Myrothecium spagyricum ; sive, Pharmacopoea chymica, occultis naturae arcanis, ex hermeticorum medicorum scriniis depromptis abunde illustrata...

발행: 1628년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Liber primus. 39

quia Mel partes habet liquidiores & subtiliores

dulcedinis terrae, ex qua apes sumunt alimentum. Si autem arte adhuc in subtiliores partes diuidatur, diuinum euadit medicamentum, quod sequenti via consequetur Chymicus.

Mel aqua pluuiali septies distillata soluendum

est , dc leui igne despumandium idque saepius donec nullas in solutione emittat feces , sed clarum& limpidum una cum aqua quae ipsum soluit, maneat. Deinde circulandum est per mensem integrum in pellicano, leuissimo igne tunc demum

in balneo distillandum est , quicquid distillari poterit, reliquum vero in cineribus distillandum erit ad siccitatem usqua & combustionem naturae terrestris , . ex qua optime calcinata , salem elicere Oportet, eumque salem mundare solutionibus multoties & calcinationibus iteratis , ut ab omni fece terrestri perquam optime emungatur. Sal sic praeparatus & mundus, cum aqua mellis quae in

balneo Mariae distillata est, eaque pura Sc munda septenis aut pluribus dictillationibus, coniungen- .dus est , tum demum cum oleo suo , quod in cineribus distillatum est, itidem purum & mundum connectendum est digerendo pedetentim , ut in spissum gummi euadat quod seruandum est tanquam secretum summum sanitatis. Imres cst V A. Unamum est fanitatis praeseruatiuum,& virium tonaturalium corroboratiuum , extrinseee & in- in arcan trinicce conseruat humanum corpus, unde con- 2 Pis. Venit omnibus inop bis.

62쪽

Arcanum cornu Rhia nocerotis. Cornua a

nimalium unde sentis ungues.

Sumitur in vitellis ovorum sorbilibus mane ieiuno stomacho, vel in iusculis ad quantitatem

Te quinta e fientia cornu Cerui

Rhinocerotis, a

C Ap. XXIX. CO R N V A haec omnia quaecumque sint cum excrementi terrea sint medullarum, quae cibo 3c alimento sint ossibus, ossa purum sumunt,& reliquum foras pellunt ad cornua, quae ad Qxtremitates ossium semper adnascuntur, ita ut videantur ossa producta , sed cum substantiam habeant ab ossibus diuersam ossa censenda non sunt , sed quid produchum ab excrementis alimentorum ossium. Quae quamuis excrementa sint attamen non spoliantur virtutibus admirandis, ut palam est, in his omnibus cornibus , quae gerunt animalia in quibus substantia salis praedominatur alijs substantiis, quae mixta constituunt ex sententia Chymicorum, haec autem animalia vocantur ab alijs philosophis melancholica. Cur autem haec animalia polleant virtutibus fortioribus alijs animalibus, imo sint etiam gratiora gustu, ut apparet in perdicibus coturnicibus Ceruis asinis & similibus , ratio in promptu est quod sal quo turgent sit vitae spiritus capacissimus, supra altas sit bitantias, propter fixionem suam quam recipit, de dat alijs , , t rerum omnium condi-

63쪽

Liber primm. GI

mentum, unde gratia gustus est. Cornua vero horum animalium participant aliquid virtutis substantiae illius qua turgent,quia excrementa pura non sunt, sed in his terreis substatijs latet ali quid spiritus vitae, substantiae salis. Valent autem potissimum ad venena, cornua illa, quod sal eorum quo turgent vitam , habeat veneno contrariam , sal enim ex se ipso propter vitae ipsius

fundam euium, quod a natura & Deo accepit, venenis omnibus contrariatur, hinc saliua hominis serpentes necat. Et caro sale condita, & reliqua omnia salita serpentibus veneno sunt, & morsibus venenatis sunt medicamento & remedio. Quintam autem essentiam Cornuum sequenti elicies methodo . Radenda sunt cornua, & in puluerem tenuissimum comminuenda, & vasi vitreo

