Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3 6 De Occidentali imperio.

oppidum nactus VIII Idus Februarias ad proelium sic adduxit, ut non

solum exercitum profligatit, sed regem etiam congressiam acie interemerit. Qua victoria elatus magnificos inde adeo spiritiis 1 impsit, ut Seu rum etiam ipsium dontemnere coeperit. Hilarius pontifex in ipsam EGesesiam detessorum suorum exemplo fulciendam. , atque Ornandam imtentus,quod Leo perficere aut temporis, aut rerum angustus impeditus non potuit,ipse cumularisiime praestitit. Nam lacris basilicis pretiosa ornamenta a Genserim, urbe capta,detracta ex aere, auro, atque argento,

quod ad usum,& decus necessariu esset, in toto suo pontificatu restituit. atque Oratoria multa,pluresq; basilicarum Confessiones laminis argenteis 1irauit. int ea re prioris seculi magnificentiam superauit. adeo breui Roma,dato paullis per ad respirandu spatio,ex tenebris captiuitatis, depraedationis,pristinae fortunae apparatu magna ex parte recepto, enitalit. Insignis inde annus, Hermenerim,& Basilisco costilibus, fuit Constantinopolitanς urbis incendio, ac Seueri Imperatoris excessu. Euagrius ignem hoc modo conflatum scribit. Daemon quidam mulieris pannosae, ac stipem corrogantis speciem gerens, ea hora, qua lychni accendi solent, lucernam in forum detulit,quasi aliquod sidiamentum empturus,ac,relicta ibi lucem discessit.Flamnis inde lucerne stuppa erumpens,horribile fudit incendium, quo aedificia circunforanea subito correpta flagrarunt. inde, proximis comprehensis aedibus, passim ad via uersam urbem ea calamitas serpsit. in quo desperata salususqueadeo laborauit, ut Aspar Patricius aquam ad id res linguendum humeris suis attulerit, & iiugulis opem ferentibus nummos aureospro mercede prinmiserit. Quattriduo urbem flamma depula est .in primis curia arsit, quo senatus conuenire solebat, ic Nuna phaeum, in quo qui propriis aedibus carebant, sponsalia celebrabant. regia, templaq; urbis celeberrima, ac nobilium aedes magnificentissimae multae item incensae. Seu rus autem Imperator XVIII Kalen. Septembris eis mortuus, seu veneno occulte Ricimeris scelere mimitiato, siue, quod Sidomus prodidit, morbo. Hilarius pontifex seditionibus, quae propter assiduas lameses mouebantur , offensus, XVI Kalen Decembris conventum episcoporum Galliae, atque Italiae in basilica S. Mariae habuit. in6; eo haere- fidis omnes, quibus fides conuellebatur, ita primisq; ipsam a thuc furentem Eutvchianam damnauit. ac Concilium Chalcedonense nouo Concilio confirmauit, ac multa praeterea ad mores clericorum pertinentia sanxit . quae qui cognoscere 1tudeat, ex ipso, quod adhuc extat, Concilio hauriat. La

382쪽

Liber Quartusdecimus. i':

IN TERREGNUM.

S g v a R I Imperatoris mortem magno dolore Italia tulit. nam licet iniustii principis creatum sciebat, tamen cum domestica Imperii laude capiebatur, quod ille domo Lucanus erat, tum remp. praesenti indigete Augulli praesidio sentiebat. quod Gensericus oram Italiae assiduis vetare latrociniis non desiliebat. neque solus Ricimer aduetitis fugitiuum hostem,& manum conserere detrectantem satis valebat. quod Sidonius his verbis expresii Imperν fortuna rotas hine Vandalus hostis . . Hrget, di in nostrum monerosa clain quoiamis

Praeterea inussim Ricimer, luem public ara Restriciunt, proprιosolus vis Marte repellit ἰPιratam per rura vagum, qui praeba mirans

Hectorem fugit ιuus agit. Et quidem Genseticus post Romam captam classem,ut significauimus, quotannis eduxit,ac modo in Italiam, modo in Siciliam urbibus maritimi; partim diripiendis , partim etiam diruendis cutium intendit. Inde ad Orientis conuersus Imperium Illyricum omne, huici adiacentes insulas cum tota Graecia incursavit. ad Italiam inde, siciliami reuerius, siquid reliqui erat,abrasit,atque ipsam etia,&Sardinia,& Maioricam,ac

