Myrothecium spagyricum ; sive, Pharmacopoea chymica, occultis naturae arcanis, ex hermeticorum medicorum scriniis depromptis abunde illustrata...

발행: 1628년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Liber secundis. IO'

vllis nocet,sed benignissima, succurrit earuaffectibus morbosis. Sumitur ad quantitatem dragmae semis , aut unius, cum iusculis et syrupis, idque mane ieiuno

stomacho, seruato communi medicorum regimine et custodia.

Te quinta essentia

CAP. XX. RAdix Apii tempore veris colligenda est, et a

terrestri recremento , lotionibus multis ita. probE emungenda, deinde contundenda , et suc-Cus omnis ex ea exprimendus , et reponendus in

phialis, in loco frigido, ad deferuedum,postquam deferuuerit, distillandus, leui igne, ut 'iritus eius ascendat deinde rectificandus , ut a phlegmate, et humore aquo vindicetur. Rectificatus spiritus, magmati reddendus est , ut sal volatile quod magmati inest, per cohobationem spiritus rectificati, et maceratione debitam passi, extrahatur, extractumque sublimationibus iteratis purgetur, ab omni terrestri excremeto,tum demum coniungatur spiritui suo,sal vero fixu e magmate vel e tota radice sicca, per combustionem et in cinerationem extrahatur, et purificetur, methodo generali antea dicta,deinde omnia pura simul coniungantur, et seruentur ad usus.

112쪽

. I . Arcanum hoc mediocris est virtutis,ad humo-

trescunt, purgat benigniter bilem, & pituiram propter sympathiam, quam habet cum his humoribus, eius spiritus & sal tum volatile & fixum. r. Discutit tumores internos hepatis, & lienis, aliorumque viscerum sua tenuitate,& penetrandi facultate,quam habet per spiritum salis volatilis, quem in se coercet. 3. Diureticum etiam est medicamentum,Renes purgat, &Vesicam, lapide inque, M arenulas

rumpit, & dissoluit, per suum spiritum salis, dis lutum, qui coagulata omnia, & in lapidem indurata emollit, & dis luit, etsi per eum ipsum spiritum non dissolutum, sed in

sua natura stantem omnia coagulentur.

Sumitur ad quantitatem dragmae unius ad duarum in robustioribus idque mane ieiuno stoma- eho seruato regimine dc custodia, cum iusse Iis & strupis, vel in extracto aliquo purgativo, de parsi aquae cinnamomi fit gratissima dosis, ad purgandum quoscumque humores.

Ne quinta essentia Rheubarbari

SI Rheubarbarum recens & succi plenum haberi in his regionibus posset,arcanum mirandum

113쪽

Liber secundus. III

ex eo parari posset methodo simili, & pari arte ac in alijs nostratibus plantis , sed cum siccum, aridum,est succo suo alimentitio & vitali emunctum

in nostras regiones asportetur, mutanda est me

thodus extrahendi eius essentiam, quae proprie loquendo , non est essentia, cum spiritus eius Asal volatile , quae principales sunt essentiae partes desint, & non reperiantur in nostro Rheubarbaro , sed est potius extractum M media essentia, cum non Contineat secum, quam aliquid tincturae spiritus, & sal omne fixum, quod tamen magnam habet purgandi vim, si ritὸ paretur, ut videre licebit per experietiam extrahetur aute eius tinctura & sal suum fixum sequenti methodo. Rheubarbarum tritum, & in puluerem reda a um immittes in aquam roris Maij, ter aut quater distillati, ut stent in di gestione,in cineribus tepidis, per qua

tuor aut quinque dies,donec perquamoptime tinguatur aqua in colorem rubicundum:seperata hac aqua tincta per inclinationem, ne eius limpiditas perturbetur , infundes aliquantulum , aut quantum sufficiet aquae roris, ut prius, Ut denuo, per macerationem quatuor, aut quinque dierum tinguatur Vt prius, haec aqua recenter tincta priori permiscebis, & aliam noua aqua roris iteru infundes super magma. Rheubarbari residuum, & ma-Cerabis,donec, non amplius tinFuatur aqua, quam infundis super illud magma residuum. Quod tinctura omni sua priuatum illis iteratis infusionibus , combures, & in cineres albissimos reduces, postquam siccatum fuerit in sole, vel in igne tem mpQrato, ex his cineribus, salem extrahes fixum

quod in his inerit, igque, separatum absque ulla

114쪽

alia praeparatione & lotione, permiscebis tincturae antea extractae, & reseruatae, ad partem, haec ambo duo simul coniuncha , in balneo calido, aut in cineribus teperatis, leuissime distillabis, donee humidum omne ascenderit, cauendo, ne inter distilladum magma, quod residet in fundo alembici, inopia humoris & violentia ignis comburatur , & empyreuma redoleat. At maneat magma residuum, liquidum satis,veluti mel, aut butyrum,

