장음표시 사용
21쪽
xii ΡRAEFATIO. reprehendit: id enim impune licebat apud eum, qui moneri se quam laudari mallet: dc ex perspicacissimi Philosophi monitis nonnulla auctor ipse emendavit. Vigebat tunc temporis disciplina Cartesi. Hanc Poliniacus, dum primam Ρhilosophiae
navaret operam adolescens, in scholas advenientem viderat; hanC ipse alacriter ex Ceperat sinu, adhuc a plerisque & a magistro etiam sito repudiatam, ac publica disputatione fuerat magna Cum ingenii laude tutatus. Eam igitur quasi filiolam stam amplexabatur : Cumque ex Cartesi sententia suam ipse sententiam institueret, celeberrimos aetatis suae Cartesianos Consuluit, quos familiari cum ipso Consuetudine junxerat consenso studiorum. Adhibuit etiam Bolaei censoris aures, teretes illas ct superbas: is & annotavit quaedam; & uni Versum Poema, quod variis temporibus perlegit , prorsus Consonum esse judicavit inco ruptae antiquitati. Denique haud sere quem-. quam praeteriit Ρoliniacus aut doctrinae aue
insenti laude cognitum sibi, quin ejus, cum
22쪽
PRAEFATIO. xiij facultas tulit, judicium periclitaretur. Ex privatis doctorum hominum Colloquiis in Aulam celeriter Anti-LuCretii fama perlata est. Exarsit repente apud omnes Cupiditas in gens audiendi, legendi, exscribendi. Quin etiam eos Principes, quorum oculos dc aures vel paulisper detinere magnum erat, tanta Ceperat Anti-Lucretii admiratio. ut apud eos ex eleganti obtestatione in studium vertereiatur. Nam dc Cenomanensium Dux primum librum in Gallicum sermonem transtulit; dc eamdem operam in plurimis Poematis partibus collocavit Serenissimus Dux Burgundiae; neci puduit natas ad sceptrum manus transferre se
ad illud opus, quo pertractando ipsa Religionis arma tradiari viderentur. Hos sobolis suae lusus egregios Cognoscere Concupivit LUDOVICUS DECIMUS-QUARTUS, qui ut erat ingenio magno , dc acerrimo rerum optimarum sensu excellens, lectione mirum in modum delectatus, plurima memoriter complexus est;& ex iis quaedam interdum palam Abbati ΡΟ- liniaco e re nata alludens apposite proserebat.
23쪽
xiv P p A T I O. Anno ITO 6 Romam a Rege missus Ρolini Cus, ut in Tremolii jam Cardinalis locum Auditor Rotae succederet, suscepti laboris medistationem trans Alpes secum tulit. Nam ipse sibi Mucium in mentis recessu Condiderat omni litterarum elegantia cultissimum, quo se se libentissime proriperet, si nihil ossicii moraretur. Itaque in rheda, in strepitu, in ipsa turba facile secum ipse Commentabatur. Postquam ab erudito viro Lancigio medicosito multa de Anti-Lucretio praeclara audivisset Clemens Undecimus, ejus ut Cognoscendi
copiam sibi faceret, ab Abbate Ρoliniaco postulavit: cui pluribus in colloquiis recitanti,
Cum attentas aures praeberet, Vi Poeseos αLatini eloquii nitore mirifice Capiebatur Summus Pontifex, qui maximis virtutibus eximiam
litterarum intelligentiam addiderat. Ipsi quidem placebat minus doctrina Cartesii; sed eam tamen quanam arte Religioni quasi ministram
ac famulam auctor adjungeret, mirari se fate
Nec deinde Ultrajecti, dum gravissimas
24쪽
totius Europae Curas agitaret Poliniacus, ipsi tamen sus epta ad tuendam Religionem studia exciderunt: quippe & subcisivis horis sermones ea de re conferebat Cum eruditis Batavis; re primum operis librum recitavit doctissimo Clerico; qui cum multos versus mirabili memoriae Celeritate arripuisset, eos in menstrua scripta conjectos in publicum effudit : quo facto Poliniacum a pluribus recitandis absterruit.