oblongi colli imponenda, cum spiritu salis . ad eminentiam quatuor digitorum, deinde obturato vasici circulanda sunt, & digerenda in balneo tepido per mensem, tum demum distillanda leuiosimo igne in cineribus adsiccitatem usque , cauendum autem est ne empiremma redoleat, haec

aqua quae distillat,non propter virtutum diminutionem, sed propter in ratum saporem. Post-.quam spiritus omnis salis distillatus fuerit feces quae remanent, in fundo alembici, comburendae sunt fortissimo igne, & calcinandae,ad candorem Vsquo ex cineribus vero probe calcinatis, sal erit eliciendus cum aqua cardui benedicti aut phaegmate vini, septies distillato, sit autem aqua cardui

etiam septies rectificata, ut salem purum emittat,

huic deinde sali puro & mundo , spiritus salis. superius distillatus connecte us est, ct digestione

saliua cumferpetes necet.

64쪽

Vires se

et sus arcam Rhinocero ita

incorporandus, ut fiant unum spissum gummi, quod erit seruandum in phialis optime clausis, adusiis mirOS. res ct VIus.1 Arcanum est summum contra venena omnia,& verum & unicum beΣoarticu remedium. 2 Quartanam etiam saepe utendo curat, tenacem enim & tartaream substantiam corporis humani attenuat & dis luit. 3 Aduersus pestiferae aurae contagionem nihil efficacius, & est summum pestis praeseruatiuum & curativum. 4 Omnes spiritus, naturales vitales Ec animales mirifice recreat, dc fouet. s Aduersus morsus animalium venenatorum mire essicax exterius ungendo & interius sumendo, ad cor demendendum ne veneno inficiatur. lG vermes enecat infantum interius sumendo, Seputredinem omnem arcet S cohibet.

Valet ad lepram curandam , & leprosos mirδ

8 Valet etiam ad sene stutem retardandam quia humidum radicale purum & mundum conseruat & fouet. Sumitur ad quantitatem dragmae unius in iusiculis & ouis sorbilibus mane ieiuno stomacho, vel in aqua theriacali, veil in aqua cinnamomi.

65쪽

Liber primm. σ3 quinta essentia tanguia Alcis.

FErunt omnes Medici Alcem Asinum sylve

strem oculta quadam proprietate Epilepticos insultus curare , quod experientia confirmant, nihilominus tamen id unde proueniat, apud ne minem Medicorum*nec Physicorum legere potui , nec audire unquam potui ullam rationem, quam illam praefatam quae de omnibus ocultis, &quae ignorantem audiri potest , nempe ocultam esse Alcis proprietatem , quae proprietas Cum a forma ipsa dependeat in cognitionem hominum deuenire nequit, id mihi numquam arrisit. Ideo quantum in me est ingenii in hoc elaboraui, ut rarionem excogitarem aliam, quam illam vulgarem, ex qua naturam & essentiam, tum Alcis ungulae,etum Epilepsiae pernoscere possimus. Asse-rirnr Spagyrici Medici Epilepsiam , originem habere ex substantia Mercurii , aliis praedominante Ee iuperbiente, non secus ac in magno mundo ingruente tempestate, foetuntur Undique nubes Mglomcrantur, insurguntque.venti, fulgura,fulmina ,, S tonitrua, donec dissipatis nubibus redeat clata tempestas , sici 11 homine caduco laborante, superbit substantia Mercurii , sursum deorsum undiquaque fertur, turbatur visus auditus , & reliqui iensius,intellectus & ratio, inflantur & tum a- fiunt ab spititibus ventosis me bra, donec tandem

curet

66쪽

dissipata illa Mercurii superbia, nubibusque ex eqglomeratis, redeant ad primum statum Omnia, di redeat clara tempestas microcosmi, iam vero ea