Minoricam occupauit. adeo vero temere in obuios quosque rapi solitus fuit, ut, cum ἡ Carthaginis portu, velis passis,silueret, rogatus a nam clero quorsum iter dirigeret, respondere solitus fuerit. Quo Deus imp terit . Hac igitur de caussa senatus Seueri mortem, qui acriter ei restiterat, animo iniquo accepit. ac propterea Leonem Imperatorem primo quoque tempore de illius obitu docuit. ipsumi, ut Occidenti Imper torem disiicillimis eius in rebus daret,orauit. ni princeps Maioriani similis flammae rerum praeesset,breui nomen Imperii Romani in Occidente ad nihilum recasurum. Res explicatu difficilis diu Leonis animum to sit. Itaque proximum annum totum ipse tertium consili in hac deliberatione incerta conlilia voluendo consumpsit. Interim Ricimer & latrociniis Vandalorum occurrit,& totam rem p. pro suo arbitrio administrauit. Erat tum apud Leonem Anthemius Procopi j filius, Anthemij, qui

cum Stilichone consul fuerat,nepos, ac modo Marciani Augusti gener. Hic utriusque militiae magister, de Patricius bellu cu Hunnis haud inco-mode gesserat.& opibus tu longe ceteris excellebat,& fiammo apud Lemne in honore erat, quamobre dignum eu iudicauit, cui vel virtutis, vel

generis

383쪽

3 8 De Occidentali Imperio.

generis gratia dignitatem imperi j occidentalis deserret. ac postero anno, Pus eo,& Ioanne consulibus, ipsum ex Patricio Caesarem designauit, ac protinus in Italiam ire ad Augustalia insignia capienda praecepit.

ANTHEMIUS AUGUSTUS.

ITA Qv E pridie Idus Aprilis Anthemius ad urbem Romam progressus,tertio ab ea lapide ab occurrente exercitu excipitur. atque Imperator omnium consensione leuatus Augusti nomine decoratur. unde in Panegyrico eius dixit Sidonius: i

Exuperas Auguste Leo. Nam regna superstat Qui regnare iubet. mebus restublica mectra Nunc erit una magis, quae sic e aeta duorum . Quibus actis,ad stabiliendum Imperis statum,& proprias confirmandas opes ex Leonis auctoritate Ricimeris gratiam sibi vinculo affinitatis a strinxit . ac filiam ei in matrimonium collocauit. Nuptiae Romae permultos dies eximia ludorum pompa,ac stan ma populi laetitia celebratae. eoq; primum tempore poli tot publicorum malorum tenebras pristina splendoris, ac dignitatis lucem intueri Romana sibi ciuitas visa est. His nuptiis Sidonius Arvernorum legatus forte intersuit, ut ipse in epistola ad Herentum scribit: interuent,inquit, pitys Patricj Ricimeris,cui silia Perennis Augurii in hyem publica securitatis copulabatur. Igitur hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, is per omnia theatra, macellae toria ora,templa, g mnasia thalassio Fescenninus explicabatur. atque etiam num e contrario studias lent, negocia quiescunt, iudicia conticefiunt, disseruntur legationes,macat ambitus, ins in ter curribtates histrionum totus iationum seriarum flatus peregrinatur. Ic alibi . Pos nuptias Patricii Ricimeris, HesIpos Imper' miri lue opes Gentilatas lamdem reditum est in publicam ferietatem, grue rebus actitanius ianuam , campumi patefecit. Marciano item Anthemij filio Leo August is Leontiam filiam connubio copulavit. Itaque tantis propterea septus opibus Imperator Anthemius fuit, quantis haud scio, an quisquam alius nuper ad Imperi j tractationem accesserat, nimirum ultimus Occidentalium principum, in quo roboris, ac lacertorum aliquid fuit. Cum tanto igitur amoris, ac concordiae vinculo res utriusque imperii tenerentur, Leo Imperator immanem IGenserici in Oriente, atque Occidente depraedandi licentiam haud ultra serendam ratus, lium ei internecivum indixit. atque ea de caussa classem mille centum tredecim nauium ex Graecia uniuersa contraxit,quibus totum consternere mare potuit, atque exercitum centum millium

