장음표시 사용
401쪽
latos tecuin assidue habeas, & cum iis, quae ex veteribus hauriri monumentis possunt, eliciens egregie ad nostrorum temporum rationem traducas ; haudquaquam ignarus, quibus ille se obstringere studiis debeat, qui summos a Pontifice maximo, & Rege Catholico delatos militariubonorum,& praefecturarum titulos gerat. Et, licet haec tu mala omniugrauis ima, atque acerbissima duxeris, mox tamen leuia omnia,& quodamodo serenda putabis,cum quae clades hos calus proxime sint consequutae,cognoueris. Neque enim his se finibus calamitates Italiae tenuerunt, sed tristi illius fato longius, latiusq; manarunt. Etenim tantam iactura Imperii, & tantum artis bellicae detrimentum misera ruina urbium, foeda vastatio agi orum,ac lacry mabilis Italicae extinctio prolis excepit. quae spiritus illos,quos vix extremus terrarum olim ambitus ceperat, magna ex parte infregit. neque Vero id omnino eorum, qui his post praesuer ut regionibus, inclementia,sed naturali ipsius fortunae potius in conflantia. quae regionem illam, quam semel ad maximum in terris falligium, gloriamue,admiranda quadam incolarum accedentet virtute, prouexerat, quasi tristi aliquo rerum humanarum ludibrio instituto foedis omnibus teruitutis,ac vastitatis exemplis affiixit. Veru ut tum diuinς voluntati sic patienti obuia ire non licuit, sic ne nunc quide eam vocare in iudicium libet . quai ob rem, his querelis omissis, ad propositae narrationem his loriae redeamus. Vnde praecipue egregiam horum conditionem temporii agnoscemus. quibus, sedente GREGORIO XIII Pontifice maximo, solida,ac perpetua pace,omnibus iterum artibus florente Italia, si uimur. IMpERIO igitur post multas barbaricarum irruptionum, bellorii sprocellas attrito tandem, atque ad extrema redacto, simul etiam sorentissimum ipsum Imperatoris nomen exaruit . atque ut prouincia una ex eo integra relicta erat Italia, sic ipsius quoque Italiae nomine tota serine sevis Imperii angustata conclusit. Etenim Odoacer, Momyllo Imperii dignitate se abdicare coacto, Occidentis dominationem ille quidein uasit, sed honesta maiestatis Augustalis verecundia captus, haudquaquam se Imperato rem, sed regem tantum Italiae nomina uir,atque Occidenti Imperare nomine regio,sed sine purpura, coepit. Inde consiliis agitatis regnum ad Imperii, pacisq; conseruationem ita formauit in ptimis Gottiaos , qui in Italiam erant iam pridem a Valentiniano aduersus terrores Hunnicos aduocati,ad studium situm conuertit,tertia agrorum parte,quam promissam ab Oreste obtinere non potueratar, perloluta. Italis noua tributa ad propulsandos externos hostis impolim. Romanis senatus auctoritas,& consulum dignitas ad feroces contundendos spiritus dempta. reliquis in rebus vetera rei p. instituta, ,3c magistratuum iu
402쪽
ra,nonainaq; retenta .ecclesiis,atq; episcopis situs honos seruatus. Eurico
Gotthoru regi pars Galliae ab Alpibus ad Rhodanii, quae hucusq; Romanorum in poteitate fuerat, pacis habendae caussa remissa. & cum Gundo bado rege Burgundionum foedus percussum. atque, his rebus actis, Basilio praefecto praetorio, ac Patricio, qui vices silas gereret, Romae relicto, Rauenna repetiit. atque ibi instituto iam ab Augustis exemplo regni sedem locauit. Quas res ubi Zeno imperator non dubia in Orientem deserente fama cognouit,vsqueadeo indigne tulit,ut nulla Imperii cum eos ietate sibi habendam esse ita tuerit. ex quo regnum Odoacris pro iniusto est habitum,atque ipse tyrani potius,quam regis,fama obtinuit. Pr ximo inde anno,que poli consu latum Basilisci, Armatim dixerunt , ide, ut homo non insulsi erat in rebus administrandis ingeni j, quae praesenti obesse rerum statui possent, accuratὸ contendit remouere. itaciue,Vt opportunu omni u animis metum incuteret, & populos insigni aliquo seueritatis exemplo promptiores ad obsequendu efficeret, Brachili Comitem imperiustium ratione aliqua detiectantem V Idus Iunias interfecit. quibus de rebus non tum metui, sed etia coli ab