omnia quae tempestatem hanc frangere possunt, possunt & Epilepsiam curare , veluti sunt ignea Epitipsa omnia, & aetherea, quae subito nubes fugare , &l . cura vera. dissipare possunt inter quae sunt spiritus vini, i oleum vitrioli circulatum, oleum cinnamomi, &caryophylloru, camphorae, & reliqua similia, quael cum in ea sint & summae penetratio ins , illico, ad j caput feruntur ibique nubes , a Mercurio superial biente glomeratas, dissipantctam vero ungula Alcis cum siccissima sit propter salis calcinati & retorridi copiam summam,quam in se habet, potest etiam propriet te manifesta, salis sui retorridi, &ratione spiritus salis ipsius , ipsam Mercurij superabundantem humiditatem comprimere. Addam etiam quod Cornua omnia , Ungulae sulphureae sint substantiae, , de vitriolatae , qudd experientia confirmatur dum metalla colorant, & variis coloribus assiciunt, mollitiem & duehibilitatem illis inducunt, si fusa, super ungulas aut cornua proiiciantur: beneficio lautem illorum spirituum sulphureorum & Vitriolatorum mercurii ascen- ' dentem bamiditatemis M. Vndiquaque divagantem figunt L α coercent, cum proprietas sit illorum spirituum congelare, & figere mercurij dissolutam substantiam , in qua tantum fixione Mcompressionis consistit vera cura Epilepsiae , quia tamen pauci ita procedunt illamque Cuxam norunt ; ideo pauci sunt, imo perpauci, qui Epilepsiam aliosque eiusmodi morbos curare sciat, sed incurabiles relinquunt. Vt autem curari possit dabimus

67쪽

Liber primus.

aibimus Ungulae Alcis e flentiam sequenti methodo , multum confert , imo prorsus curat Epilepsiam. Sumatur ungula Alcis, pedis sinistri Arca mposterioris numero una, & radatur in frustula te - δει nuissi ina , super ipsam proiiciatur, ad eminentiam duorum digitiorum oleum caryophiliorum , dc Cinnamomi, aequalibus partibus, in quibus florestitiae arboris , & paeoniae maduerint per mensem integrum : deinde cum ipsis floribus circulata fuerint haec olea, deinde re lificata, & ter aut quater distillata ut tenuitatem summam acquirant, his ita collocatis in vitreo vase oblongi colli, Mobturato orificio , ne respiret, imponens furno Athanoris ad circulandum, donec ungula dissoluta sit cum ipsis oleis, & in mucaginem redacta: tunc demum distillabis igne cinerum leui , ne comburatur ungula , postquam amplius distillare

non poterit, reliquum aperto igne combures, δc in cinerem reduces , e qua salem elicies cum aqua florum tiliae arboris, Vel cum aqua paeoniae, aut calendulae . Eumque salem elicies purum & mundum, quem sic mundum, coniunges oleo priori

distillato, & circulando in gummi reduces, additis dragmis nonnullis ambari optimi, in puluerem tenuissimum reducti, & sic balsamum conficies, stupendum aduersus quamcumque Epilepsiam

puerilem, aut virilem , effeci us eius testabitur e

uentus faelix & faustus,omnibus hisce miseris, qui

malo illo cruciantur.

Hiras ct VIM essentia Mnguia Aleis

Scotomiam omnem vertiginem, soporem, ve-

68쪽

ternum , Epilepsiam & similes omnes affectus pedetentim, & insensibiliter curat, eorum causam constimendo,& annihilando.

Mire recreat omnes cerebri facultates , & omnes serisiis acuit tum externos & internos. Sumitur cum aqua cinnamomi, paeoniae florum

tiliae arboris , & in itescutis & in ovis sol bilibus, summo mane ieiuno stomacho , ad quantitatem 3 si. ad 3 j. Si pervicaces sint affectus, purgare corpus imprimis ego 'eonsulo , & praecipue cum aqua benedicta Rulandi , quae paratur ex infuso Croci metallorum cum aqua cardui benedicti, &fumitur ad quantitatem' *j. Purgatio autem haec fieri debet bis in mense, dicit singulis hebdomadis, si urgeat effetius , Sc singulis diebus ii, arcano

praefato, donec curetur affectus. Postquam autem

Curatus fuerit & phaecipue in curanda Epilepsia sertialidus est hic modus , singulis mensibus in

plenilunio utendun, est arcano vngulae Aleis praefato

quinta essentia axungiarum omnium.