384쪽

Liber Quartusdecimus. 379

millium hominum comparauit,atque in milites, & remiges si amplus ingentes impendit. & summae reruBasilisco Uerinae uxoris suae fratre prae posito, Anthemio Imperatori mandauit, ut ex Italia necessaria omniaministraret. Quo apparatu audito Gensericus exterritus ad Olybrium senatorem potentissimum sese contulit,&, si partes tueri suas vellet,se illi Placidiam pridem desponsam redditurum, atque Occidentis Imperium

paraturum spopondit . atque inde annuentis eius potentia fretus grandiores spiritus gerere,& insolentius se iactare perrexit. Eodem anno Rauennς terraemotu grauissime laboratum. Romae Hilarius pontifex,ω Theodoricus in Gallia rex mortui. illi Simplicius Tiburtinus, huic stater Euricus successit. Postero Anthemius Augultus secitdum conlii latum sine collega intuit. quem Sidonius a Paulo viro prae chorio rogatus, Vrgratiam legationi suae conciliaret, nobili,de quo saepe diximus, panegyrico celebrauit. Ceterum Leonis iussu duces Marcellinus, Heraclius, de Balitiscus bellum Genserico facere institerunt'. Marcellinus in Dalmatia

quondam Aetium, cui iunctus amicitia erat, audiens interemptum, ad Valentinianum accedere vetatus, ranras opes in ea prouincia sibi quaesis uerat, ut nemo ei resistere posset. Itaque virtute eius allectris, atque pintentia Leo territus hominem omnibus'modis sibi conciliauit, atque in Sardiniam, ut eam Vandalorum imperio eximeret, misit. quod ille in eam profectus egregie prei itit Heracli autem a Basilisco in Aseicam cum parte classis praemissus apud Tripolim cum Vandalis acie congres-lis bene pugnauit,ac Tripolim ipsam recepit. inde, da inissis nauibus te

ra, cum exercitu Carthaginem uersus ire contendit. Neque ira 'multomii Basilistus totam classem ad paruum oppidum CCLXXX stadiis a

Carthagine remotum applacuit, ubi Mercurii templum antiquitus suit. ac tantum Genserico trepidationis incussit, visi Carthaginem euelli sicu errexistet,ipsam line cunctatione in poteitatem sue fit adducturus,Vandalosq; seruitute ressurus. Gesericus, i quam Sarcuniaia Tripolim' receptas audiuit, timuis ingentem Basilisci classem littoribus inductam uicanis cognouit,tum demum Leonis Imperatoris formidare opes uam ibi uit. mox Basilisci siue ignauia, siue tarditate, siue improbitate erectus Omnes,quas potuit,naues armauit,atque alias militibus impleuit,alias in ip iem vacuas produxit,ut prope conssilentes munitiones,atquemifretimenta necessaria mini lirarent. ac simul legatos ad Basiliscum misit, ro garum, per dies quinque proelium prorogaret, ut interim consilium expediret , cedere ne Imperitori,an repugnare deberet. id , praebita, ut fa ma fini pecunia, impetrauit Ubi vero sextus dies destinatus illuxit,copiae pugna facta, in aciem prodiit, ac,conserto proelio, sertiter dimicares in

1tituit.

385쪽

38o De Occidentali imperio.

stituit. Tum vero implo certaminis ardore Basiliscus primus cum printoria naui se dedit in fugam. quo facto, suorum animos, licet pugnandi auidos, ita debilitauit, ut lutim exemplo eius pugnam intermitterem de fuga cogitare incoeperint. Quibus rebus animaduersis Gesericus, eo ferocius in holus inuectus, plerosque aut captiuos. fecit, aut occidione Occidit. praeda nauium, hominumq;, atque instrumentorum ingens parra. Marcellinus etiam e Sardinia in Sicitiam transgressus, ibi a Vandalis eii oppressus. Ita res utrobique bene milia mirum in modum Genserici animum paullo ante ex Romano nauium apparatu prope portentoso abi ctum excitauerunt, atque ad maximum quodque audendum facinus accenderunt . Eodem anno magnum inter Gotthos prodigium eii notatum. quippe Tolosis in inedia urbe sanguis e terra repente ira prorupit, ut integro die cum incredibili omnium stupore manarit. Postero vero,