Crescebat interim opus, cum quidquid progrederetur auctor, in vastiorem se altitudinem ac velut profundum invehi sentiret. Affluebat enim fecundissimum ingenium nacta uberrima materies : dumque Cum Epicuro praeliabatur, in ceteros etiam Atheos Epicuro velut auxiliares arma Convertebat. Spinosam igitur obiter proculcavit: in Hobbesum ex transverso impetum fecit. Quin & in causa Religionis suspiciossis, atque omnia tuta timens , Lockium & Neutonum perstrinxit: quamvis hunc maxime ob Mathematicarum artium praestantiam admiraretur, & novam ejus de colo-
25쪽
xus Ρ R AE F A T 1 Ο.ribus opinionem unus omnium maximi apoprobaret : quam etiam, ubi ea primum in
Galliam appulit, a quibusdam doctis homini,
bus minus benigne exceptam publicis expe rimentis Confirmavit. Et ipsi quidem gratias egit Neutonus plena urbanitatis epistola, qua se assirmabat maximo Cum desiderio moritu .rum, si Anti-Lucretium totius Europae votis tantopere expetitum legere sibi non conti gisset. Comparata igitur magna sylva rerum ac sententiarum, ita decreverat, absolutis ad versus Atheos decem libris, novum adversus Deistas, quos vocant, certamen instaurare
libris duobus, quibus & Religionis ab ipso
Deo traditae necessitatem, & propagatam ad nos a primo parente labem, & Christi divinitatem demonstraret. Id & in hoc ipso Ρoemate pollicetur ; & in calce hujus operis ad alterum illud jam flectere currum Videtur. Habebat etiam in animo, id declarare fusus; nihil aliud fuisse Idololatriam, nisi quamdam haeresim , quae a primaria Religione in pravum deflexerat
26쪽
Ρ R AE p Λ Τ 1 Ο. xvii deflexerat: quod paucis delibat, Libro nono vers. 88s. Has magno Cardinali dignas Cogitationes ,
quas diuturnae vitae spatio negotiorum moles non oppresserat, non ultimus etiam morbus &proximae mortis amatus excussit. Nec prosecto
nefas fuit Christiano morienti, respe stare paulisper laetum hunc suum, qui praeseriim Coelestium rerum, quibus jam propior erat, ima ginem objiceret. Cum igitur affectum doloro corpus in cubili versans, nihil usquam levamenti inveniret, mente adhuC integer , recor datus est carminum aliquot suorum , quibus Libro primo versii Io T, aegrotantem animurn& rerum terrestrium cupidine jactatum ac nusquam quiescentem Cum aegro Corpore Com. parat. Hos scilicet versus, & omnis litteraturas
peritus, & in Italica versati stimus, imitatus erat ex his egregii Poetae Dantis ' Alighi eriversbus,
--Simi gliante a quella Uerma , Che non pus trouar posa in Iu is plume ιδεμ eon dar volt suo dolare scherma. η Dante, Purgat. Canto 6'.
27쪽
xviij Ρ R IE F A T I O. Hic autem a multo aCriore magistro, proprio sensit incitatus, eamdem sententiam Versibus Cecinit aliquot pulcherrimis, quos a familiaribus quibusdam, qui aderant, eXCeptoS ex eorum memoria delevit dolor, praeter hunc ultimum Virgiliano affectu imbutum,
' si a it strato requiem , ingemuitque negata.
Fuit haec facundi senis, ut Tullii verbis utar, quasi cygnea vox ; ac paulo post a rerum di
vinarum contemplatione ad res ipsas perimendas evolaVit.