Italicis,atq; exteris coepit. Quare Gensericus rex Africae in admiratione virtutis, & sertunae illius adductus oratores ad eu de pace misit, atque illius impetradae gratia Siciliam ei tributario iure concessit. Interim Epiphanius templa Ticini incensa restituere animo maiore ,quam viribus, properauit, diuino numine egregium eius colitium in summis rerum necessariarum angusti js adiuuante. nam pricipuo ab Odoacre rege colebatur honore. Nitebat hoc tempore miraculis ossa sanctorum martyrum Uitalis,& Agricolae, Bononiae apud aedem S. Stephani sita. quae res cum frequenti hominum sermone in Italia, Gallia , celebraretur, Namatium Arvernorum epi, scopum, eximiae sanctitatis virum,impulit, ut nouam a se constructam batilicam ornamentis eiusmodi honestare liuduerit. itaq; presbyterii Bononiam,qui aliquid earum peteret, & ad se referret, legauit . ubi vero euvoti compotem sui factum ad quintum lapidem peruenisse audiuit, continuo,ciuibus euocatis,cum crucibus, & cereis in earum occursum venerabundus processit. ac pres tero monenti, ut oculis Optatum tandem
sanctarum relliquiarum fructum hauriret, honestam recusationem adhibuit, malle se fide, quam oculis, niti adij ciens. Quod autem praecipuam tum omnibus incussit teligionem, venientibus martyribus, obductis repente coelo nubibus, largissimus imber effusus a sanctis tamen relliquiis sic abstinuit, ut ne iugeri quidem circum spatium gutta ulla tetigerit. mox, procedentibus illis, pluuia quasi de industria prosequuta populum sic aspersit, ut prorsus gestatoribus ipsis peperce-LL rit.
403쪽
rit. Qua re animaduersa, Namatius, Gratias tibi ago, Domine, inquit.& conuocatis ciuibus basilicam cum maxima religione, ac laetitia dedicauit, ut Gregorius Turonensis in libris de gloria martyrum prodidit. Ceterum has relliquias ex aede Sancti Stephani post in basilicam Sancti Petri magna ex parte translatas, ac, longo deinde annorum spatio imterposito, in cleri, ac populi Bononiensis ignorationem adductas G ARIEL PALAE o Tvs Romanae Ecclesiae presbyter Cardinalis, ac B noniensiis episcopus , cum basilicam illustriore , ac magnificentiore opere instauraret, in Consessione stabaltari ipsius Sancti Vitalis inusnit. Qua re vehementius ille pro si imma siua pietate laetatus,re cum Gregorio pontifice communicata, ex eius auctoritate tantum bonum ciuitati prodendum existimauit. itaque colli tuto quadragesimalis ieiunii die, praestantissimos viros,ac principes ciuitatis, pontificis fratrem, fratrisq; filium,ptaefectum urbis,magistratus, de senatores adhibuit, atque, ipso
allante clero, orationem ad eos super hac re tempori aptissimam habuit, in qua de ipsorum gloria martyrum,& venerandis eorum relliquiis accuratius egit. qua perfecta, cum omnium,qui audierant, animos sancta quadam religione, ac pio visendi studio incendistet, demum lapidem tolli ab altari mandauit,ac pretiosissimum hunc ecclesiae Bononientis thesaurum aperuit, facultate omnibus nobis snam dc ego quoque ab illo accitus accesseram) intuendi concessae erant autem ossa aliquot cum pannis sacro adhuc cruore,ut res docere videbatur,insectis. Quod quia, dum hanc partem historiae edebam, euenit, res mihi digna visa est, quae huic loco propter inclytam harum relliquiarum antiquitatem intexere
tur. sic enim priscis scriptorum euoluendis monumentis comperiebam,
quod Jc ipse Cardinalis in sua oratione non praetermisit,) has relliquias primum a S. Ambrosio Mediolanensi episcopo in solo Iudaeorum repemtas,deinde a S. Paulino Nolano egregia cum laude commemoratas, tum a S. Namatio Arverno, ingenti animi 1ludio expetitas. ut mirandum nolit, diuino demum numini placuille, easdem ab eo potissimum antistite ex.obscuris ignorantiae tenebris erui,quem nos videmus mirabiliter cum antiquissimo quoque sacerdote prudentiae,eruditionis, solertiae, ac religionis laude, atque opinione certare. Eodem anno per quadraginta dies continuos Constantinopoli terra horrendo plane motu tetata est.