Marciano Anthemij Augusti filio, & Zenone, qui post Imperiu tenuit,

consulatum gerentibus,Ostrogotthi reges munerum Ro. haud satis habentes,suam in vicinas gentes libidinem conuertere, ac Salagas in media sitos Pannonia invasere. quibus Dinetio Attilae filius cum expedita Hunorum manu occurrit,atque ad Bassianam progressus,agros estusa populatione diripuit. Qua re cognita, Ostrogotthi. atagis omissis,m illum ictanto impetu rettulerui, ut, fuso exercitu, interfecerint,ac recisiam caput Constantinopolim miserint . ab illo die Gotthorum arma Hunni exhorruerunt . Eo anno Romae insigne maiestatis iudicium de Aruando persectum est. is, sui inquit Sidonius, praefectura primam gesterat cum magna popularitate, secundam vero cum maxima popularione. Onere inde alieni is oppressus,metu creditorum successuros sibi optimates aemulabatur, omnium colloquia deridebat, consilia explorabat, officia contemnebat. donec odio publico sagrans, & prius cinctus custodia, quam potetΙate discinctus, capi ab Imperatore,& Romam duci uti iussus. quo ubi peruenit,apud Fl. Asellium hospitem,Comitem sacrarum largitionum in Capitolio custodiendus est datus. Interea legari prouinciae Guliae Tonantius Ferreolus praefectorius Afranij Syagrij contulis e filia nepos, Thaumailus,& Petronius, mines summe prudentiae atque eloquentiae opinionem habentes iatque Arvernorum primores Aman dum publico nonum accusaturi sequuntur. hi inter cetera, quae sibi prouinciales agenda nandauerant . interceptam epistolam deserebant, qua Amandi scriba exceptus dominum dictisse profitebatur. haec ad regem Gotthorum epistora mittebatur picem cum Leone Imperatore dissita dens, Britannos super Ligerim sitos oppugnari oportero demonstrans, cum Burgundionibus iure gentium Gallias diuidi debere confirmans, diti si adhuc

386쪽

i Liber Quartusdecimus. I

ad huc ferme modum plurima insana complectens, quae iram regi fermes, miti pudorem accenderent. Hanc epistolam ad laesae maiestatis crimen pertinere iurisconsulti dixerunt. Hoc ei intendi periculum Aruandus ab Sidonio, Auxanioq; admonitus respondit, se conseientia sua munitum vix aduocatos in repetundarum defendendo crimine Umissuri, Interim reus aream Capitolinam albatus percurrebat, ac fictis salutationibus,atque occurrentium adulationibus ludebat, ac serica, gemmas,&pretiosa quaeque inuolucra,quali mercaturus,explicari iubebat. de inter

agendum praecipue de legibus, temporibus, senatu, & principe querebatur. Post paucos dies se iratus in tractatorium frequens couenit. Eo reus,

accusatotest citati iiitromittuntur. ac suis quisque locis pro dignitate sedere iubentur. cum patres consurrexissimi, legati post prouinciale mandatum epistolam protulerunt. quae cum sensi in recitaretur, Aruandus vltro se dictasse imminentis periculi ignarus asseruit . idq; bis, teri post repetita consessione rogatus respondit. Itaque itatim a iudicibus, atque ab accusatoribus acclamatur, reum eum t sh matellatis teneri. Quo consensu pe specto, Amandus exanimatus expalluit, sero intelligens, posse reum maiestatis etiam pronunciari eum, qui non affectasset habitum purpuratorum. Subito igitur iure geminae praefectiarae, quam per quinquennium repetitis fascibus gesserat,spoliatus, te plebeiae familiae reddi.

tus publico carceri adiudicatus est. Inde iudicio comperendinato capitem ut latus in insulam eliconteruis, ubi usque ad inimicorum dolorem deformatus ex senatusconsulto Tiberiano triginta dierum vitam post sententiam traxit,uncum,&gemonias,& laqueum carnificis in horas expectans. Haec de iudicio Arvandi scripsit Sidonius, quod in hunc annum factum prodidit Cassiodorus. Narrat idem alio loco, duos hoc tempore in urbe Romana viros poli principem in toga praecipue floruisse, Gennadium Avienum,& Caecinam Basilium, quorum Avienus ad consulatum fer citate, Basilius virm te peruenerat. Utrumque, si sorte domo exibant,ingens clientum caterua stipabat. sed Avienus in filiis, generis, fratribus,atque nepotibus prouehendis occupabatur, Bassilii benignitas tota in alienis promouendis,atque ornandis explicabatur. & si utrumque