Relinquebatur jam celeberrimum Ρoema ἰsed cujus varias partes variis temporibus perpoliendo, dissolutas ac dissipatas in unum Cor
pus reVOCare nunquam Curaverat. Hoc ut ede
retur, Opus erat amico, qualem Plinius ' Octavio suo contingere exoptat , ct fideli, dierudito, ct laborioso , qui tantum cura intenti
nisur suscipere oe posset ρο vellet. Talem ipsi ,
blanda amicitiae Conciliatrix, Conjunctio UO-luntatum atque Virtutum paraverat illustris
28쪽
finium Abbatem Rothelinum; quem Cum d ingenio sagaci praeditum , & in omni vitae ossicio imprimis diligentem longo suavissimae
familiaritatis usu fuerat expertus; tum praeterea
noverat tam am cum sibi, ut quidquid a se Commendatum foret, id ille habiturus esset suis rebus sanctius δc antiquius; tam studiosum Religionis, ut ipsius defensionem vel a quolibet alio profectam promovere ac tueri ma xime paratus esset. Huic igitur Cardinalis paucis ante obiturn diebus Anti-Lucretium, pretiosissimam here ditatis suae partem, in manus tradidit; aC sedulo recognitum ederet-ne an stipprimeret,
liberum ipsi de tota re arbitrium permisit. Is unus recenti Virgilio pro Tucca& Uario fuit. In medio dolore, quem ejusimodi amici funus inusserat, hoc unum solatii nactus est, ut creditum sibi carissimi Viri foetum omni Cura foveret. Itaque rem vel ipsi Scriptori molestam ac dissicilem impigre statim aggressus est.Quae Cumque exemplaria passim abierant, investigare ; ea tum inter se, tum cum iis quae ab
29쪽
ipso Cardinali acceperat, Comparare; locost
eosdem saepius aC varie ab auctore retractatos Pen stare etiam atque etiam, ut postremam ipsus manum agnosceret; totum Ρoema crebra lectione Concoquere, ac mente & memoria Comprehendere universum ; tum concisa minutatim aC sine ulla nota Confusa innumerabilia fere additamenta, quasi disjecta tantae molis membra, ad quem quodque locum natum esset, in eo sic includere, ut quadrarent: ha C& alia ejus nodi eo plus habuerunt laboris, quo magis taCitum & obscurum Id autem ut effceret, induendus illi fuit ipse Scriptoris animus : quod quidem assequi nullo negotio
Poterat, propter eximiae indolis Cognationem. Nam germana in utroque ingenii facilitas , elegantia, ubertas : ita ut opus ipsum tractari se non sentiret aliena manu; ne C tam amicus auctoris, quam auctor ipse sibi superstes edendo Anti-Lucretio incumbere vide
Nec tamen suo unius arbitrio stetit Rothelinus. Peropportune in Galliam adduxerat
30쪽
strenua doctos homines pernoscendi cupiditas illustrissimum Abbatem Cerati, perpetuum Universitatis Ρisanae Rectorem ; qui Cum plurimas Europae gentes , nobili doctrinae Commercio Circumiret, quam se Cum magnam Vi tutis, humanitatis, scientiae litterarumque famam attulerat, ubique reliquit ampliorem.
Hujus limatissimo judicio, quod olim ipse
Cardinalis in opere conficiendo per hexerat, in eodem digerendo plurimum usus est Rothelinus. Quinetiam quosCumque nOVerat, qui aut de rebus ipsis, aut de poeseos praestantia judicare possent, eos omnes, quos potuit, modo adire singulos, modo Congregare Plures; recitandoque Poemate eorum sententiarn
explorare: quam deinde secum ipse diligenter expendebat, ne quid Vel pertinacia, vel
obsequio peCCaret. Hos tam multos nominare longum esset, partim aut splendore honorum maximorum , aut litterarum titulis jam insignes; partim ea modestia, ut Cum eo qui nomina eorum efferret, fere proditionis agerent.