quo pleraque aedificia publica, ac priuata procubuerunt,ac ruinis magnavim hominum oppresserunt. Praecipue VIII Kal. Octobris statua I heodosij Magni in Foro Tauri super cochlidem columnam posita corruit, duobus etiam fornicibus eius Fori collapsis. Per eosdem dies corpus quoque S. Barnabae in Cypro inuentum est,euangelium S. Matthaei sua
404쪽
manu descriptum stuper pectore vitans. quaeres Cypri laudi usqueadeo fauit,ut propterea ea ecclesia ad metropolitanae dignitatem evecta sit. Eodem anno Childericus rex Francorum fines prolatare ditionis suae in Gallia cupiens, bellum cum Odoacre Saxonum duce sitscepit. quo, Saxonibus in fugam actis, accisis,insidas, quas possidebant, ademit, ac demum, foedere cum Odoacre perculso, communibus armis Alanos inuasit, eost ex Galliae finibus exturbauit. ex quo Francorum in Gablia opes auctiores factae in dies metui vehementius coeptae. Haec scribit
Gregorius Turonensis eo anno gesta esste, quo mense Septembri terra contremuit. Sequenti anno, quo Hillus considatum in Oriente gel sit, Simplicius pontifex nouam Romanae ciuitatis, atque adeo etiam Italin uniuersae quietem admirans, eamq; constantem esse, ac perpetuam cupiens, Basilium urbis vicarium monuit, ut videret, ne, sie hominem exuente,propter noui pontificis lectionem, ardentibus cupiditate summae dignitatis hominibus, seditio aliqua moueretur, qua prinsens ciuitatis ocium turbaretur. itaque Basilius episcopos in basilica Uaticana opeortune a pontifice in alios usiis ecclesiae conuocatos nactus,
accedens sic dixit: Quanquam studiinostri, religionis interest, τι in epist
patus electione concordia praecipue conseruetur Ecclesiae,ne per et bonis occasionem flatus ciuitatis in dubium reuocetin, tamen admonitione beatifimi papae nostri
Simplicij, quam ante oculos semper habere desemus, hoc nobis sub Atestatione scitis esse mandatum, mi propter illum strepitum, Denerabilis misis dere mentum ,si eum de hac luce transire contigerit, non sine nostra consiliatione eiuslibet celebretur electio. Haec constitutio quanquam fortasse in praesens ciuitatis concordiae apta, tamen quia libertati Ecclesiae officere vider tur, ac nullius episcopi sitbscriptione firmata reperiretur, post a Symmacho pontifice est abrogata. Vix dum martyris templum ab Epiphanio erat perfectum, cum alterius ecesesiae paries insigni columnarum ruina cecidit . quem cum reficere euestigiis maturaret, factum est, ut opifices cum ingenti machinae templi tholo praecipitauerint. verum nemine eorum detrimentum corporis aliquod pasto, res in religionem versa,& sanctis episcopi precibus attributa est. Eodem anno Genseticus rex Africae post Romanum Imperium diminutum, & re' ligionem Catholicam laceratam vitae suae finem imposuit, Hon tim filio rege relicto. is initio regni 'magnam aequitatem, atque animmi moderationem adhibuit, ac stane se a paterna abhorrere in colenda pietate ratione ostendit. siquidem Catholicos in locis etiam a patre interdictiseouentus habere,& rogatu Zenonis Imperatoris episcopum Carthaginis Catholicu creare concesiit,qui per viginti quattuor an L L i nos
405쪽
nos nullus extiterat. Eugenius magno Catholicorum plausit est declaratus . qui deinde usqueadeo integre, ac moderate se gessit, ut ex imiam i