coluisses, facilius ab Avieno familiaritatem,a Basilio facilius beneficium consequutus fisisses. Eodem anno,qui octauus erat,postquam Egidius pro Cnitderico inter Francos regnabat, Vindomatus a Childerico quondam in Gallia ad reconciliandos sibi Fraconim animos conlii tutus, nuncios ad Childericum cum nummi parte misit, atque, ut bono animo regnum repeteret,signo inter se composito docuit . quo accepto, ille ga

dio stelliens in Gai liam se recepit,ac benigne a Francis Egidium iam p ros s

387쪽

38 De Occidentali Imperio.

rosiis acceptus regno illum eorum usus auxilio deturbauit. atque inde prospere multos annos illud obtinuit. Quadringentesimo inde septuagesimo a Chrillo nato anno,Seuero, & Iordane cosulibus, Romanus Patricius,cum actaatae tyrannidis esset compertus, pariter cum Arvando capitali supplicio ab Anthemio est affectus. Euricus autem, rex GO thorum coniurationem Arvandi patefactam conspiciens, quod occulte assequi non potuit,palam sibi aggrediendum putauit, ac finium prolatandorum caussa more patrio exercitum in agrum Romanorum induxit . Quare percepta, Anthemius,licet Ecdicium Comitem Auiti quondam Imperatoris filium,egregie impetum eius sciret si illinere, tame Riothimum regem Britannorum, qui etiam Brittones super Ligerim siti dicuntur, quos Aruandus Eurico adoriendos suaserat, auxilio accersivit. eumq; cum XII millibus hominum mari venientem in oppidum Bituri cum accepit. Euricus autem ante eum sibi inuadendum,quam cum Romanis copiis iungeretur, existimans, castra aduersias Bituricum promouit,atque in aciem tractum primo certamine stiperauit. Ex quo Riothimus maiore siuorum parte desiderata cum paucis fugiens,ad Burgundiones Romanis foederatos se cotulit. Gregorius auctor G, Britannos Biturico a Gotthis expulsos esse, multis apud Dolentem vi ha occisis. Inde data opera ab Anthemio est,ut Euricus finibus suis contentus pristinum

foedus, veteremi pacem seruaret. Hunium undus rex Sueuorum,traiecto Danubio,magnum pecoris numerum ex Pannonia Ostrogotthorulauertit, atque populabundus in Dalmatiam usque processit. unde se recipiens i rege Theodomiro ad lacum Pelsodis captus, & post pace data dimissius est. Et hoc anno Gensericus classem auuersus Basiliscum in Sicilia itationem habentem eduxit. cui Basiliscus decoris amissi recuperandi auidus alacri sese animo obtulit, ac tanta mole, proelio commisto,pugnauit,ut Gensericum victum Carthagine se praecipiti fuga referre coegerit. Leone inde Augusto quartum, & Probiano consitatibus,v tamque Imperium ut intestinis,lic periculosis seditionibus laborauit. In Oriente Aspar Patricius Leoni Augusto insidias moliens, filio suo Ardaburio C*sare declarato, non dubia affectatae Uxannidis exhibuit argumenta. cuius rei certior Leo factus statim victorem e Sicilia reuocauit exercitu, atque Asparent cum filio utroque adortus, omnes in potestatem adduxit,ac supplicio capitali pro rei atrocitate multauit. illud in primis veritus,ne si superstites sibi fuissent,despecta Leonis nepotis siui,quem Caesarem deitinauerat, pueritia,Imperij sibi fastigium vindicarent. Haec in O- Occidentalis autem pestis auctor suit Patricius Ricimer, qui,

mente.

alter in Italia Aspar, Anthemiu, posthabito affinitatis vinculo, primum despicarui l

388쪽

Liber Quartusdecimus 383

despicatui habere,polietia iniuriis aliquot non erubuit onerare. Itaque accensis inter eos simultatibus, quas etiam utriusque familiares de industria irritarunt, res ad prauam tendere certaminis contentionem videbatur . quae si co tracta esset,nemo erat, quin deteriore conditione Anthemium pugnaturum putare atque ea res maximam Italiae allatura perii, ciem esset .PHunni mundus rex accepti beneficii immemor, gentem Scyrorum,quae super Danubium conficiebat,ad alma solicitauit, atque, irruptione in Pannoniam facta, Valamirum regem Oilrogotthorum occurrentem, commissio proelio, strauit. Quo detrimento accepto, Gotthi- accensi bellum collectis viribus instaurarunt, ac Scyrorum gentem Omnem praeter eos, qui ex acie fuga dilapsi sunt, conciderunt. Quorum exitium metuentes Hunni mundus,& Alaricus, Sueuorum reges,accitis Sarmatarum auxiliis,aduersius Gotthos mouerunt, ac collectis Scyrorum

