장음표시 사용
121쪽
time claust indenda sunt, cui superimponendum est roris distillati quantum satis ad eminentiam quatuor aut quinque digitorum super folia senae: clausum deinde vitrum, ut dici um est imponendum est in furno digestionis in cineribus tepidis, vel in balneo mariae tepido, per quindecim dies, donec tinguatur aqua in colorem rubeum subobscurum. Quam aquam sic tinctam separabis per inclinationem, & aliam nouam impones , vel addes aquam reseruatam ex extractione Rheubarbari quae melior erit,& vires purgandi augebit, ad sussicientem quantitatem & digeres iterum, donec aqua iterum coloretur, ut prior. Tinctam iterum separabis de priori coniunges, aliamque nouam addes magmati,& digeres donec coloretur; hancque operationem toties iterabis, quoties aqua infusa per digestionem colorabitur. Hae omnes aquae spiritu seu tinctura
Senae praegnantes distillandae sunt leuissimo igne, donec magma quod residet in fundo alem bici habeat consistentiam mellis. Huic magmati, sua aqua iterum reddenda ut iterum soluatur , & digerenda per aliquot horas, donec optime solutum sit, & hypostasis solutionis fundum petierit. Tunc demum per inclinationem dc filirationem separanda sunt turbulenta a limpidis de claris : clara iterum & limpida distillanda leuissimo igne, donec consistentiam mellis acquisierint: haec deinde iterum soluenda, solutaque filiranda , ut limpida
evadant, de nullas emittant feces. Quod toties erit repetendum quoties magma in solutione fe-Ces relinquet. Desiste dum erit cum magma,quod
residet in fundo alembici post leuem distillatio-
122쪽
nem, hyacinthum lapidem preciosum repraesentabit, & in dissolutione nullas emittet seces , sed omne dissoluetur , solutione nullo pacto turbata, atomis per aquam volitantibus : huic extracto fici impido dc claro addenda sunt haec. Sumendae sunt librae quatuor, aut quinque foliorum Sente& alembico terreo descensorio imponendae , dc distillandae sunt fortissimo igne per descensum,
donec folia comburantur omnia, & in cineres albissimos reducantur. Ex hac distillatione separabis aquam : ab oleo, aqua proiicienda est ut nullius momenti, oleum vero quod empyreuma rC- dolet potentissime, permiscendum est cum pauco vitriolo ad rubedinem calcinato , &ambo limul coniuncha retortae imponenda sunt dc distillanda: sic oleum empyreuma deponet, de gratissimum acquiret odorem secunda, aut saltem tertia distillatione. Hoc oleum sic praeparatu extra sto addes priori, & permiscebis. Ex cineribus autem Senae ex quibus oleum extractum est per descensum elicies sal fixum, per solutionem dc alias artis nostrae operationes antea enumeratas, quod dum ad limpiditatem, & nitorem summum deuectu erit, addes etiam extracto, Cum aliquibus guttulis olei cynnamomi, & Gartophyllorum , & sic euadet medicamentum gratissimi odoris,& potentissimae virtutis. In extvactione Rheubarbari de Agarici aliorumque medicamentorum siccorum poterit obseruari eadem methodus, & potentiora eua
123쪽
Iem unde cerebruria, Cor, iecur, lienem, pul- tiε, vires omonem, & omnes corporis sensus mundat, eorumque facultates , & actiones auget,
quod evacuet illud omne quod ipsas impedit,aut diminuit; aut disperdit.
a Viscerum obstructiones aperit, auget iuuentU-tem,seniumque retardat, animique hilaritatem adfert, per salis sui spiritum qui omnia
reserat, & est caloris vitalis fomes, & pabu-ltum, Sic spiritunm omnium fons & scaturigo. 3 In morbis omnibus diuturnis & melancholicis frequens eius usus commodus admodum est, & utilissimus; nihil enim morbidum arcanis chymicis resistere potest, cum ipsa arcana, praeter medelam morbi quam continent, habeant &vitae nostrae caloris vitalis fundamenta, & bases. 4 Prodest mirifice delirio, amentiae, scissuris totius Corporis, resolutioni neruorum, phthiriasi, cephalalgiae, scabiei, pustulis, pruritui, epilepsiae,& morbis omnibus frigidis, quod
potentissime frigidos educat humores, MCalorem augeat vitalem, & roboret faculta
Potest reduci ut commodisi1 me sumatur in pillulas, si scrupulus unus incorporcitur cum mica panis, haec enim est do sis illius arcani, Vsque ad drachmam unam in fortioribus. Potest etiam dilui cum syrupis morbo conuenientibus, & purum aquae rosa cete , & cinnamomi stillatitiae, ut potio gratissima paretur, & propinari mane ieiuno stomacho seruato Pegimine de custodia. In infantibus vero, lactentibus cum ius culis , aut cum
124쪽
condimentis saccharatis, quod morosi sint,& dissicillime medicatas capiant offas, unde decipiendi sunt quantum fieri potest.