mam tulerit sanctitatis. Iampridem Orientalis Ecclesia nql is fatigata seditionibus quiescebat, cuin , Zenone Augusto consulatum fine collς-ga gerente, more tuo nouo misceri tumultu sc coepit,vt O identalem quoque in multos annos varijs fluctibus agitarit. quippe Acacius epi' scopus Constantinopolitanus certiorem pontificem Simplicium fecit, Petrum Mongum, qui cccletia Alexandrina a Zenone fuerat deturba tus, perfidiae Eutychianae veneno esse imbutum, idq; se certis testibus irabere compertum. Addidit etiam Timotheus Alexandriae episcopus,
eundem necis Proteri j episcopi Alexandrini decessoris sui fuiste participem. quae ubi Simplicius audi jt, quanquam pro rei magnitudine stomacho vehementer exarsit, tamen nihil ultra processit, quam ut eum .i communione repelleret, dato spatio, quo, si vellet, ad laniora consilia se referret. Epiphanius, postquam templa restituit, ut siues quQ-que ad priuatas domos resarciendas alliceret, ab Odoacre rege tribqt rum,quae in fiscum referrentur, vacationem in quinquennium peti j eamq; facile impetrauit. Odoacer autem odium aduersus Romanos ita mitigauit, ut consulem ciuitati, atque Occidenti reddiderit. is honos Basilio delatus est . quem magistratum ille proximo anno solus geoiit, qui suit a Christo nato quadringentesimus octogesimus. EO vero anno Simplicius pontifex comperto, Petrum Mongum haudquaquam erroris sit poenitentia duci , lata demum sententia condemnauit. Odoacri interim regi ab armis in Italia quiescenti leuis belli in Dalmatia gerendi eii materia praebita. Sextus agebatur annus, cum Iulius Ne pos , qui Imperium in Occidente tenuerat, in Dalmatia Odoacris prouincia quietus, atque ab omnibus popularibus procellis remotus d gebat , Odoacre non solum non aduersante, sed etiam saluti eius dili sentissime consulente. Ne vero hoc ille octo diutius frueretur, nefaria quorundam hominum improbitate perfectum est. siquidem Viator, α Ouida Comites priuatis, ut puto, odiis, ac simultatibus inflammati insidias illi secerunt, atque in villa sua quiescenti vitam eripue runt. Hanc igitur necem ut indignam, di ne in humilis quidem sor- tume homine tolerandam Odoacer acerbo usque adeo animo tulit, ut sequenti anno , in quem Placidum)Consillem declarauit,
militarem aduersiis eos manum miserit. quo facto, cum eorum Vtrumque armis oppressit, tum ultimum de Ouida supplicium silmpsit. Pelagius praesectus praetorio possessoribus Liguriae tributa coemptionum gratia duplicauit. qua de re populi anxij, ut qui grauis in Q
406쪽
onere tempore alie misimo premerentur,in capita contulerunt,ac, re agitata, Epiphanium Rauennam ad regem Odoacrem miserunt , ac per eum eiusmodi remisitonem oneris consequuti sunt. Eodem etiam
anno in Gallia viri duo insignes obiere, Egidius rex Suesionum,& Cludericus Francorum . quorum ille Syagrium, hic Clodoueum filios nuctu; est succellores. Clodouei inde illustris bello, paceq; gloria haudquaquam ipsius se Galliae finibus tenuit, verum mox uniuersam Europam latissime peragrauit. In Italia,episcopis Aemiliae ab ecclesia Mediolanenti ad Rauennatis auctoritatem ia in pridem, Ualentiniano urbis eius dignitati Liuente, traductis, Ioannes Archiepiscopus maiores iusto gerere spi ritus coeperat . itaque postero anno, qui Tracondum, &Seu rinum consillis habuit, eo vecordiae processit, ut Gregorium quendam inustum episcopum Mutinensem, vi ad se attractum, sacrare, licet sacris legibus omnibus refragantibus, aulus sit. quod ut audiit Simplicius pontifex, homo veteris disciplinae retinentisiimus, III Kalen. Iunii ad eum ita scripsit, ut ad grauem obiurgationem acerbam etiam, &iedi apostolicae conuenientem comminationem adiecerit. Deruincia G,