relliquiis, & Gepidarum, Rugorumq; fulti praesidiis castra ad Bolliam

amnem Pannoniae locauerunt. Contra quos Theodo rus, & Vinde- mirus reges profecti summo proelio conflixerunt, tantamq; ibagem eorum ediderunt, ut campus sanguine manauerit, dc arma, ac cadauera ag- gella collis altitudinem plus,quam aecem millium, adaequarint. Ita V lamino occiso egregia eli victoria parentatu. Eodem anno Aruerni Seronatum Gotthis prouincias Romanorum prodentem accusarunt. quo iacto, Sidonius Ecdicium Comitem,ciuem tuum,summa auctoritate ubrum auxilio aduocauit. Exultat Ouin,inquit, Seronatus Gotthis, insultat δω-1us , illudit praestetis, colludit numerari', leges Theodosianas calcat, Theodoricianas proponit, eteres culpas, noua tributa perquirit. te expectat palpitantium ciuium extrema libertas. quidquid sperandum, quidquid desterandum est, eri te medio placet. si nulla a rep. πιres, nulla praesidia , si nullae, quantum rumor ea, Anthem3 principis opes, staturi, te auctore,nobilitas seu patriam dimi tere, seu capillos. Damnatum autem suisse idem significauit ad Graecum episcopum scribens: Aruerni amore resp. Serenatum barbaris prouincias propinantem non timuere legibus tradere,que conui Elum deinceps'res'. mis praesumpsis occidere . Constantinopoli Gennadio episcopo ex humanis rebus exempto Acacius subrogatur. cuius inconstans in tuenda fide Catholica ratio post Ecclesiae statum vehementissime perturbauit. Festo inde, & Marciano consulibus,cum flagrantibus Anthemii,de Ricimeris inter se odiis suspensis omnes animis, quis tandem futurus esset suscepti certaminis exitus,expectarent, Ricimer Mediolani positus multorum pacem suadentium precibus fatigatus, denique se paratum essead reconciliandam cum secero concordiam di Hi, si quis esset, qui tantae ad eum legationis onus sesciperet. cui omnes uno ore responderunt: Non deerit,qui legationem

389쪽

384 De Occidentali Imperio.

tionem hanc si ibeat .iadest enim Epiphanius, Ticinensis episcopus hic

modo Crispino successerat . in vir ore venerando, moribus suavis linis,& eximia perstiadendi facultate instructus. Tum Ricimer, Iampridem hunc virum, ab omnibus audio commendari. ite igitur, & rogate issu,

ut hanc legationem suscipiat. Illi Ticinum prosecti ,Epiphanio Ricim

ris voluntatem expromunt, quibus ille respondit: Quanuis tantae rei nocessitas probatisiamae personae pondus requirat,atque ego ad id muneris parum idoneus lim , t udium tamen, quod debeo patriae, non negabo. atque, his dictis,ad Ricimerem perrexit, oc, mandatis acceptis, Romamitet intendit. Ubi vero Anthemius audiit, legatum ad se a Ricimere venire singularis eloquentiae hominem, dixit: Qui alios lacesiit iniuriis, disertos ad supplicandum homines mittit. introducite tamen antistite, qui,si facilia pollulabit, morem geram, si dissicilia, cum excusatione dumittam . vereor tamen,ne Ricimer nihil a me impetret,quod scio, illum nimis in petendo procacem esse. In conspectum inde progressus princi pis Epiphanius sic disseruit. Diuino consilio factum est, vita remp. teneat , qui per Catholicam fidem Deum omnis pietatis auctorem agnoscit, per quem bellicus furor pacis armis instingitur,& quod a fortitudine non potest, a concordia superatur. Sic Dauidem illustriorem reddidit certa clementiae opinio, quam prompta animi ad vindicandum propensio . & optimi reges si applicantibus indulgere diuino oraculo sunt edocti . nam diuinum imperium exprimit, qui dominatum situm pietate extollit. Hoc igitur iudicio Ricimer Patricius ad te orandum me misit, haud dubia spe fietus, Romanum pacem Dei munus daturum, quam pollulet barbarus. erit enim egregius triumphus, si sine sanguine viceris.quanquam nescio quae species sortitudinis illustrior possit esse, quam iracundiam temperare,de sortissimi Getae pudorem beneficiis onerare . vehementius enim afficietur,si pollulata obtinuerit, quam ha nus puduit, in supplicauit. Tum Anthemius: Inexplicabilis profecto nobis erga Ricimere caussa doloris est neque enim quidquam eximiis eubeneficiis ornado prosecimus.quem etiam, quod non sines immo & regni,& sanguinis noliri pudore dicendum est,) in familiae itemma asculimus quis enim superiorum hoc fecit Imperatorum, ut inter munera, quae pellito Getae tribueret, pro quiete communi filiam collocaret3J n sciuimus parcere sanguini nostro,dum seruimus alieno.Neque vero hoc formidini nostrae quisquam ascribat . neque enim nostram vicem solliciti fuimus,sed populoruin haudquaquam ignari, Imperatorem amittere laudem virtutis, nisi pro periculis expalleat alienis . atque ut tuae Venerationi ad liquidia conatus eius aperiamus, quo maioribus est a nobis