CAP. XXIV. IN puluerem tenuissimum reducendum estTuriabit, & vitro indendum cum aqua roris Maii distillata : vitrum deinde clausum imponendum est furno digestionis in cineribus tepidis, vel in balneo mariae tepido per mensem integrum. Mense peracto postquam singulis tribus diebus mensis, digestionis naturam quae digeritur,agitaueris,per inclinationem aquam Roris claram & limpidam
separabis a magmate, filtroque committes, ut turbulentum omne deponat. Deinde magmate aliam nouam & recentem aquam impones, vel ad maiorem efficaciam impones aquam superius reseruatam ex extracto Senae & Rheubarbari, &iterum digeres per quindecim dies, sepositaque
hac aquai per inclinationem, & commissa filtro, ut optime depuretur, aliam iterum nouam impones magmati digerendam, per octo dies, quam iterum separabis per inclinationem. Hae omnes aquae separatae, & depuratae distillandae erunt leuissimό igne,donec magma quod residebit ex distillatione, in fundo alembici habeat consistentiam mellis. Tum demum vase frigefacto, aquam distillatam magmati reddes, ut dissoluatur, & per
125쪽
dies duos, aut tres digeres, ut optime hypostasis seponatur, & fundum petat. FHaec aqua per inclinationem erit separanda ab hypostasi, & filtro committenda, ut optime depuretur. Deinde iterum distillanda ad consistentiam mellis ut prius. Haecque Operatio toties iterada , quousq; magma seu extractam, quod in fundo remanet,nullas relinquat in solutione feces . Tunc demum quiescendum .est, & ad magma superius relictum ex infusione prima cxtracti confugiendum. Cui no uum turbit absque ulla trituratione addendum est, ad quantitatem trium, aut quatuor librarum,& totum Omne alembico ad descensum proprio Committendum, ut quicquid poterit distillari distilletur,& reliquum comburatur fortissimo igne, dc in cineres reducatur albissimos. Oleum quod distillatum est per descensum empyreuma redolens, postquam ab aqua sua separatum fuerit, retortae committendum est cum pauco vitriolo ad rubedinem calcinato, &distillandum est ter aut quater fortiss1mo igne cum nouo & recenti Vitriolo imposito , in singulis distillationibus : Sic
oleum deponet empyreuma dc ingratum Odorem. Hoc oleum coniungendum est, cum extracto superiori. Deinde ad cineres t arbit Conuolandum est, & ex his sal fixum extrahendum
arte & methodo antea multoties enarrata, donec Candorem δc nitorem summum acquirat: hoc demum sal depuratum connectendum etiam est, cum extracto superiori, & totum omne conseruandum in phiala optime clausa , additis aliquibus guttulis olei cinnamomi, & gariophyllorum.
126쪽
x Educit hoc arcanum potentissime quoscum que humores, & praecipue serosos omnes, &pituitosos, ad articulorum compagines defluentes, propter salem quem in se continet copiosum, & sulphur, quod caliditate sua fugat omnia frigida, & partes refocillat neruosas, & cartilaginosas. 2 Ventriculum expurgat, dc quae illi penitus inhaerent excrementa detergit: item & pectus a pituitae lentore emungit, unde & suf-piriosis, & difficulter anhelantibus maximo est iuvamento, propter sulphur, quod in se habet, quod est balsamum pectoris, dc pulmonem, de ventriculi robur.3 Datur magno iuvamentse aqua intercute laborantibus, item elephantiacis, S lue Venerea affectis, & iis omnibus , qui morbis ab exustis humoribus prouenientibus sunt ob nox ij, propter spirituminis, qui salem solutum nostri corporis foras euocat, dc corrumpi non sinit, ex cuius corruptela, & solutione elephantiasis, & aqua intercus oriri
Febribus quotidianis & quartanis maxime etiam prodest, & morbis omnibus in quibus pituita redundat,& chronicis etiam omnibus affectibus, quod citissime ad pepas
mu reducat omnes humores putrescentes in corpore, & naturam refocillet, & sic una, cum natura coctos expellat humores.
127쪽
Sumitur ad quantitatem drachmar semis, ad drachmam unam, in iusculis, Vel syrupis proprijs,& conuenientibus morbo , Idque mane, ieiuno stomacho,seruato regimine & custodia.