CA p. 'l'XX XI. Xungiae omnes idem sunt in antii talibus, ac L gummi in arboribus. Sunt ehim quaelibet excrement tria sulphuris naturalis, habent tamen etsi excretaenia sint 'aliquid viri is, quod sulphuris fasit 'turam, quod in his semper adsit aliquid optirii suaphuris, rationa cuius miros habent e R

69쪽

Giber primus

fectus, in Medicina facienda , ut autem illud sui phuris, naturalis quod inest axungiis, adhuc magis elucescat in ipsis corporibus,ut virtut 1bus polleat efficacioribus, in essentiam reducemus sequenti methodo. Axungiae sumendae sunt & fundendae , & liquandae , postquam autem liquatae sunt, sumenda sunt frustula laterum veterum, & ignita,in axungias liquatas proiicienda, ut bibant quantum poterint axungiarum. Deinde lateres illi contundendi sunt,& in puluerem reducendi, & in retor tam imponendi, & distillandi fortissimo igne, &demum septies rectificandum est oleum,quod cxillis egreditur , Sc seruandum in phialis optime clausis. Sic distillabis oleum mirum ad doloresarchriticos, axungiae ursi Sc cati. Ex illis item oleis xeel ificatis , cum floribus & herbis ad vulnera aptis, potest parari balsamum mire officax , ad

Vulnera curanda citisame , praestat enim hoc oleum spiritui therebentinae, & oleis aliis communibus, quibus utimur,ad balsama paranda.

Te quinta es sentia medullarum

omnium. CAP. XXXII MEDULLAE omnes miram habent,& summam penetrandi facultatem, absque ulla Praepalatione, & praestant in penetrandi actione, R ungiis & oleis , per expressionem Mnis , quiat E a

Arcana me di Parumcmnium.

70쪽

eorum substantia ex se ipsa , iubtilior multo est, his omnibus: itaque, si in essentiam reducantur, adhuc potentiorem habebunt agendi vim , &citiores producent effectus, itaque ut in essentiam reducantur, sequentem obieruabis methodum. Colligetur maxima copia medullae cuius cumque animalis volueris , in plenilunio, & inretortam impones, cuius pars media sit plena, &illi recipiente perquam optime iuncto, iuncturis optime clausis, in igne cinerum collocabis addi- stillandum , auctis gradibus pedetentim ignis, donec cesset distillatio, oleum distillatum rectificabis per aliam retortam, ter aut quater, cum pau

co viroOlo, ad rubedinem calcinato imposito, in singulis distillationibus , sic enim oleum penetrandi summam acquiret facultatem, & omnecmpyreuma deponet. Cui oleo se rectis cato ad majorem vim & facultatem addes salem fixum,

purum,& ab omni terrestri excremento vindica tum eiusdem animalis, ex quo medulla extra sta

est, de sic arcanum facies stupendum, ad sedandos quoscumque dolores arthriticos, & ad discutiendos, tumores duros & frigidos, & resolutioni renitentes. Valet enim medulla omnis & oleum ossium, & sal fixum eorumdem, ad haec praediista, excellit tamen omnibus , medulla humana , & sal fixum, & oleum ex ossibus humanis extractum, ad sedandos hos & similes dolores. Medulla vero equina, S sal, dc Oleum ex equorum ossibus extracta, mirifice discutiunt, tumores scirrhosos, Omnes & praeduros, qui in tibijs equorum nobi lium saepisti me enascuntur , maximo incoinmodo, de detrimento, regum, & principum qui tλ-

SEARCH

MENU NAVIGATION