscit Deum omni modo quo est cognoscibilis, quando cognoscit quidquid in Illa, et ex Illo p test cognosci, seu quidquid Illo aliquo modo continetur . Hinc prosecto tuuc quis compraehendit divinam Essentiam, quando cognoscit omnes Persectiones creaturarum , quae sive formialiter, sive eminenter in Illo continentur. Sic etiam tunc quis
compraehendit divinam Omnipotentiam , quaudo
Cognoscit omnes cssectus , qui continentur in illa tamquam in causa . Cognitio Dei est comproelien- si , quae non solum attingit Veritatem lucreatam, sed etiam omnes veritates creatas , quae sive JO maliser , sive eminenter in illa continentur . Amor Dei est etiam compraehensivus , qui non solum attingit bonitatem increatam , sed etiam omneS bonitates creatas , quae sive δε aliter , Sive eminenter in illa continentur.
Persectiones sunt in duplici dissereotia, aliae dicuntur simpliciter simplices , aliae Vero Secundum quad simplices. Prima est illa , quae in suo conceptu formidi dicit persectionem, licet de conceptu non se ali dicat imperfectionem . Hoc Pa- .eto generatio activa est persectio simpliciter sim-
22쪽
plex, quia licet in creatis de conceptu non formali
dicat divisionem naturae , in Suo tamen conceptu
formali nihil aliud est, nisi communicatio naturae. Persectio secundum quid simplex est illa , quae in suo conceptu mali dicit imperfectionem , Iieet de conceptu non formali dicat persectionem :Exempli gratia , discursus est persectio secundum qiad simplex, qui licet de conceptu non formali
sit cognitio , in suo tamen conceptu formali est transitus de re nota ad ignotam . Deus persectiones simpliciter simplices continet formaliter , idest secundum illam persectionem quam dicunt de conceptu formali : Persectiones vero secundum quid simplices continet eminenter, idest secundum illam persectionem quam dicunt de conceptu non sor- mali . Utrasque tamen continet seclusis impersectionibus, quas dicunt sive de conceptu formali , sive de conceptu non formali. Dependere dicitur ac subordinari , quod ita non Potest sine alio subsistere, ut ejus sit effectus: Connecti vero, quod ita non potest sine alio sub- Sistere , ut ejus effectus non sit . Nec Verbum divinum, nec Omnipotentia Dei sunt essectus possibilium, quia potius Verbum est Causa exemplaris omnium creaturarum , Omnipotentia vero est
causa effectria ; et idcirco licet non possit subsi-
23쪽
stere sine possibilibus, non tamen ab illis do-
pendet. Tandem: Generatio desinitur : Origo viventis a vivente principio conjuncto in similitudinem na
Haec omnia si memoriter retinueritis toto tempore vitae Vestrae, Adolescentes optimi, Vobis. p mitto posse respondere omnibus cavillis adversariorum opponentium se Veritati Beligionis Reu latae . Valete, iterumque Valete.