inqui cias, si posthaeqvidquam tale praesium eris, in aliquem seu misivum , seu
presbterum, seu diaeontim inuitum facere decreueris,ordinationes ιιιι γ auennans, aut Gm liensis ecclesia ademptum iri. ac rationem mollioris tuae sententiae
per Proiecta Forocorneliensem episcopu ei edi iussit. Per eosdem etiam dies idem multa in urbe praeclara inllituit. nam & basilicam S. Stephani protomartyris, SI S. Andreae apostoli dedicauit. & septenos presbyteros ad basilicas S. Petri,S. Pauli,&S. Laurentii cotta uir, ut Inuicem pinnistentiam, baptismumi poscentibus inierin rent . quin etiam presbyteros in basilicas quinque diuisit.vnde regiones quinque itini factae, S. Petri, S. Pauli, S. Laurentii, S. Ioannis Lateranentis, d S. Mariae maioris. Alexandriae Timotheo episcopo mortuo, Ioannes Tabennesiodes suffragio populi locum adeptus eii. quod ubi Zeno accepit , ostentus eo, quod ille iureiurando lenunquam in eius locum petiturum elle, tibi promiserat,illum sede deiecit . atque epiliolam ad Alexandrinos de componenda inter se concordia misit,quam Henoticum appellauit, Petrum Mongum restitui iubens, si hanc epitiolam cum Chalcedonensi Concolio recepisset. Joannes autem pulsus ad Simplicium Romam confugit,su idcirco exactum coiuluerens,quod Concilium Chalcedonenla defenderet . qua re commotus Simplicius, Faullo iam consille , Zenonem per litteras obiurgauit. Ille vero Ioannem non ob eam causiam, quam praese ferebat, sed quia fidem sibi datam violauerat, loco motum respondit . atque inde sexto Nonas Martias , pontificatu pro dignitu
407쪽
te gello, vita cessit. Cui Felix tertius eis substitutus. Iampridem Theodomito Ostrogotthorum regi mortuo filius Theodoricus Amalus successerat. Iuvenem summa virtute, magnisi opibus ad res in lilyrico novandas in liructum adeptus Zeno , ad amicitiam suam alliciendum est arbitratus. itaque ad se venire Constantinopolim Ius sum omni genere honoris excoluit. nam oc inter proceres siti Palati j rettulit, & magistrum praesentis militiae secit, & filium adoptatum insimper flama equestri aenea ante Palatium posita decorauit. quin etiam Ripensi Dacia, Moesiael parte donatum in pollerum annum consillem dei ignauit. Itaque Theodoricus proximo anno consillatum Constantinopoli cum Venantio iniit,pacemq; colere cum Romanis ini ignibus Ornatus beneficiis, honoribusq; instituit. Seditione inde in Orientali ecclesia saeuientem grauiore tumultu Acacius episcopus Constantinopolitanus incendit,defectione ob leui ratem a Catholicis inita, ac Petro Mongo in communionem recepto. Qua de re Felix pontifex a Ioanne Tabennesi de admonitus rem haud sibi contemnendam ex illimauit, ac protinus, Concilio in Vaticanam basilicam conuocato, Petrum, Acacium 'l,
tanquam eiusdem criminis reos, piorum communione remouit . quae
res inde permultos annos materiam seditionum prope inexpiabilium, aluit. Per eosdem dies Ecclesia Catholica alterum etiam, & quidem atrocius ab Honorico in Africa rege accepit vulnus. Is, pristina comitate