in quo gradu desistendum est, a distillatione, de

pars humida omnis quae per distillationem ascenderit denuo magmati residuo,connectenda est, ut denuo dis luatur magma,S si non sufficit humidum ascensum, ad dissoluendum , addendum est nouum similis substantiae, ut perficiatur dissblutio, quae postquam per aliquot dies in cineribus tepidis digesta fuerit, filtro est transmutanda, ut Clarificetur , di partes Omnes heterogeneae & terrestres quae non potuerunt distatui, relinquantur in fundo, de separentur a partibus homogeneis, quae dis lutionem passae sunt, hanc iterum fit trationem distillabis tenuissimo igne, Ut prius, Cauen udo semper,ne violentia ignis, Se praecipiti distillatione , magma quod solet in inlido residere comburatur, sed humidum aliquantenus permaneat ut mel. Quod iterum dissolues, ut denuo a fecibus, eQ excrementis terrestribus vindicetur. Hanc operationem septies iterabis , seruato eodem ordine, di simili methodo : in septima conquies ces,& magmati residuo , grana aliqua scammoneae spiritu vitrioli dissoluta addes , & coniunges dc seruabis, ad usus,in phialis perquamoptime ob

115쪽

Liber secun .

I. Innocens , clemens, & excellens est medicamentum , multas dotes medicamento purgante maxime expetitus complexum, in obstructionum affectibus mire essicax unde omnes affectus quos generant obstructiones

certissime Curat.

a. Sanguinem clarificat unde leprae initia profligat lentigines & vitiligines admotum δίassumptum curat, quod spiritum salis qui

Omnia a Corruptione praeseruat, & corrupta consumit.

3. Aquam intercutem , regium morbum , lienis crassitiem ac diuturnas febres quascumque continue simplum per inrerualla tandem sanat; quia soluit omnes obstruistiones,soluit autem eas propter eius spiritum qui omnia

penetrat & dis luit tartarea, & spiritu salis

coagulata.

. Vermes infantium enecat &tutissime propter eius benignitarem pueris & infantibus Miactentibus osterri potest , ad sanandos eorum affectius. s. Dissenteriam & quoscumque alui fluxus etiam Curat, modo spiritui vitrioli & croco martis connectetur. Hoc istud , mucosos intestinorum humores, acres ichores foras educit; spiritus vero vitrioli putrefactionem in hi bet M leniter astringendo, intestina recreat: Crocus vero martis omnino astringit & prohibet fluxum. Vires Θ

116쪽

6. Datur etiam ab alto deuolutis, ruptis tam interne quam externe fractis maximo iuuamento , si essentiae Mumiae addatur & coniungatur.

Sumitur ad qualitatem drachmae unius ad duarum , in infantibus & lactentibus a scrupulo uno ad duos in syrupis morbo conueisienbbus,& aquis stillatitiis morbo etiam appropriatis, idq;

mane .ieiuno stomacho, seruato artis regimine, nulla tamen custodia propter eius benignitatem, inad ut motus eius perficiatur celerius , & poten tius, deambulandum est, & foras eundum ut motus sit velocior.

quinta essentia inariti.

CAP. XXII. AG A Rr c V M cum sit fungus in arboribus

variis & multigenis enascens , etsi recens ex Italia aliisque regii nibus ex quibus in nostras regiones exportatur, haberi possit: succus eius tamen alimentarius & vitalis extrahi non posset, cum fungorum genus omne exsuctum sit, de omni fere alimentario liquore priuatum , Cum vivat ex succo arboris cui adhςret,& excrementu sit illius arboris , quod assolet esse siccum , aridum: quocirca eius spiritus haberi non potest: , cum paucus sit isque fixus & sale volatili siro conne xus : hinc alia via & methodo procedendum est in extrahenda eius essentia, quam in aliis capitu-

117쪽

Iis praecedentibus: extrahetur autem sequenti me thodo. Agaricum , tritum & pulueratum dissolues in spiritu aethereo rosarum pallidarum , aut in spiritu alio purgante, & solutivo, & id omne collocabis in vitro optime clauso, in cineribus tepidis ad digerendum per mensem , transacto mense per inclinationem spiritum clarum de limpidum, a foeculenta agarici materia separabis,& fil-tro transmittes, ut vindicetur a corporali agarici materia. Hunc spiritum substantia tenui agarici impraegnatum custodies in vitro optime clataso; magmati vero residuo alium addes spiritum similem priori, & digeres per octo dies in vitro clauso , in cineribus tepidis. His actis diebus, separabis spiritum tuum per inclinationem, & transmittes, dc priori coniunges : deinde magmati spiritum optimum vini , alchoolizatum & ab omni phIegmate septimis distillationibus iteratis priuatum

addes & connςctes , & leuissimo igne distillabis, separato phlegmate, in singulis distillationibus,

donee sal volatile agarici ascendat una cum spiritu vini: sal istud volatile una cum spiritu vini coniunges prioribus spiritibus antea distillatis: magma