muneribus

390쪽

Liber Quartusdecimus. 38s

muneribus exornatus, eo acriorem se nobis hostein exhibuit. nam quae bella rei p. comparauiti quantum in Italiam gentium externarum inuexit ' poliremo ubi nocere non potuit, nocendi tamen fomenta suffecit.

Huic igitur pacem dabimus ' hunc intellinum hollem amici specie sustinebimus, quem foedere concordiae nulla assinitatis vincula tenuerunt

magna cautio est,aduetiari j animum per exisse. verumtamen, si tu his omnibus sponsiorem te interponis, qui potes spiritali indagine consilia

nefanda eruere, erutaq; comprimere, pacem, quam poscis, non nego.

quod si solita calliditate te ipsum quoque fefellerit,me tamen, statumq;reip. fidei tuae commendo, de gratiam, quam s. pplicanti Ricimeri negare itatueram, per re vltro restituo. quis enim audeat tibi beneficium abnuere postulanti,cui oportuerat ante preces offerri Tum episcopus, Gratias, inquit,omnipotenti Deo, qui principis menti pacem sitam iniecit, quem praeelle mortalibus voluit. Atque, his dictis, Ticinum cum pace propere rediit. snam dies inflabat Recurectionis.ὶ ac, laetantibus omnibus, legationem renunciauit. Haud diu tamen Ricimer in hac concordia inaniit,credo, quod se in hac catin viribus multo superiorem videre socerum se, si non fraude, at ut saltem capturum speraret. Itaque, cum seditio vehementiore stamina recruduisset, ipse cum magno, eo minfesto exercitu Romam perrexit, atque obsidendae urbis cauta apud Anienis pontem calira fecit. Qua re perspecta, Romani in magnas rerum angustias rursus adducti, alii Anthemio, alii Ricimeri se adiunxerunt, ac ciuitatem intellino disiidio distraxerunt. Cum autem in longum oblidio traheretur, grauius fame laborare, & poli famem premi pelli lentia incoeperunt. spes una erat in auxiliis Gotthorum ex Gallia accersitis. quae N ipsa repente praecisa eli. nam Bili merem cum firma m nu ad urbem prosectum Ricimer aggressus, inito ad pontem Hadriani certamine, non sollim vicit, sed etiam interemit . quo si accessu erectior, atque audacior factus V Idus Iulias urbem, toto urgente exercitu, magna mole inuasit,ac demum, repulsis defensbribus, in potestatem redegit. atque ingressus, eandem, quam Alaticus, & Gensericus ante attulerant,

trepidationem, ac tumulum inuexit. nam 5e Anthemium captum morte aisecit, nulla neque soceri pietate, neque Imperatoris reuerentia ductus M urbem,quae famis,ac pestilentiae acerbitate afflicta erat, militibus misere populandam, diripiendamq; permisit. itaque praeter duas regi nes, in quibus ipse cu suis consederat, omnia immani fiant praedatorum libidine lacerata. Inde Olybrius senator Constantinopoli paullo ante reuersius insignibus Augustalibus exornatus.

SEARCH

MENU NAVIGATION