deposita, acrem demum hostem se Catholicis prodidit. liquidem die
Alcensionis Edictum atrocissimum Eugenio Carthaginis episcopo lingendum in media ecclesia dedit: Honoricus rex Vandalorum, i, Alanorum initur is episeopis homo auis. Non semel e vias constat esse prohibitum, min Sortibus Vandalorum sacerdotes mestri conuentus celebrarent ; ne sit seditioni animas subuerterent fori anas. uam rem spernenses plurimi nunc=unt reperii contra interdictum lsas in Sortibus mandatorum facere,asserentes se integro regulam In istia is , ac merae fit tenere. Et quia in prouinciys a Deo nobis concessi scandalum e se nolumus, ideo Dei prouidentia cum consensu sanctorum episeoportinostrorum hoc nossiatui se cognscite, it ad Kal. Februarias primas, omni omissa
formidinu excusatione,omnes Larthagini conueniatis,ut de ratione fidei cum nostris
episcopis decertetis. a dem homousianorum, quam defenditis, diuersis scripturii
proprie confirmetis. quo possit agnosti, num integram fidem teneatis. Huius autemediat, tenorem uniuersis coepiscopis tuis per uniuersam Africam constitiuis direx, mus. Datum XLII l. Iunias, anno septimo Honorici. Hoc edicto recitato, omnium, qui aderant , Catholicorum animos si ibito pauor ingens Olmpressit, magnum aut vitae, aut religioni sitae discrimen imminere videntium. Ex quo mox recreatus Eugenius intulit, hoc idem transimarinis item
408쪽
item episcopis,qui secum una religione, ac communione deuincti essent, oportere indici. Cui ille respondit, si uniuersum mihi terrarum orbem subieceris,lum demum explebo, quod postulasti. Vbi vero Kalendae F bruariae venere,quae, consule Symmacho in Oriente fuere, Catholici ex regis edicto in lociim ab Arrianis constitutum disputationis gratia coierunt . pro Arrianis principem se gerebat Cyrillus, qui se ultro Patriarcha vocabat. Eo vero criminante, Catholicos superbe illud sibi nominis asciuisse,Catholici percontati sunt, cur ipse Patriarchae titulum usurpuret 'Tumultu autem orto,iussi sunt omnes, qui aderansi Catholici centenis fulligationibus caedi, Eusebio incassum in lignein sibi fieri imuriam
exclamante. Cum autem Cyrillus i ogatus, ut referret, se Latine sciren gasset, Catholici tabulas de fide sua scriptas ediderunt. quibus Arriani, clamore sublato praebere aures noluerunt. ac regi Concilium limpitu a Catholicis interpellatum renunciarunt. Ob id Honoricus ira inccensiis, omnes uno die Catholicorum ecclesias claudi iussit, atque omnia bona episcoporum Catholicorum suis donauit,de omnibus eos urbibus expulit,ac sacra ministrare prohibuit. ac demum VI Kal. Martias haec uniuersa, nouo edicto proposito,sanxit. Inde cunctos vel tibiis exutos,ac nindos frustra extra urbem auxilium, ac misericordiam implorantes sessoribus in equos impositis obterendos obiecit. ex quibus,qui incolumes euaserunt, in unam aedem coactis ita se salutem daturum ostendit, si fidem Arrianam sit stepissent . quod illi insigni constantiae, fideiq; exemplo repudiarunt. Poenae inde,mulctaeq; acerbissimae ceteris omnium Ordinum nominibus irrogatae,qui intra Kalen Iunias Arrianam religionem non asiluissent . quo pacto infinita hominum multitudo, dinu sis per Africa tortoribus, aut fultibus, aut suspendio,aut ferro,aut igne necati sunt.