CAP. XXV. SCAMMON a VM cum sit succus scammo- seammom niae plantae exsiccatus iterum dis tui oportet, ut m udetur a partibus grossis, & terrestribus , eius achionem impcdientibus, tum demum pars una reducatur in oletuo, pars altera in muscilaginem
mundam & nitidam, quibus si salem fixum harum partium addas perseistum absolues aliquomodo arcanum. In Asia vero in his potissimum regionibus, ut in Mysia, ubi copiosiss1me seritur, S colligitur perfectius haberi potest, quia ex succo recenti, & adhuc spiritu pleno potest educi, &eius spiritus aethereus,& sal volatile quς duo perfectissime absoluunt arcanum Chymicum. At . cum succus solus in nostras legiones asportetur siccus , et aridus , multis festucis aliisque rebusheterogeneis infarctus, necessse est ut alia excogitemus methodum, qua speciem quandam extra sti habeamus ex Scammonio, erit autem eiusmodi. Sumetur Scammonii electi libra unica, aut altera, At succo limonum distillato distbluetur, addendo disialutioni spiritus vitrioli unciam Vnam, V m se vitreo obturato ponantur haec omnia in dige-
128쪽
stione tepida, per mensem integrum. Peract ό mense distillentur leuissimo igne, donec magma habeat consistentiam mellis. Huic magmati iterum reddenda est aqua, quς ex eo per distillationem extracta est, & iterum per octo dies
saltem digerenda , & post digesticinem filtro
committenda , ut a seculentis materijs & Scammonio heterogeneis probe mundetur, & deinde distillanda,donec iterum consistentiam mellis acquirat magma, quod residet in fundo alem bici. Hae Omnes operationes, lutiones puta, digestiones,filtrationes , & distillationes erunt iterandae, donec magma nullas in solutione emittat feces, sed totu dis luatur nullis atomis per aquam disia soluentem relictis. Deinde nouum iterum Scammonium sumendum est, & in minutas concisum
partes a lembico ad descensiim proprio indendum est, S: fortissimo igne distillandum, donec omne
Comburatur,& in cineres reducatur albos , ad auctis ignis gradibus, in fine distillationis. In hac distillatione oleum habes nigrum, & aqua fetidam
quae Mullius est virtutis, unde proij cienda : oleum vero quod summopere empyreuma redolet, rectificandu est, & ab empyreumate Vindicandum, distillando ter aut quater in retorta cum pauco vitriolo ad rubedinem calcinato. Oleum deinde postquam priuatu est empyreumate, connectenduest magmati suo purificato superiori: his addenduest sal fixu, quod extrahetur ex cineribuS per arte multoties detectam. Sic deinde habebis catharti-CUm medicamentum regibus & principibus solum reseruandum,propter benignitatem,& agen di mirabilem vim in omnes morbos.
129쪽
mires ct VIus. . In omnibus morbis curandis, tutiss1mh exiberi potest,& purgat tantum per inferiora, nec is
ullo pacto, Ut scammonium impraeparatum ventriculum mordet & lacessit, nec intesti- monii. na, nec flatibus & torminibus ea prosequitur, sed blandissime humores omnes in corpore putrescentes, & in viscerum cauis speluncis stagnantes educit: signum euidentissimum quod in praeparatione chymica vis eius infestans mitigatur, & ad benignam reducitur agendi facultatem. 1 Tumoribus omnibus frigidis scirrhosis & duris exterius applicatum maxime prodest, pedetentim enim eos dis luit,& discutit,unde mirabili quadam facultate,propter suum salis spiritum cacros occultos,nulla cutis apertione facta , successu temporis curat, & dif- perdit, Ungendo partem eo arcano Calide, ter aut quater in die, & singulis hebdoma dis sumendo scrupulum unum illius arcanicum syrupo aliquo, aut iustulo,seruato regimine de custodia. 3 Lepram inueteratam, de confirmata tutissime curat, bis in mense utendo hoc arcatio, Mbis in hebdomada arcano sanguinis in primo libro enarrato.
Sumitur ad quantitatem scrupuli unius ad duorum Cum iustulis, vel syrupis,vel aquis stillatitiis , & praesertim acetosae, en diuiae, & portulacae idque mane , ieiuno stomacho, seruato regimine ek custodia.
130쪽
1 Myrothecj Spagyrari, Te quinta essentia myrobalanorum
omnium. CAp. XXVI. MYROBALANA omnia eodem modo &pari ac simili arte in essentiam reduci posia
sunt, quocirca propositari na methodo , caeterae omnes nulla dissicultate ab omnibusChymicae artis tyrunculis capietur. Itaque sumetur Indica Myrobalana,alias nigra dicta, &in frustula concita in dentur a lembico ad descensum proprio, & violentissimo igne usque ad combustionem & incinerationem persequeris distillationem : separabis distillatum oleum ab aqua per infundibulum : aquam proijcies tanquam nullius valoris , oleum 1ectificabis cum vitriolo calcinato ad rubedinem in retorta , donec empyreuma deposuerit. Hoc oleum sic rectificatum seruabis , donec alia habueris , quae supersunt in substantia adhuc Myrobalani, quae simul & semel extrahi non possunt, ut si in t sal, fixum, & tinctura eorum , quae spiritum volatilem, S salem volatilem repraesentant, Maliqua rudimenta adhuc harum substantiarum se-Cum Continent. Ex Cineribus ergo Myrobalanorum combustorum extrahetur sal fixum eorum, M postquam mundatum fuerit ab omnibus terrenis excrementis arte S methodo Chymica , con-neetes cum oleo suo. Tum demum accipies iterum noua Myrobalana, & in puluerem tenuissi