Vero residuum post siccationem combures igne fortissimo,& in cineres albissimos reduces , ex quibus cineribus per solutiones, fili rariones, calcinationes, & evaporationes Lepius iteratas , sal ex trahes candidum & limpidum ut crystallus , prioribus spiritibus coniungendum S conn chCndum. Haec omnia deinde post debitam mi cerationem & digestionem leuissimo igne erant di stillanda , donec magma residuum habeat consistentiam mellis, aut syrupi non perfecte cocti, cui M a

118쪽

.magmati suum spiritum distillatum reddendum

erit, & iterum connectendum , ut dissoluatur,&post debitam trium aut quatuor dierum digestionem, siltro omnia dissoluta erunt committenda, ut probὶ ab omnibus recrementis terrestribus, de heterogeneis extractum agarici Vindicetur, demum filirarum omne,postquam clarum fuerit, &bene limpidum distillationi leuissimae erit committendum, donec magma habeat consistentiam syrupi non perfecti cocti. Magma istud erit seruadum in phialis optime clausis addito oleo, cinnamomi, ad saporis conciliationem : spiritus distillatus erit seruandus ad extrahendas similes essentias ex medicamentis siccis,veluti e sena,scammonia & fimilibus. Vires se usus. Vires O r

ti aggarici. .

Arcanum praedictum praecellit Agarici vires, deijcit utramque bilem, ac etiam pituitam ipsam , crassos & lentos , putrescentes quoscumque humores expellit, quod sulphure & sale fixo, volatili praeditum sit,

quae Omnia , naturali sympathia humores Corruptos trahur,reliquosque corrumpi non Permittunt sunt enim persistentiae & permanentiae materiales causis. Cerebrum, omniumque sensuum organa eX-

purgat , quod frigidos humores & viscidos qui ccrebrum sua frigiditate interturbsnt &sensus obtundunt diminutis aut saltem refrigeratis spiritibus, qui robur omnium sensuum conseruant,expellat, & expurget.

119쪽

Liber secundus. IIT

3 Musculos etiam omnes expurgat, ita ut partes ad motum naturalem sint promptiores unde etiam ad id plurimum competit, quod ex crementa , quae spinali medullae pariter Aneruis inhaeserint,educat. q. Pulmonem ac pesstus a lentis, ac putrescentibus humoribus detergit, ac deinde Ventriculum, iecur,lienem, & renes, & in mulieribus Vterum ab omnibus, quae earum partium facultates,&naturales actiones interpellant,

mundat. s Compaginum omnium contumacem materiam solui, propter spiritum salis, quem in

se continet qui omnia concreta dissoluit,vnde regio morbo affectis , & aqua intercute laborantibus, ac liene vexatis, leuamentum praestat non obscurum. G Familiaris est admodum medicina, & ad omnes fere Corporis partes habet Conformitatem : ad plerosque tum capitis,tum Cerebri, tum eiusdem membranarum morbos : nempe diuturnum dolorem, Comitialem morbum , Apoplexiam,carum, & omnes alios frigidos affectus,vertigines, maniam, atram bilem, & cerebri omnes inflammationes,

non imbecilles possidet Vires. Vrinam quoque pellit, menses Commode Ciet, propter eius silphuris balsamum quod

Continet, quod suo naturali sale omnia aperit & reserat; unde sanguinem miro modo e purgat, ac proinde totius Corporis nitorem frequenter utentibus commendat.

t Ventris tineas tum enecat,ium deiicid suo sale,

120쪽

qui horum animalium generationem impedit, quod impediat salem naturalem corporis, in aliam permutui substantiam dc alte rationem pati nullam , sed in sua naturali

virtute & robore conseruet.

Sumitur in iusculis, vel in syrupis morbo appropriatis δc conuenientibus ad quantitatem drachmae unius vel duarum , idque mane ieiuno stomacho , seruato regimine δc custodia; in infantibus vero a scrupulo uno , ad duos, seruato

eodem regimine.

quinta essentia Sena.

C A P. XXIII. Seno essen- N Hetruria prouincia Italiae, ubi copiosissime μ' ASena seritur, & colligitur singulis annis , Vbi

recens & succulenta haberi potest, seruanda est' methodus similis , & eadem ac in praecedentibus capitulis de extractione essentiarum planta- .rum nostratium; in quibus diximus, succum herbarum omnium esse extrahendum ad essentias, Ut ex eo spiritus & sal volatile extrahantur: hac enim methodo es sentiam elicies ex sena mirabilis facultatis. At quia in nostras regiones folia eius aspoitantur sicca & arida, mutanda est methodus extrahendi extractum eius, quod ex eius foliis fiet pari modo. Folia eius sumenda sunt emuncta ab omni puluere, & re extranea, ad quantitatem librae unius, vel duarum, & vitro seu phialae Op

SEARCH

MENU NAVIGATION