praecipue autem conuertere oculos nobiles matronae nudatae, atque,imi pectante populo,tortae. virici; nonnulli, quorum alios cernere erat sne manibus,alios sine pedibus,quosdam oculis erutis, quo dam linguis euulss, partim naribus, auribusq; desectis, partim spatulis nimio suspendio vulsis, caput, quod eminere solebat, in medio scapularum habere demersum, dum in altis aedibus suspendio cruciati, agitatis funibus, per aerem errantes inanem penderent. ex quibus nonnulli,disruptis senibus, ex illa
altitudine proci sentes,aut cerebrum cum oculis afflixerunt, aut confractis ossibus vel subito, vel post paullulum expirarunt. Singulorum nomina apud Uictorein extant descripta. Eorum aliquot se vidisse Constantinopoli refert Procopius post recisas linguas pristino eloquio restitutos. Nec multis poli diebus Honoricus,du recisiis acerbitatem odi j sui inaudita aduersiis Catholicos crudelitate instaminat, vermibus statens, misere L L 4 vitam
409쪽
48 cho 4 De Occidentali imperio
vitam amisit,ac minum Gundam undo Genionis si atris filio tradidit, qui,teile Procopio, Catholicos asperioribus porro veram si appliciis an-1ittit . . Eo anno Clodo uetas rex Francorum ad dignitatem suam pertinere arbitratus, ut imperium a maioribus in Gallia paxinin ampli licaret, primum Romanos sibi appetendos duxit . quibus cimotis, haud magni fore momenti piutauit, Gotthos,& Burginidiones, cetς l, qui Galliam inuaserant, ea turbMe. Itaque,Clinatim , S Ragnachario Propinquis suis Francorum regulis ad belli societatem allectis, deluersus Suagrium Minan in oppido Suessione sedentem mouit,ae, ire po ad coni erendam imanum delimato, ipsum presio prouocauit. Syagrius baud quaquam tanta in se ruento mole perterritus, ultro cuna sius in aciem ttodiat,&,collatis cum eo signis, tot tissime iniucauit. adcxtremum,cum ollis impetum si istinere non pollet, in fugam actus Tolosa in ad Alancum Gotthorum regem, qui paullo ante Euricoliatri succellerat, ut ab
eo seruaretur,se contulit. Quo cognito Clodoticus integrae victoriar cupidus, legatis propere missis, Alarico denuciauit ut tibi Syagitii traderet ;ni Wareret, acina te illaturia ostendit. ob id Alaricus arm Mi regis iracundia veritus, Syagrium dedidit. que Clodoueus ad capitales lipplicium abi trahi iussit,ac Suesitone,ceterisq; eius oppidis in fide acceptis, regni sintsusque ad Ligerim prolatauit. Eo in bello multari: cclcliae Leda a Fracis sopulatione direptae sunt. primipue episcopo cuida vi cem miriscae magnitudinis ac pulchritudinis cubi et scpuis ecci ci in tari ostianautis ereptus et t. quod damnum ille grauiter ferens . nuncicidnisio , vi uin a Clodoueo repetui. Cl Moueus, nuncio se subsequi lilia Suessionem adii Atque,expolitae in medio praeda, petiit imi lumus, ut illium libruiceum extra sortem eoucnderenta cum celeii & urceum Scaura omnia ςnis arbitati, iurissulse re undissent, viiiii praefractiorem macipraeditus ι sicutam illum impacta dixit: Atqui tu nihil hinc a raptu ,, qiloditia non dederit. qua re Commotu&re , iram Limen contuluK linque viii Quein in remi Usaliud resei uauit. Eo in bello GiμMicu, as acipitia proelia se sum e cians,dubium se in acie sine certamine misit. Atque hic quidem sab Romanorum Imperii fuit in Gallia, quana .ssinunte i modest populo Issae clara labi j primum, deinde C Caelibrisivi ria ui 1 ores uena, litro
