Inuicti quinarii numeri series quae summatim a superioribus pontificibus et maxime a Sixto quinto res praeclare quadrienno gesta adnumerat ... Auctore Ioanne Pinadello Taruisino

발행: 1589년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

inuigilans S IXTUS , atque eiusdem propagatione d

cretum a Pio Quinto sanctissimae memoriς confirmauit,.quo Henricum Borbonium assertum Regem Nauarrae Galliae regno priuauit: quod etiam statuit contra Henrib cum Borbonium assertu Principem Condensem, qui non

multo post quam hoc statutum fuerat,diem suum infelicissime obht. Regnum illud olim forentissimum, nunc vero bello,& ciuilibus discordijs acerrime oppressum esse vehementer dolendum est; atque utinam omnia meliores exitus consequantur,quam improbi exoptant; sed dubium non est,quin tantus Pontifex ad quietem,& tranquillitatem omnia reuocet, ut & unius Pontificis prudentia inter Poloniς Regem &Maximilianum, misso eas in partes Hyppolito Aldobrandino Legato,natae controuersiae compositae sunt: ac Roma paulo ante eius Pontiscatum exulum infestis cophs perturbata,pace fruitur iucundissima. Haec noua quati forma accepta,quantum sit consecuta ipsa se miratur, ac circumspicit. Muri, Palatia, des egregiae,sontes,sora,viς,partim stratae,partim

estitutae, ipsa templa magnifica,& splendidissima no-inen SIXTI Pont. Max. in omnem aeternitatem,& memoriam celebrabunt. Dicenda plura hic merito mihi eia sint de tanto Pontifice , ut & plura sunt, quae praetermises mus; sed quid attinet multis eius singularem prudentia, felicitate prςdicare, cum facile existimari queat,opus

Dei esse, non humanae naturae, aut virium,tot, ac tanta

opera in hoc breuissimo temporis spatio perfecisse; cui nulla propemodum humana vis videtur resistere potuisse. Dixisse satis sit haec spatio annorum Quatuors elicissimc peregisse. Facile admodum ex his omnibus

collisti

72쪽

37 colligi potest,quis sperandum sit futuris annis: quos plurimos, laetissimosque Deus optimus immensa sua beniagnitate ad commune commoau largiatur. Spectabimus quide ni certe urbem Romam Veterem, annis superioribus derelictam , instauratam, illustratam,infinitis utilitatibus locuplectatam, formosoremque celebrari, ac teri Clarissimorum Virorum pedibus. Hic iustitiae vindex improbos, pacis perturbatores,si qui adnascentur, LEONIs robore,ac fortitudine e medio tollet, securitate, ac tranquillitatem Vrbi, & Ecclesiasticae iurisdictioni restitutam defendet,ubertatem rerum omnium introductam

augebit, mores reformatos quam sapietissime in officio custodiet; & demum efficiet,ut Ecclesia victrix externos hostes saeuientes in rem Christianam extinguat. Optat equidem Romana Ecclesia parens optima, Vt virtute dexterae Dei excelsi Regnum Angliae a vera Religione semotum ad unitatem reducat: Germania in unius consensione doctrinae SIXTUM uerum Pastorem recognoscat,ac Gallia unius coniunctione voluntatis in Christi pace conquiescat.Quod ide Christus Deus noster nobis concedat, ut res Ecclesiastica, quae Summi Pontificis consilio,& administratione in veterem gloriam reuocata

est, pie,ac sancte directa in dies magis,magisq. per multos annos incolumi SIXTO V. PONT. MAX. Eoreat

73쪽

ALIQUOT MYSTERIORUM

VIN T V S dies Creationis reptilia,S aquatilia primum vidit. Quintus dies sacrosanctae Eucharistiae institutionem habuit. III. Quintus dies Christi Saluatoris nostri in Coelu Ascensionem celebrat. IV. Quintus dies fuit,in quo stetit Ezechiel ad fluvium Chobar. ρ V. Quintus dies Bethuliae,ab Holofernis obsidione,hberatae,laetissimus illuxit., VI. Quintus annus ad nouae arboris fructibus vescen dum, in lege statutus erat.' VII. Quintus Angelus tuba cecinit, & vidit stellam de Coelo cecidisse in terram .

IX. Quintus Angelorum Chorus ad Principatus per

tinet .

X. Quintus in ordine Prophetarum Daniel lapidem ostendit. XI. Quintus lapis in Tiara Pontificum, omnium preciosissimus, Adamas enItet.

74쪽

, XII. Quintus inter sensus visus omnium persectissimu XIII. Quintus hominis status,virilitas omnium robustisi

XIV. Quintus menss Rugibusregionibus late albescentibus propinquior. X U. Quintus numerus Romanum Imperium maxime illustrat. ' XVI. Quintus Aspectus in Coelo LEONE describitur.' cuius magnanimitatem in Insignibus S IXTI QUINTI & eiusdem operibus admiramur

Haec in gratiam S. D. D. SIXTI PAPAE. QVINTI in numero QV IN T O Quindecies,& semel repetitot studio Ioannis Pinadelli Philosophi Taruisinii collecta,proprijsq. impensis edita.

Felicissimi, & integerrimi Pontificatus eiusdem S In T I QV IN TI Anno Quarto expleto M D LXXXIX. Laus Deo , honor, & gloria.

75쪽

ROMANORUM PONTIFICO

QUI HOC NUMERO QVINARIO

CONTINENTUR. hexander Quintus.

Benedictus Quintus. Bonifacius Quintus. Hi M.,N Caelestinus Quintus, Clemens Quintus.

Innocentius Quintus.

Ioannes Ouintus.

Leo Quintus

Martinus Quintus. Nicolaus Quintus.

Pius Quintus. 2 Stephanus Quintus.

ISixtus Quintus. 27 Vrbanus Quintus. s

78쪽

RE GESTUM.

Apud Franciscum Zanneltum. M D LXXXIX. Permissu Superiorum.

SEARCH

MENU NAVIGATION