ne inq; redegerat. Interitia Felix ponti x certior lactua, Acacium damnatum relimri cupere,antiit immicobuentum adtribuit, atque epita os duos Uitalem,& Misenum legatos in Greciani desti iuuites s mandatis, ut,nili Acacium, & Petrum a malis consiliis recepisse , se coperissent, nouo in eos iudicio animaduerterunt. Hi,Caecina,& Longo consulibus, Zenonis ivllii in itinere comprehenti litteris interceptis in dii stodiam da
410쪽
t sunt. dimissi in te cum Heracleam peruenissent, caussam tentati pecunia prodiderunt. Itaque Cyrillus monasterij Insomnium praeses litteris ad felicem scriptis nimia eorum tarditatem, ac segnitie accusauit. Q*buslectis,Felix ad legatos mist,praecipiens, ne quid prius agerent, quam cum Cyrillo loquuti essent. Zenonem vero de obseruatione Chalcedonensis Concili j,5c persequutione Catholicorum ab Honorico in Africa renouata edocuit. Legati ubi Constantinopolim peruenerunt, cum multis aliis in rebus ab ossicio decesserunt, tum in primis,se praesentibus, Petri nomen ex tabulis Dipt his recitari more Ecclesiae permiserunt,&communionem cum Acacio inierunt. Ob eam rem Zeno colle'o an mo Felici responden Petrum accurata oratione desendit, illum idcirco ecclesiae restitutum, quod iureiurando affirmastet , se a Nicaenis decretis non discessarum. Acacius vero non ipse solum Petrum in communi nem admisit,verum etiam alii ut idem facerent,auctor fuit. Legatis inde Romam re insecta reuersiis, Felix de rebus Ac cij litteris monachoruedoctus iterum episeopos aduocauit,&,cum legatos accepisse pecuniam
comperisset, ex omnium sententia communione summouit . ex quibus
Misenus peccatum seum diseria consessus, spatium poposcit ad probrusuum poenitentia expiandum. id eodem etiam conuentu Petrus,ic Acacius iterum condemnati. litterael ad Acacium de Misem, & Vitalis, S ipsius cum Petro condemnatione sinu missae ,criminibus eius aduersus Ecclesiam enarratis. ex quo exasperatus uterque,ille Chalcedonesi Concilio infestior eualit,hic veris eo vecordiae procesiit, ut ipsius etiam Fel, cis,Romani pontificis,ex Dipt his nomen exemeriti. Quae dum aguntur , opportune ad minuendam seditionem uterque eorum ex hac vita
migrauit. itaque Acacio Flauitas, Athanesius Petro cis subrogatus quorum Flauitas, cum fallaces item, atque incertae fidei litteras ad Felicem misisset,& ipse post tres menses extinctus est. Seuerino inde Boetio comsule, Euphemius in eius locum subiectus, infausto decessorum exemplo deterritus,ut sacerdotium iniit, manibus sitis Petri nomen ex Diptychis iiiistulit c pro eo Felicem reposuit. & recepto more synodicam ad pontificem milit . itaque a Felice,tanquam orthodoxus,acceptus est ille quidem,Verum in communionem episcoporum non admistus, quod Ac cii, S: Flauitae nomina in Diptychis reliquisset . quae res atrociores inde seditionum stuctus excivit, quod Eccleua Occidentalis Orientalem in communionem recipere nollet,nisi Petrum, & Acacium, licet iam vita functos,damnasset,atque eorum nomina ex Distychis deleuisset. S quuntur hanc tranquillitate rerum anni multiplici bello insignes.Odoacer cum nulla armorum materiam domi haberet,iterum rei foris geren-